previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Liber II

1. tenuit consuetudo, quae cotidie magis invalescit, ut praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper sed etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat, traderentur. eius rei duplex causa est, quod et rhetores utique nostri suas partes omiserunt et grammatici alienas occupaverunt. [2] nam et illi declamare modo et scientiam declamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt, idque intra deliberativas iudicialesque materias (nam cetera ut professione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt excepisse, quae relicta erant, (quo nomine gratia quoque iis habenda est), sed ad prosopopoeïas usque ac suasorias, in quibus onus dicendi vel maximum est, irrumpunt. [3] hinc ergo accidit, ut, quae alterius artis prima erant opera, facta sint alterius novissima, et aetas altioribus iam disciplinis debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud grammaticos exerceat. ita, quod est maxime ridiculum, non ante ad declamandi magistrum mittendus videtur puer quam declamare sciat. [p. 206]

nos suum cuique professioni modum demus. [4] et grammatice (quam in Latinum transferentes litteraturam vocaverunt) fines suos norit, praesertim tantum ab hac appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, provecta; nam tenuis a fonte assumptis historicorum criticorumque viribus pleno iam satis alveo fluit, cum praeter rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope omnium maximarum artium scientiam amplexa sit; [5] et rhetorice, cui nomen vis eloquendi dedit, officia sua non detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem, quae, dum opere cedit, [6] iam paene possessione depulsa est. neque infitiabor, aliquem ex his, qui grammaticen profiteantur, eo usque scientiae progredi posse, ut ad haec quoque tradenda sufficiat; sed cum id aget, rhetoris officio fungetur non suo.

[7] nos porro quaerimus, quando iis, quae rhetorice praecipit, percipiendis puer maturus esse videatur. in quo quidem non id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum in studiis iam effecerit. [8] et ne diutius disseram, quando sit rhetori tradendus, sic optime finiri credo; cum poterit. sed hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. nam si grammatices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius [p. 208] rhetore opus est. at si rhetor prima officia operis sui non recusat, [9] a narrationibus statim et laudandi vituperandique opusculis cura eius desideratur. an ignoramus antiquis hoc fuisse ad augendam eloquentiam genus exercitationis, ut theses dicerent et communes locos et cetera citra complexum rerum personarumque, quibus verae fictaeque controversiae continentur? ex quo palam est, quam turpiter deserat eam partem rhetorices institutio, quam et primam habuit et diu solam. [10] quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat? [11] an non in foro narrandum est? qua in parte nescio an sit vel plurimum. non laus ac vituperatio certaminibus illis frequenter inseritur? non communes loci, sive qui sunt in vitia derecti, quales legimus a Cicerone compositos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales sunt editi a Quinto quoque Hortensio: ut, sitne parvis argumentis credendum, [12] et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur? arma sunt haec quodammodo praeparanda semper, ut iis, cum res poscet, utare. quae qui pertinere ad [p. 210] orationem non putabit, is ne statuam quidem inchoari credet, cum eius membra fundentur. neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem. [13] dabuntur et illis tum quoque tempora sua, neque erit verendum, ne binis praeceptoribus oneretur puer. non enim crescet sed dividetur, qui sub uno miscebatur, labor, et erit sui quisque operis magister utilior; quod adhuc obtinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri videtur excusate, quia sunt qui labori isti successerint.

2. ergo cum ad eas in studiis vires pervenerit puer, ut, quae prima esse praecepta rhetorum diximus, mente consequi possit, tradendus eius artis magistris erit; [2] quorum in prinis inspici mores oportebit. quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum aggressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime putem, sicut testatus sum libro priore; sed quod magis necessariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium. [3] nam et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud eos iuvenes etiam facti perseverant; ideoque maior [p. 212] adhibenda tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas docentis custodiat et ferociores a licentia gravitas deterreat. [4] neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi disciplinae severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.

[5] sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet. ipse nec habeat vitia nec ferat. non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur. plurimus ei de honesto ac bono sermo sit; nam quo saepius monuerit, hoc rarius castigabit. minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, [6] assiduus potius quam immodicus. interrogantibus libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. in laudandis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia res altera taedium laboris, [7] altera securitatem parit. in emendando, quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. [8] ipse aliquid immo multa cotidie dicat, quae secum auditores referant. licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione [p. 214] suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius praecipueque eius praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur. vix autem dici potent, quanto libentius imitemur eos, quibus favemus.

[9] minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia; quin etiam iuvenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. ita fiet, ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, [10] atque id se dixisse recte, quod ab eo probabitur, credat. illa vero vitiosissima, quae iam humanitas vocatur, invicem qualiacunque laudandi, cum est indecora et theatralis et severe institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima hostis. supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint, [11] laude. vultum igitur praeceptoris intueri tam, qui audiunt, debent, quam ipse qui dicit; ita enim probanda atque improbanda discernet, [12] si stilo facultas continget, auditione indicium. at nunc proni atque succincti ad omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excurrunt et cum indecora exultatione conclamant. id mutuum est et ibi declamationis [p. 216] fortuna. hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. [13] sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri velint; non enim iudicio discipulorum dicere debet magister sed discipulus magistri. quin, si fieri potest, intendendus animus in hoc quoque, ut perspiciat, quae quisque et quomodo laudet, et placere, quae bene dicet, non suo magis quam eorum nomine delectetur, qui recte iudicabunt.

[14] pueros adolescentibus permixtos sedere, non placet mihi. nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione. [15] haec notanda breviter existimavi; nam ut absit ab ultimis vitiis ipse ac schola, ne praecipiendum quidem credo. ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.

3. ne illorum quidem persuasio silentio [p. 218] transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba. [2] qua in re mihi non arbitror diu laborandum, ut ostendam, quanto sit melius optimis imbui, quanta in eluendis quae semel insederint vitiis difficultas consequatur, cum geminatum onus succedentes premat et quidem edocendi gravius ac prius quam docendi. [3] propter quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices ab iis, quos alius instituisset, solitum exigere mercedes, quam si rudes traderentur. error tamen est in re duplex: unus, quod interim sufficere illos minores existimant, et bono sane stomacho contenti sunt; [4] quae quanquam est ipsa reprehensione digna securitas, tamen esset utcunque tolerabilis, si eiusmodi praeceptores minus docerent non peius; alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, [5] interim quia omnino non possint. ego porro eum qui nolit [p. 220] in numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si velit, optimum quemque contendo; primum, quod eum, qui eloquentia ceteris praestet, illa quoque, per quae ad eloquentiam pervenitur, diligentissime percepisse credibile est; [6] deinde, quia plurimum in praecipiendo valet ratio, quae doctissimo cuique plenissima est; postremo, quia nemo sic in maioribus eminet, ut eum minora deficiant. nisi forte Iovem quidem Phidias optime fecit, illa autem, quae in ornamentum operis eius accedunt, alius melius elaborasset, aut orator loqui nesciet aut leviores morbos curare non poterit praestantissimus medicus.

[7] quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? ego vero confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem quoque et non ignarum docendi esse oportebit summittentem se ad mensuram discentis; ut velocissimus quoque, si forte iter cum parvulo faciat, det manum et gradum suum minuat nec procedat ultra quam comes possit. [8] quid? si plerumque accidit ut faciliora sint ad intelligendum et lucidiora multo, quae a doctissimo quoque dicuntur? nam et prima est eloquentiae virtus perspicuitas, et quo quis ingenio minus valet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura breves in digitos eriguntur [p. 222] et plura infirmi minantur. [9] nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt. erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior.

[10] non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere; quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam haec, quam nunc tueor, [11] sententia priori diversa sit. id a me procul aberit; namque ea causa vel maxima est, cur optimo cuique praeceptori sit tradendus puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut dicent, quod inutile non sit imitari, aut si quid erraverint, statim corrigentur; [12] at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat. [p. 224]

4. hinc iam, quas primas in docendo partes rhetorum putem, tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola vulgo vocatur arte rhetorica. ac mihi opportunus maxime videtur ingressus ab eo, cuius aliquid simile apud grammaticos puer didicerit.

[2] et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tres accepimus species, fabulam, quae versatur in tragoediis atque carminibus, non a veritate modo sed etiam a forma veritatis remota; argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt; historiam, in qua est gestae rei expositio; grammaticis autem poeticas dedimus: [3] apud rhetorem initium sit historica, tanto robustior quanto verior. sed narrandi quidem quae nobis optima ratio videatur, tum demonstrabimus, cum de iudiciali parte dicemus. interim admonere illud satis est, ut sit ea neque arida prorsus atque ieiuna, (nam quid opus erat tantum studiis laboris impendere, si res nudas atque inornatas indicare satis videretur?) neque rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciviat. [4] vitium utrumque, peius tamen illud, quod ex inopia [p. 226] quam quod ex copia venit. nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari potest; melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus. [5] nec unquam me in his discentis annis offendat, si quid superfuerit. quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur. [6] erit illud plenius interim corpus, quod mox adulta aetas astringat. hinc spes roboris. maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet protinus omnibus membris expressus infans. audeat haec aetas plura et inveniat et inventis gaudeat, sint licet illa non satis sicca interim ac severa. facile remedium est ubertati; [7] sterilia nullo labore vincuntur. ilia mihi in pueris natura minimum spei dederit, in qua ingenium iudicio praesumitur. materiam esse primum volo vel abundantiorem atque ultra quam oporteat fusam. multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exsculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior rumpat. [8] quod me de his aetatibus sentire minus [p. 228] mirabitur, qui apud Ciceronem legerit: volo enim se efferat in adolescente fecunditas.

quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum. [9] inde fiunt humiles statim et velut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum sermonem attollere audeant. macies illis pro sanitate et iudicii loco infirmitas est, et dum satis putant vitio carere, in id ipsum incidunt vitium, quod virtutibus carent. quare mihi ne maturitas quidem ipsa festinet, nec musta in lacu statim austera sint; sic et annos ferent et vetustate proficient.

[10] ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere; nam et desperant et dolent et novissime oderunt et, quod maxime nocet, dum omnia timent, nihil conantur. [11] quod etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum videntur et nondum cicatricem pati posse. [12] iucundus ergo tum maxime debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt aspera, molli manu leniantur; laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo [p. 230] aliquid sui. nonnunquam hoc quoque erit utile, ipsum totas dictare materias, quas et imitetur puer et interim tanquam suas amet. [13] at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat; expertus sum prodesse, quotiens eandem materiam rursus a me tractatam scribere de integro iuberem; posse enim adhuc eum melius, quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. [14] aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus. solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem; ita et ingenio gaudebant et iudicio non fallebantur.

[15] sed ut eo revertar, unde sum digressus: narrationes stilo componi quanta maxima possit adhibita diligentia volo. nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris, et dum aliud1 non possunt et dum res ac verba connectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam formam rectae atque emendatae [p. 232] orationis accipient, extemporalis garrulitas nec exspectata cogitatio et vix surgendi mora circulatoriae vere iactationis est. [16] hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur. [17] erit suum parandae facilitati tempus, nec a nobis negligenter locus iste transibitur. interim satis est, si puer omni cura et summo, quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit; in hoc assuescat, huius sibi rei naturam faciat. ille demum in id, quod quaerimus, aut ei proximum poterit evadere, qui ante discet recte dicere quam cito.

[18] narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή vocatur. id porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, verum etiam in ipsis annalium monumentis; ut, si quaeratur, an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse corvum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis everberaret, sit in utramque partem ingens ad dicendum materia; [19] aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae. nam Graecis historiis plerumque poeticae similis licentia est. [p. 234] Saepe etiam quaeri solet de tempore, de loco quo gesta res dicitur, nonnunquam de persona quoque; sicut Livius frequentissime dubitat, et alii ab aliis historici dissentiunt.

[20] inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare claros viros et vituperare improbos, quod non simplicis utilitatis opus est. namque et ingenium exercetur multiplici variaque materia, et animus contemplatione recti pravique formatur, et multa inde cognitio rerum venit exemplisque, quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum instruit, cum res poscet, usurum. [21] hinc illa quoque exercitatio subit comparationis, uter melior uterve deterior; quae quanquam versatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam et virtutum vitiorumque non tantum naturam, sed etiam modum tractat. verum de ordine laudis contraque, quoniam tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore.

[22] communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes; quanquam hi quoque ab illo generali tractatu ad quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, aleator pauper, petulans senex. habent autem [p. 236] nonnunquam etiam defensionem. [23] nam et pro luxuria et pro amore dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic, ut non homini patrocinemur, sed crimini.

[24] theses autem, quae sumuntur ex rerum comparatione, ut rusticane vita an urbana potior, iurisperiti an militaris viri laus maior, mire sunt ad exercitationem dicendi speciosae atque uberes, quae vel ad suadendi officium vel etiam ad iudiciorum disceptationem iuvant plurimum. nam posterior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a Cicerone tractatur. [25] sunt et illae paene totae ad deliberativum pertinentes genus, ducendane uxor, petendine sint magistratus. namque et hae personis modo adiectis suasoriae erunt.

[26] solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis, cum quaerere atque exsequi iuberent, cur armata apud Lacedaemonios Venus, et quid ita crederetur Cupido puer atque volucer et sagittis ac face armatus, et similia, in quibus scrutabamur voluntatem, cuius in controversiis frequens quaestio est, quod genus chriae videri potest.

[27] nam locos quidem, quales sunt de testibus, [p. 238] semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur. [28] quo quidem (neque enim eius rei iudicium differre sustineo) summam videbantur mihi infirmitatem de se confiteri. nam quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium invenire? quomodo propositis ex parte adversa respondere, altercationibus velociter occurrere, testem rogare? qui etiam in iis, quae sunt communia et in plurimis causis tractantur, vulgatissimos sensus verbis nisi tanto ante praeparatis prosequi nequeant. [29] necesse vero iis, cum eadem iudiciis pluribus dicunt, aut fastidium moveant velut frigidi et repositi cibi, aut pudorem deprehensa totiens audientium memoria infelix supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et diversis officiis conteratur: [30] cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae quaestionis vinculo [p. 240] copulatus; appareat alioqui non tam insertum quam adplicitum, [31] vel quod dissimilis est ceteris vel quod plerumque adsumi etiam parum apte solet, non quia desideratur sed quia paratus est: ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia. [32] ita sunt autem speciosa haec et utilia, si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est. verum hactenus evagari satis fuerit.

[33] legum laus ac vituperatio iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderant; quae quidem suasoriis an controversiis magis accommodata sit exercitatio, consuetudine et iure civitatium differt. apud Graecos enim lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit. utroque autem modo pauca de his et fere certa dicuntur. nam et genera sunt tria, sacri, publici, privati iuris. [34] quae divisio ad laudem magis spectat, si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod ad religionem deum comparata sit. ea quidem, de quibus quaeri solet, [p. 242] communia omnibus. [35] aut enim de iure dubitari potest eius, qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tribunus arguebatur; aut de ipsius rogationis, quod est varium, sive non trino forte nundino promulgata sive non idoneo die, sive contra intercessionem vel auspicia aliudve quid, quod legitimis obstet, dicitur lata esse vel ferri, sive alicui manentium legum repugnare. [36] sed haec ad illas primas exercitationes non pertinent; nam sunt hae citra complexum personarum, temporum, causarum. reliqua eadem fere vero fictoque huiusmodi certamine tractantur. [37] nam vitium aut in verbis aut in rebus est. in verbis quaeritur, an satis significent, an sit in iis aliquid ambiguum; in rebus, an lex sibi ipsa consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos homines. maxime vero commune est quaerere, an sit honesta, an utilis. [38] nec ignore, plures fieri a plerisque partes; sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur. iusti tamen species non simpliciter excuti solent. aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane [p. 244] poena vel praemio sit, aut de modo praemii poenaeve, qui tam maior quam minor culpari potest. [39] utilitas quoque interim natura discernitur, interim tempore. quaedam an obtineri possint, ambigi solet. ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. [40] nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est. sed de his nihil hoc loco praecipi potest; constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.

[41] his fere veteres facultatem dicendi exercuerunt assumpta tamen a dialecticis argumentandi ratione. nam fictas ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. [42] an ab ipso id genus exercitationis sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperi; sed ne ii quidem, qui hoc fortissime adfirmant, ullo satis idoneo auctore nituntur. latinos vero dicendi praeceptores extremis L. Crassi temporibus coepisse [p. 246] Cicero auctor est; quorum insignis maxime Plotius fuit.

5. sed de ratione declamandi post paulum. interim, quia prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum videtur id quoque, ut moneam, quantum sit collaturus ad profectum discentium rhetor, si, quemadmodum a grammaticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque historiae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se discipulos instruxerit; quod nos in paucis, quorum id aetas exigebat et parentes utile esse crediderant, servavimus. [2] ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur. [3] nec tamen, etiamsi quid novi vel sero invenissem, praecipere in posterum puderet. nunc vero scio id fieri apud Graecos sed magis per adiutores, quia non videntur tempora suffectura, si legentibus singulis praeire semper ipsi velint. [4] et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est. [5] at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id [p. 248] professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant. [6] nam mihi cum facilius tum etiam multo videtur magis utile, facto silentio unum aliquem (quod ipsum imperari per vices optimum est) constituere lectorem, ut protinus pronuntiationi quoque assuescant; tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, [7] (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est, [8] quae intelligi nisi ab artifice non possit); quanta deinceps in dividendo prudentia, quam subtilis et crebra argumentatio, quibus viribus inspiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in adfectibus [p. 250] atque in pectora irrumpat animumque iudicum similem iis, quae dicit, efficiat. [9] tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime; ubi amplificatio laudanda, quae virtus ei contraria, quid speciose translatum, quae figura verborum, quae levis et quadrata sed virilis tamen compositio.

[10] ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint; quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, propter hoc ipsum, quod sunt prava, laudantur. [11] nam sermo rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex ingenio videtur; illa vero, quae utcunque deflexa sunt, tanquam exquisitiora miramur; non aliter quam distortis et quocunque modo prodigiosis corporibus apud quosdam maius est pretium quam iis, quae nihil ex communi habitu boni perdiderunt. [12] atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.

[13] neque solum haec ipse debebit docere praeceptor [p. 252] sed frequenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. sic audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent aures, simulque ad id perducentur, quod ex hoc quaeritur, ut inveniant ipsi et intelligant. nam quid aliud agimus docendo eos, quam ne semper docendi sint? [14] hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum; sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt? [15] sicut de re militari, quanquam sunt tradita quaedam praecepta communia, magis tamen proderit scire, qua ducum quisque ratione, in quali re, tempore, loco sit sapienter usus aut contra. nam in omnibus fere minus valent praecepta quam experimenta. [16] an vero declamabit quidem praeceptor, ut sit exemplo suis auditoribus; non plus contulerint lecti Cicero aut Demosthenes? corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit; non potentius erit emendare orationem, quin immo etiam iucundius? aliena enim vitia reprehendi quisque mavult quam sua. [17] nec deerant plura, quae dicerem; sed neminem haec utilitas [p. 254] fugit, atque utinam tam non pigeat facere istud quam non displicebit.

[18] quod si potuerit obtineri, non ita difficilis supererit quaestio, qui legendi sint incipientibus. nam quidam illos minores, quia facilior intellectus videbatur, probaverunt; alii floridius genus, ut ad alenda primarum aetatum ingenia magis accommodatum. [19] ego optimos quidem et statim et semper sed tamen eorum candidissimum quemque et maxime expositum velim, ut Livium a pueris magis quam Sallustium, etsi hic historiae maior est auctor, [20] ad quem tamen intelligendum iam profectu opus sit. Cicero, ut mihi quidem videtur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest, tum (quemadmodum Livius praecipit) ut quisque erit Ciceroni simillimus.

[21] duo autem genera maxime cavenda pueris puto: unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit; fient enim horridi atque ieiuni; nam neque vim eorum adhuc intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, quod est [p. 256] pessimum, [22] similes sibi magnis viris videbuntur Alterum, quod huic diversum est, ne recentis huius lasciviae flosculis capti voluptate prava deleniantur, ut praedulce illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius, quo propius est, adament. [23] firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster hic cultus clarius enitescet, et novos, [24] quibus et ipsis multa virtus adest. neque enim nos tarditatis natura damnavit, sed dicendi mutavimus genus et ultra nobis quam oportebat indulsimus; ita non tam ingenio illi nos superarunt quam proposito. [25] multa ergo licebit eligere; sed curandum erit, ne iis, quibus permixta sunt, inquinentur. quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse, [26] quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim? sed hi qui sint, non cuiuscunque est pronuntiare. tutius circa priores vel erratur, ideoque hanc novorum distuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet. [p. 258]

6. fuit etiam in hoc diversum praecipientium propositum, quod eorum quidam materias, quas discipulis ad dicendum dabant, non contenti divisione dirigere latius dicendo prosequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam adfectibus. [2] alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant; quosdam vero locos non minore cura, quam cum ad dicendum ipsi surgerent, excolebant. utile utrumque, et ideo neutrum ab altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus proderit demonstrasse rectam protinus viam quam revocare ab errore iam lapsos: [3] primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem. si qui vero paulo sunt vivaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur admonitioni et taciti repugnant. neque ideo tamen minus vitia aperte coarguenda sunt. [4] habenda enim ratio ceterorum, qui recta esse, quae praeceptor non emendaverit, credent. utraque autem ratio miscenda est et ita tractanda, ut ipsae res postulabunt. [5] namque incipientibus [p. 260] danda erit velut praeformata materia secundum cuiusque vires; at cum satis composuisse sese ad exemplum videbuntur, brevia quaedam demonstranda vestigia, quae persecuti iam suis viribus sine adminiculo progredi possint. [6] nonnunquam credi sibi ipsos oportebit, ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi nihil per se conari et quaerere sciant. quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera; at si quid erraverint adhuc, erunt ad ducem reducendi. [7] cui rei simile quiddam facientes aves cernimus, quae teneris infirmisque fetibus cibos ore suo collatos partiuntur; at cum visi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumvolare sedem illam praecedentes ipsae docent, tum expertas vires libero caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt.

7. illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant; quod quidem maxime patres exigunt atque ita demum studere liberos suos, si quam frequentissime declamaverint, credunt, cum profectus [p. 262] praecipue diligentia constet. [2] nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam. [3] nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo quam sua; et qui erunt in difficiliore huius laboris genere versati, sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria animo suo adfigent, et adsuescent optimis semperque habebunt intra se, quod imitentur; et iam non sentientes formam orationis illam, quam mente penitus acceperint, expriment. [4] abundabunt autem copia verborum optimorum et compositione et figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito velut thesauro se offerentibus. accedit his et iucunda in sermone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. nam et plus auctoritatis adferunt ea, quae non praesentis gratia litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si nostra sint conciliant. [5] aliquando tamen permittendum quae ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex illa quae maxime petitur laude plurium capiant. verum id quoque tum fieri [p. 264] oportebit, cum aliquid commodius elimaverint, ut eo velut praemio studii sui donentur ac se meruisse ut dicerent gaudeant.

8. virtus praeceptoris haberi solet nec immerito diligenter in iis, quos erudiendos susceperit, notare discrimina ingeniorum et, quo quemque natura maxime ferat, scire. nam est in hoc incredibilis quaedam varietas nec pauciores animorum paene quam corporum formae. [2] quod intelligi etiam ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere dicendi, ut nemo sit alteri similis, quamvis plurimi se ad eorum quos probabant imitationem composuerint. [3] utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere, ut propria naturae bona doctrina foverent et in id potissimum ingenia, quo tenderent, adiuvarentur; ut si quis palaestrae peritus, cum in aliquod plenum pueris gymnasium venerit, expertus eorum omni modo corpus animumque discernat, cui quisque certamini praeparandus sit, [4] ita praeceptorem eloquentiae, cum sagaciter fuerit intuitus, cuius ingenium presso limatoque genere dicendi, cuius acri, gravi, dulci, aspero, nitido, urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis, ut in eo, quo quisque eminet, provehatur; [5] quod et adiuta cura natura magis evalescat, et qui in diversa ducatur neque in iis, quibus minus aptus est, satis possit efficere et ea, in quae natus videtur, deserendo faciat infirmiora. [6] quod mihi (libera enim vel contra [p. 266] receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte verum videtur. nam proprietates ingeniorum dispicere prorsus necessarium est. [7] in his quoque certum studiorum facere delectum nemo dissuaserit. namque erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen, alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi. sic discernet haec dicendi magister, quomodo palaestricus ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudve quid ex iis, quae sunt sacrorum certaminum. [8] verum ei, qui foro destinabitur, non in unam partem aliquam sed in omnia, quae sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti videbuntur, elaborandum est. nam et omnino supervacua erat doctrina, si natura sufficeret. [9] an si quis ingenio corruptus ac tumidus, ut plerique sunt, incident, in hoc eum ire patiemur? aridum atque ieiunum non alemus et quasi vestiemus? nam si quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adiicere concessum? [10] neque ego contra naturam pugno. non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod cessat. [11] an vero clarissimus ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse quam discipuli bene docuisse testantur, [p. 268] cum de Ephoro atque Theopompo sic iudicaret, ut alteri frenis alteri calcaribus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in illo paene praecipiti concitationem adiuvandam docendo existimavit, cum alterum alterius natura miscendum arbitraretur? [12] imbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit, ut tantum in id, quo vocat natura, ducantur; ita enim, quod solum possunt, melius efficient. si vero liberalior materia contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus aggressi, nulla dicendi virtus omittenda est. [13] nam licet sit aliquam in partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit, atque ea cura paria faciet iis, in quibus eminebat; sicut ille (ne ab eodem exemplo recedamus) exercendi corpora peritus, non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire vel calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. erit qui ex his aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet. [14] nam sunt haec duo vitanda prorsus: unum ne temptes quod effici non possit, alterum ne ab eo, quod quis optime facit, in aliud, ad quod minus est idoneus, transferas. at si fuerit qui [p. 270] docebitur ille, quem adolescentes senem vidimus, Nicostratus, omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficietque illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum utroque certamine iisdem diebus coronabatur, invictum. [15] et quanto id magis oratoris futuri magistro providendum erit? non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut mediis aut gravibus sonis aut horum etiam particulis excellere. nam sicut cithara ita oratio perfecta non est, nisi ab imo ad summum omnibus intenta nervis consentiat.

9. plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant. [2] multum haec pietas conferet studio; nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur. [3] nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles; alioqui neutrum sine altero sufficit. et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus: ita eloquentia coalescere [p. 272] nequit nisi sociata tradentis accipientisque concordia.

10. in his primis operibus, quae non ipsa parva sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene instituto atque exercitato iam fere tempus appetet aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima. [2] nam et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet, et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam eloquentiam vel sola sufficere. neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis. [3] eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium fuerit. sed eo, quod natura bonum est, bene uti licet. [4] sint ergo et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est. [5] nam magos et pestilentiam et responsa et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta [p. 274] quaeremus. quid ergo? nunquam haec supra fidem et poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et quasi in corpus eant? [6] erit optimum; sed certe sint grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet. alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis conatu deprehendetur. [7] totum autem declamandi opus qui diversum omni modo a forensibus causis existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista exercitatio inventa sit, pervident. [8] nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est. quid enim attinet iudicem praeparare, qui nullus est; narrare, quod omnes sciant falsum; probationes adhibere causae, de qua nemo sit pronuntiaturus? et haec quidem otiosa tantum; adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad [p. 276] verum discrimen aciemque iustam consuescimus? [9] nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? si profectus gratia dicimus, nihil. utinamque adiici ad consuetudinem posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus timeremus, et iocos inserere moris esset; quae nos, quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones in foro inveniunt. [10] si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus. [11] nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus cultus omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis. [12] quare declamatio, quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris assumere. [13] quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, [p. 278] neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio; sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant. [14] sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia; [15] quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus. sed haec suo quaeque loco. quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.

11. iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis, ex qua capere initium solent, qui priora omiserunt; quanquam video quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil egere huiusmodi praeceptis eloquentiam putent, sed natura sua et vulgari modo et scholarum exercitatione contenti rideant etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus, quid esset σχῆμα et νόημα, nescire se quidem sed, si [p. 280] ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondit. [2] alius percontanti, Theodoreus an Apollodoreus esset? ego, inquit, parmularius sum. nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi. porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt habiti et multa etiam memoria digna exclamaverunt, plurimos habent similes negligentiae suae, paucissimos naturae. [3] igitur impetu dicere se et viribus uti gloriantur; neque enim opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur. [4] quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus saepe diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant. [5] nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et [p. 282] ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt. [6] qui plurimum videntur habere rationis, non in causas tamen laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non corpori prospiciunt sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere, iaculantur. [7] unde fit, ut dissoluta et ex diversis congesta oratio cohaerere non possit similisque sit commentariis puerorum, in quos ea, quae aliis declamantibus laudata sunt, regerunt. magnas tamen sententias et res bonas, ita enim gloriari solent, elidunt; nam et barbari et servi; et si hoc sat est, nulla est ratio dicendi.

12. ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti; primum vitio male iudicantium, qui maiorem habere vim credunt ea, quae non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam solvere, trahere quam ducere putant robustius. [2] nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur; cum interim et hic frequenter suis viribus ipse prosternitur, et illum vehementis [p. 284] impetus excipit adversarii mollis articulus. [3] sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter fallant; nam et divisio, cum plurimum valeat in causis, speciem virium minuit, et rudia politis maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. [4] est praeterea quaedam virtutum vitiorumque vicinia, qua maledicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso accipitur. maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. [5] adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines audiunt ea, quae dicere ipsi noluissent. illud quoque alterum quod est in elocutione ipsa periculum minus vitat conaturque perdite, unde evenit nonnunquam, ut aliquid grande inveniat qui semper quaerit quod nimium est; verum id et raro provenit, et cetera vitia non pensat.

[6] propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia; doctis est et electio et modus. his accedit, quod a cura docendi quod intenderunt recedunt. itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia [p. 286] frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt. [7] sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis eminent, cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt; ut lumina non inter umbras, quemadmodum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt.

itaque ingeniosi vocentur, ut libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum. [8] nihilominus confitendum est etiam detrahere doctrinam aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et vino vetustatem, sed vitia detrahit, atque eo solo minus est, quod litterae perpolierunt, quo melius. [9] verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius quaerunt. nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes. [10] iam collidere manus, terrae pedem incutere, femur, pectus, frontem caedere, mire ad pullatum circulum facit; cum ille eruditus, ut in oratione multa summittere, variare, disponere, ita etiam in pronuntiando suum cuique eorum, quae [p. 288] dicet, colori accommodare actum sciat, et, si quid sit perpetua observatione dignum, modestus et esse et videri malit. [11] at illi hane vim appellant, quae est potius violentia; cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent. [12] verum illis quidem gratulemur sine labor, sine ratione, sine disciplina disertis; nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.

13. nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi feram: utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, [p. 290] quidam tanquam iussi sequuntur. [2] erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur; sed mutantur pleraque causis, temporibus, occasione, necessitate. atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur. [3] quid si enim praecipias imperatori, quotiens aciem instruat, derigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? erit haec quidem rectissima fortasse ratio, quotiens licebit; sed mutabitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, collibus, silvis, asperitate alia prohibebitur; [4] mutabit hostium genus, mutabit praesentis condicio discriminis; nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. [5] ita prooemium necessarium an supervacuum, breve an longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando averso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius fusa narratio, continua an divisa, recta an ordine permutato, causae docebunt. itemque de quaestionum ordine, [p. 292] cum in eadem controversia aliud alii parti prius quaeri frequenter expediat. [6] neque enim rogationibus plebisve scitis sancta sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitavit. [7] non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec scriberem; verum, si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur.

[8] equidem id maxime praecipiam ac repetens iterumque iterumque monebo: res duas in omni actu spectet orator, quid deceat et quid expediat. expedit autem saepe mutare ex illo constituto traditoque ordine aliqua et interim decet, ut in statuis atque picturis videmus variari habitus, vultus, status. nam recti quidem corporis vel minima gratia est; [9] nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus. flexus ille et, ut sic dixerim, motus dat actum quendam et adfectum. ideo nec ad unum modum formatae manus et in vultu mille species. [10] cursum habent quaedam et impetum, sedent alia vel incumbunt; nuda haec, illa velata sunt, quaedam mixta ex utroque. quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos Myronis? si quis tamen, [p. 294] ut parum rectum, improbet opus, nonne ab intellectu artis abfuerit, in qua vel praecipue laudabilis est ipsa illa novitas ac difficultas? [10] quam quidem gratiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus quaeque in verbis sunt; mutant enim aliquid a recto atque hanc prae se virtutem ferunt, quod a consuetudine vulgari recesserunt. [12] habet in pictura speciem tota facies; Apelles tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut amissi oculi deformitas lateret. quid? non in oratione operienda sunt quaedam, sive ostendi non debent sive exprimi pro dignitate non possunt? [13] ut fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula, qua Coloten Teium vicit. nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. [14] nonne huic simile est illud Sallustianum, nam de Carthagine tacere satius puto quam parum dicere? propter quae mihi semper moris fuit, quam minime alligare me ad praecepta, quae καθολικά vocitant, id est (ut dicamus quomodo possumus) universalia vel perpetualia. raro enim reperitur hoc genus, ut non labefactari parte [p. 296] aliqua et subrui possit. [15] sed de his plenius suo quidque loco tractabimus. interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent. multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. [16] sed adiuvatur his quoque, si tamen rectam viam, non unam orbitam monstrent; a qua declinare qui crediderit nefas, patiatur necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. itaque et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio ducti; et, si rectum limitem rupti torrentibus pontes inciderint, circumire cogemur, et, si ianua tenebitur incendio, [17] per parietem exibimus. late fusum opus est et multiplex et prope cotidie novum, et de quo nunquam dicta erunt omnia. quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua mutari, adiici, detrahi melius videbitur, dicere experiar.

14. rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt. quos equidem non fraudaverim debita laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint. sed non omnia [p. 298] nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt. [2] et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti essentia atque queentia, sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix; illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet. [3] namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia. nos ipsam nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria; verum id in rhetorice non fit. [4] ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum. nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione. denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis Graeco nomine utatur, profecto non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.

[5] igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus. Ars erit, quae disciplina percipi debet; ea est bene [p. 300] dicendi scientia. artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere; opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio. haec omnia rursus diducuntur in species; sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.

15. ante omnia, quid sit rhetorice. quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est. prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant; alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt. eorum autem, [2] qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt. [3] hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati. id enim fieri potest ab eo quoque, qui vir bonus non sit. est igitur frequentissimus finis, rhetoricen esse vim persuadendi. quod ego vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant; quae res ne quid adferat ambiguitatis, vim dico δύναμιν. [4] haec opinio originem ab Isocrate (si [p. 302] tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit. qui, cum longe sit a voluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprehendit, dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθοῦς δημιουργόν; neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum suadae medullam vocat. [5] apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit; sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam. Cicero pluribus locis scripsit, officium oratoris esse dicere apposite ad persuadendum. [6] in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere. verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat. [7] nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est. [8] servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione [p. 304] produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est. [9] et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam. quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis. [10] ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi. quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit. [11] sed ne hoc quidem satis est comprehensum; persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores. at contra non persuadet semper orator; ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt. [12] atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in [p. 306] id, quod velit; nam et ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit. [13] quidam recesserunt ab eventu, sicut Aristoteles dicit: rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia. qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio. [14] Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus. [15] addita sunt his alia varie. quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt; quorum verius utrum sit, in eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam. [16] omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile. et Patrocles,2 qui non quidem adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem ostendit; vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile; qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem. quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione. [17] sed cum eodem [p. 308] modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen. [18] Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem. [19] qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina; quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis. hic scientiam, [20] quia Peripateticus est, non, ut Stoici, virtutis loco ponit; popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram. illud de omnibus, qui circa civiles demum quaestiones oratorem iudicant versari, dictum sit, excludi ab his plurima oratoris officia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia. [21] cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse eam sed non virtutem putaverunt. ita enim dicit (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), Ars inventrix et iudicatrix et enuntiatrix decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque potest sumi persuasibile, in materia civili. [22] itemque Cornelius Celsus, qui finem [p. 310] rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia. quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur; qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum, quae dicet, pronuntiatione. [23] mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita; quibus item, cum de materia rhetorices dicendum erit, respondebimus. quidam eam neque vim neque scientiam neque artem putaverunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem. [24] plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet; [25] et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam; adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen. [26] quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona videtur Plato [p. 312] significare quid sentiat; sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούς vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur. [27] Socrates autem seu Plato eam quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον τὸν τρόπον, ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit. itaque disputatio ilia contra Gorgian ita clauditur, οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικὸν δίκαιον εἶναι, τὸν δὲ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν; [28] ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur. tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam, τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων; ut appareat, Platoni non rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non contingere. [29] adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse; cui opinioni nos quoque accedimus. an aliter defensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset? [30] quae certe sunt oratoris opera. sed in illud hominum genus, quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est. nam et Socrates inhonestam [p. 314] sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur. [31] doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro. [32] consensisse autem illis superioribus videri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt: Orator simile tantum veri petit. deinde paulo post: non enim bona conscientia sed victoria litigantis est praemium. quae si vera essent, pessimorum hominum foret, haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuvare. sed illi rationem opinionis suae viderint. [33] nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt, revertamur. rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse iudicaverunt; Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem scientia idem quod sapientia est); quidam eandem philosophiam, [34] quorum est Isocrates. huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam. nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus. [35] idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe [p. 316] scientia recte dicendi. sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. idem sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat. [36] at bene Areus dicere secundum virtutem orationis. excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant; sed anguste intra civiles quaestiones coercent. Albucius, non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter; quarum utrique iam responsum est. [37] probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt.

hi sunt fere fines maxime illustres et de quibus praecipue disputatur. nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me. [38] dicam enim non utique quae invenero sed quae placebunt, sicut hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam; [p. 318] cum reperto quod est optimum, qui quaerit aliud, peius velit.

his approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit; nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.

16. sequitur quaestio, an utilis rhetorice. nam quidam vehementer in eam invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus: [2] eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur; cuius denique tum maximus sit usus, cum pro falsis contra veritatem valet. [3] nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. [4] et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem. [5] quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina [p. 320] nec denique ipsa sapientia. nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt. [6] cibos aspernemur; attulerunt saepe valetudinis causas. nunquam tecta subeamus; super habitantes aliquando procumbunt. non fabricetur militi gladius; potest uti eodem ferro latro. quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?

[7] num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus ille Appius dicendi viribus diremisse? aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit? [8] nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet? neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit. [9] equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut vaga ilia multitudo coiret in populos, nisi docta voce commota; nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se [p. 322] ipsi homines ad servitutem iuris astringerent. [10] quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat. quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.

[11] verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam rhetorices ad persuadendi vim rettulerunt. si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. [12] et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate. [13] nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis. nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt. [14] et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus hominibus labor est. rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis immortalibus voluit. [15] sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus, quod magis deesse ceteris [p. 324] animalibus quam intellectum et cogitationem quandam videmus. [16] nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est; sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta atque irrationalia vocantur. [17] denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat animus ille caelestis? quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant, [18] eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert? id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quo usque iam provecta sit orandi facultas; et adhuc augeri potest. [19] nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?

17. finis non erit, si exspatiari in parte hac et [p. 326] indulgere voluptati velim. transeamus igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit. [2] quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica; Cicero vero eam, quae rhetorice vocetur, esse artificiosam eloquentiam dicat. quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt. [3] ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse? [4] equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram; quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.

[5] quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem. [6] quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona [p. 328] servetur, qui dissimulator artis fuit. hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur. cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur. [7] deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse. [8] nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. [9] illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse. aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis; nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed [p. 330] quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit. [10] nec fabrica sit ars; casas enim primi illi sine arte fecerunt; nec musica; cantatur ac saltatur per omnes gentes aliquo modo. ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam, [11] antequam esset ars, confitebor; si vero non quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur. quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint. [12] ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse. falso; nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id potentissimum discendi genus est. [13] sed et praestantiorem, si didicisset, futurum fuisse dicere licet; neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse in dicendo sciamus. [14] Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae [p. 332] argumenta excogitavit in Gryllo; sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat. [15] multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus. agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est. nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. [16] hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta; itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat. [17] prima iis argumentatio ex materia est. omnes enim artes aiunt habere materiam, quod est verum; rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. [18] altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit; rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem. [19] ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere. nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum [p. 334] deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed illum fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit. [20] nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit. item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti; non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium. [21] nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit. et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit. [22] aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum, qui promittatur. mentiuntur; nos enim esse finem iam ostendimus, et quis esset diximus. [23] et praestabit hunc semper orator, semper enim bene dicet. firmum autem hoc, quod opponitur, adversus eos fortasse sit, qui persuadere finem putaverunt. noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu. tendit quidem ad victoriam qui dicit; sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit. [24] nam et gubernator vult salva nave [p. 336] in portum pervenire; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud, dum clavum rectum teneam. [25] et medicus sanitatem aegri petit; si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet. ita oratori bene dixisse finis est. nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu. [26] ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire. nam se quisque bene dicere intelligit. uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat. [27] quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium. nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator. [28] imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent. nam, si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes: perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur. [29] sin et audientium mobiles [p. 338] animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt. neque enim, qui recta via depulsus est, reduci ad eam nisi alio flexu potest.

[30] plurima vero ex eo contra rhetoricen cavillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur. inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi; item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his doceat. [31] quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat. [32] tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent. [33] nam rhetorice non est contraria [p. 340] sibi. causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur. nec, si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit; alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur; [34] nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit. item non evertit opus rhetorice, quod efficit. neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile. [35] nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius. neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt. [36] non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit; sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat.

ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse, quae sciantur; oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui [p. 342] nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat. [37] ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum, Ars earum rerum est, quae sciuntur. rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator. [38] sed nescit, an verum sit quod dicit. ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt; disciplinam tamen suam artem vocant. quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest. [39] sed an causa vera sit, nescit. ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina. quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quae dicit. [40] adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant. quod non artis sed hominis est vitium. haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata. [p. 344]

confirmatur autem esse artem eam breviter. [41] nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse. [42] quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat. sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem. [43] atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta tamque magni, qui docerent; idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.

18. cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, [p. 346] qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est; [2] aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit. [3] atque ita ab omnibus dictum est. mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere. nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta. erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem. [4] nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur. [5] sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maxime eius usus actu continetur atque est in eo [p. 348] frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.

19. scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. quod ad propositum quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco quaestionem velimus. [2] nam si parti utrilibet omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. [3] et, si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor mallem rude; at si illud idem artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. denique natura materia doctrinae est; haec fingit, illa fingitur. nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium est, ars summa materia optima melior. [p. 350]

20. illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus. [2] equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus. nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint. [3] ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum. [4] his ego comparandos existimo, qui in declamationibus, quas esse veritati dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. verum haec, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit. [5] quod [p. 352] philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.

ab illis haec dicuntur. si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtus est, quae pars eius prudentia vocatur, eadem in dicendis ac non dicendis erit. [6] et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est. [7] non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt remotae. itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit. adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.

sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo. [8] nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in [p. 354] suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus? quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit; ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio. [9] quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet? [10] at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum. nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit. multa fiunt eadem sed aliter. sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus. [p. 356]

21. materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua. sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt. [2] quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola. [3] quidam, quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant. alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.

[4] ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt. nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam [p. 358] sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat. [5] quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas. alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur. [6] atque adhuc alibi: vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.

[7] hane autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est. [8] nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant. sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et [p. 360] aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit. [9] nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. [10] neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius. nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant. atqui plurimum statuis differunt vasa. [11] nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis. [12] quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat. nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum. quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer? [13] cum praesertim primo libro iam ostenderim, philosophos omissam hane ab oratoribus partem occupasse, quae rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra materia versentur. denique cum sit dialectices materia de rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, cur non eadem perpetuae quoque materia videatur? [p. 362]

[14] solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium peritus erit orator, si de omnibus ei dicendum est. possem hic Ciceronis respondere verbis, apud quem hoc invenio: mea quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus; sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non inscium. [15] neque enim omnes causas novit, et debet posse de omnibus dicere. de quibus ergo dicet? de quibus didicit. similiter de artibus quoque, de quibus dicendum erit, interim discet; et de quibus didicerit dicet.

[16] quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice musicus? si nesciat orator, quid sit, de quo quaeratur, plane melius. nam et litigator rusticus illitteratusque de causa sua melius, quam orator, qui nesciet quid in lite sit; sed accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore melius orator quam ipse qui docuerit. [17] verum et faber, cum de fabrica, et musicus, cum de musica, si quid confirmationem desideraverit, dicet. non quidem erit orator, sed faciet illud quasi orator, sicut cum vulnus [p. 364] imperitus deligabit, non erit medicus, sed faciet ut medicus. [18] an huiusmodi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium veniunt? ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit sententiam dicere orator? atqui opus erat ratione architectorum. [19] livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator? at est id ex ratione medicinae. circa mensuras et numeros non versabitur? dicamus has geometriae esse partes. equidem omnia fere credo posse casu aliquo venire in officium oratoris; quod si non accidet, non erunt ei subiecta.

[20] ita sic quoque recte diximus, materiam rhetorices esse omnes res ad dicendum ei subiectas; quod quidem probat etiam sermo communis. nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam praefatione testamur. [21] Gorgias quidem adeo rhetori de omnibus rebus putavit esse dicendum, ut se in auditoriis interrogari pateretur, qua quisque de re vellet. Hermagoras quoque, dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus, omnes res subiectas erat complexus. [22] sed quaestiones si negat ad rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetoricen pertinent, ab hoc [p. 366] quoque adiuvamur. nihil est enim, quod non in causam aut quaestionem cadat. [23] Aristoteles tres faciendo partes orationis, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, paene et ipse oratori subiecit omnia; nihil enim non in haec cadit.

[24] quaesitum a paucissimis et de instrumento est. instrumentum voco, sine quo formari materia in id quod velimus effici opus non possit. verum hoc ego non artem credo egere sed artifice. neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. itaque haec in eum locum, quo de oratore dicturi sumus, differamus.

1 aliud, added by Ed. Gryphiana.

2 latrocles, B. Iatrocles, Radermacher.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1920)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1920)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: