next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Liber VII

pr. de inventione, ut arbitror, satis dictum est. neque enim ea demum, quae ad docendum pertinent, exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit. [2] nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihl valeat. neque enim quanquam fusis omnibus membris statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, [p. 4] licet haheat eadem omnia, prodigium sit tamen. Et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento. [3] nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia. sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. quapropter totus hic liber serviat dispositioni,1 [4] quae quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias ullo modo posset, non tam paucis contigisset. sed cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat. neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.

1. sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium ex singulas, partitio singularum ex partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus [p. 6] sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium ex locos distributio. [2] sed meminerimus ipsam dispositionem plerumque utilitate mutari nec eandem semper primam quaestionem ex utraque parte tractandam. cuius rei, ut cetera exempla praeteream, Demosthenes quoque atque Aeschines possunt esse documento ex iudicio Ctesiphontis diversum secuti ordinem, cum accusator a iure, quo videbatur potentior, coeperit, patronus omnia paene ante ius posuerit, quibus iudicem quaestioni legum praepararet. [3] aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur; denique ex accusatione mutua, cum se uterque defendat, priusquam adversarium arguat, omnium rerum necesse est ordinem esse diversum. igitur, quid ipse sim secutus, quod partim praeceptis partim usurpatum ratione cognoveram, promam nec unquam dissimulavi.

[4] erat mihi curae ex controversiis forensibus nosse omnia, quae ex causa versarentur. nam ex schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero [p. 8] proposita. cum haec ex conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam promea cogitabam. [5] Et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. cogitabam, quid primum petitor diceret. id aut confessum erat aut controversum. [6] Si confessum, non poterat ibi esse quaestio. transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar; nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat. ubi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur. id tale est: occidisti hominem; Occidi. [7] convenit; transeo. rationem reddere debet reus, quare occiderit. adulterum, inquit, cum adultera occidere licet. legem esse certum est. tertium iam aliquid videndum est, ex quo pugna consistat. non fuerunt adulleri; Fuerunt: quaestio; [8] de facto ambigitur, coniectura est. interim et hoc tertium confessum est adulteros fuisse sed tibi, inquit accusator, illos non licuit occidere; exul enim eras, aut ignominiosus. De iure quaeritur. at si protinus dicenti occidisti respondeatur non occidi, statim pugna est.

[p. 10] Si explorandum est, ubi controversia incipiat, et considerari debet, quid primam quaestionem faciat.2 Intentio simplex, occidit Saturninum Rabirius; [9] coniuncta, lege de sicariis commisit L. Varenus. nam C. Varenum occidendum et Cn. Varenum vulnerandum et Salarium item occidendum curavit.3 Nam sic diuersae propositiones erunt; quod idem de petitionibus dictum sit. verum ex coniuncta propositione plures esse quaestiones ac status possunt, si aliud negat reus, aliud defendit, aliud a iure actionis excludit. In quo genere agenti est dispiciendum, quid quoque loco diluat.

[10] quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus. [11] at pro reo plerumque gravissimum quidque primum movendum est, ne illud spectans iudex reliquorum defensioni sit aversior. interim tamen et hoc mutabitur, si leviora illa palam falsa erunt, gravissimi defensio difficilior, [p. 12] ut detracta prius accusatoribus fide aggrediamur ultimum, iam iudicibus omnia vana esse credentibus. opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur. [12] anteactae vitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat. sed hoc quoque pro Vareno Cicero ex ultimum distulit, non quid frequentissime sed quid tum expediret intuitus.

[13] cum simplex intentio erit, videndum est, unum aliquid respondeamus an plura. Si unum, ex re quaestionem instituamus an ex scripto; si ex re,4 negandum sit quod obiicitur an tuendum; si ex scripto, ex qua specie iuris pugna sit, et ex ea, de verbis an de voluntate quaeratur. [14] id ita consequemur, si intuiti fuerimus, quae sit lex quae litem faciat, hoc est, qua iudicium sit constitutum. nam quaedam ex scholasticis ponuntur ad coniungendam modo actae rei seriem, ut puta: expositum qui agnouerit, solutis alimentis recipiat. minus dicto [p. 14] audientem filium liceat abdicare. qui expositum recepit, imperat ei nuptias locupletis propinquae; ille deducere vult filiam pauperis educatoris. [15] lex de expositis ad adfectum pertinet; iudicium pendet ex lege abdicationis. nec tamen semper ex una lege quaestio est, ut ex antinomia. his spectatis apparebit circa quod pugna sit.

[16] coniuncta defensio est, qualis pro Rabirio: Si occidisset, recte fecisset; sed non occidit. ubi vero multa contra unam propositionem dicimus, cogitandum est primum quidquid dici potest, tum ex his quo quidque loco dici expediat aestimandum. In quo non idem sentio, quod de propositionibus paulo ante, quodque de argumentis probationum loco concessi, posse aliquando nos incipere a firmioribus. [17] nam vis quaestionum semper crescere debet et ad potentissima ab infirmissimis pervenire, sive sunt eiusdem generis sive diversi. [18] iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex alis atque allis conflictionibus, facti semper idem spectant; ex [p. 16] utroque genere similis ordo est. sed prius de dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quaestiones exsecuti donate solemus et concedere; neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus. quod ipsum ita fieri oportet, [19] non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere. procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratori liceat. [20] finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius. discedamus hinc quoque: recipit materia quaestionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres. haec quoque concessa sint: [21] quaeretur an debeatur. contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit,5 remittat illud et ad leviora transcendat. huic ex schola simile est: non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum. fortem; ut et fortem, non qui cuicunque6 voluntati tuae non paruerit; ut ex alia omnia subiectus sit, non [p. 18] propter optionem; ut propter optionem, non propter talem optionem.7 Haec iuris quaestionum differentia est. [22] In factis autem ad idem tendentia sunt plura, ex quibus aliqua citra summam quaestionem remitti solent; ut si is, cum quo furti agitur, dicat: proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude. priora enim remitti possunt, ultimum non potest.

[23] solebam et hoc facere,8 ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam ex suasoriis. [24] Vt deliberat Numa, an regnum offerentibus Romanis recipiat. primum, id est genus, an regnandum, tum9 an ex civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem. similiter ex controversiis. optet enim vir fortis alienam uxorem. ultima species est, an optare possit alienam uxorem. generale est, an quidquid optarit, accipere debeat. inde, an ex privato, an nuptias, an maritum [p. 20] habentis. [25] sed hoc non, quemadmodum dicitur, ita et quaeritur. primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio. non oportet igitur offerentibus se contentum esse, sed quaerere aliquid quod ultra est,10 ne uiduam quidem. adhuc plus est,11 nihil ex privato. ultimum retrorsum, quod idem a capite primum est, nihil iniquum. itaque propositione visa, [26] quod est facillimum, cogitemus, si fieri potest, quid naturale sit primum responderi. id si, tanquam res agatur et nobis ipsis respondendi necessitas sit, intueri voluerimus, occurret. [27] Si id non contigerit, seponamus id quod primum se obtulerit, et ipsi nobiscum sic loquamur: quid si hoc non esset? id iterum et tertium et dum nihil sit reliqui. itaque inferiora quoque scrutabimur, quae tractata faciliorem nobis iudicem ex summa quaestione facient. [28] non dissimile huic est et illud praeceptum, ut a communibus ad propria [p. 22] veniamus. fere enim communia generalia sunt. commune est, tyrannum occidit; proprium, patrem12 tyrannum occidit; mulier occidit, uxor occidit.

[29] solebam et excerpere, quid mihi cum adversario conveniret, si modo id pro me erat, nec solum premere confessionem, sed partiendo multiplicare, ut ex illa controversia, dux., qui competitorem patrem ex suffragiis vicerat, captus est; euntes ad redemptionem eius legati obvium habuerunt patrem revertentem ab hostibus. [30] is legatis dixit: Sero itis. excusserunt illi patrem et aurum ex sinu eius invenerunt; ipsi perseverarunt ire quo intenderant; invenerunt ducem cruci fixum, cuius uox fiuit: cauete proditorem. reus est pater. quid convenit? proditio nobis praedicta est et praedicta a duce; quaerimus proditorem. te isse ad hostes fateris et isse clam et13 ab his incolumem redisse, aurum retulisse et aurum occultum habuisse. nam, [31] quod fecit, id nonnunquam potentius fit propositione; quae si animos occupavit, prope aures ipsae defensioni praecluduntur. In totum autem congregatio criminum accusantem adiuvat, separatio defendentem.

solebam id, quod fieri et ex argumentis dixi, ex [p. 24] tota facere materia, ut propositis extra quae nihil esset omnibus, deinde ceteris remotis, solum id superesset quod credi volebam, [32] ut ex praevaricationum criminibus: Vt absolvatur reus, aut innocentia ipsius fit aut interveniente aliqua potestate aut vi aut corrupto iudicio aut difficultate probationis aut praevaricatione. nocentem fuisse confiteris, nulla potestas obstitit, nulla vis, corruptum iudicium non quereris, nulla probandi difficultas fuit: quid superest, nisi ut praevaricatio fuerit? [33] Si omnia amoliri non poteram, plura amoliebar. hominem occisum esse constant, non ex solitudine, ut a latronibus suspicer; non praedae gratia, quia inspoliatus est; non hereditatis spe, quia pauper fuit: odium igitur ex causa, cum sis inimicus. [34] quae res autem faciliorem divisioni viam praestat, eadem inventioni quoque, excutere quidquid dici potest, et velut reiectione facta ad optimum pervenire. accusatur Milo, quod Clodium occiderit. aut fecit aut non. optimum erat negare; sed non potest: occidit ergo aut iure aut iniuria utique. iure: aut voluntate aut necessitate, [p. 26] nam ignorantia praetendi non potest. [35] voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit. necessitate? subita igitur pugna, non praeparata; alter igitur insidiatus est. uter? Profecto Clodius. videsne, ut ipsa rerum necessitas deducat ad defensionem? adhuc, [36] aut utique voluit occidere insidiatorem Clodium aut non. tutius, si noluit. fecerunt ergo servi Milonis neque iubente neque sciente Milone. at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum. adiicietur: [37] quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset. hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est.

multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet [p. 28] prior dicere; quod ex foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. In schola quaeri nihil attinet, [38] cum ex declamationibus iisdem narrare et contradictiones solvere tam ab actore quam a possessore concessum sit. sed ex plurimis controversiis ne inveniri quidem potest: ut ex illa, Qui tres liberos habebat, oratorem, philosophum, medicum, testamento quattuor partes fecit et singulas singulis dedit, unam eius esse voluit, qui esset utilissimus civitati. [39] contendunt; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit. Et haec quidem de dividendo ex universum praecipi possunt.

[40] at quomodo inveniemus eniam illas occultiores quaestiones? scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura, exercitatione. non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit. [41] sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus. alii nihil ultra ea quae14 ex oculos incurrunt exquirendum putant.

quod quo facilius appareat, unam de schola [p. 30] controversiam, non ita sane difficillimam aut novam, proponam ex exemplum. [42] qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit. proditionis damnatus cum advocato exulet. reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato ex exilium. rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi. [43] hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles. actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui fratri nihil dare ex paternis velit. quae omnia sunt ex materia et multum iuvant, [44] victoria tamen non trahunt. In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex [p. 32] proximo est, haec velut innatantia videbunt: [45] excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus. [46] at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticunm: pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto. quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio? [47] hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae postulationi respondeatur? at id manifestum est. lex est, quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti. hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.

[48] adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad [p. 34] petitorem; numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes? Si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est. atqui et legem esse et hoc, quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est. quid ergo dicimus? rusticus eram. [49] Si lex15 omnes complectitur, nihil proderit. quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit. quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est. quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur. [50] ergo, quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione? iam se illa vel ultro offerent argumenta: Et infans? filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui militabat et qui ex legatione erat? iam multum acti [p. 36] est: potest aliquis non adfuisse et heres esse. transeat nunc idem ille, [51] qui hoc16 cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum. Vt ista concedam, tu nec infans es nec abfuisti nec militasti. Num aliud occurrit quam illud, sed rusticus sum? contra, quod palam est dici:17 [52] Vt agere non potueris, adsidere potuisti; et verum est. quare redeundum rustico ad animum legumlatoris: impietatem punire voluit, ego autem impius non sum. [53] contra quod disertus, tu impie fecisti, inquit, cum exheredationem meruisti, licet te postea vel paenitentia vel ambitus ad hoc genus optionis adduxerit. praeterea propter te damnatus est pater, videbaris enim de causa pronuntiasse. ad haec rusticus: tu vero ex causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras. haec coniecturalia; illud quoque, quod coloris loco rusticus dicit, patris fuisse tale consilium, ne universam domum periculo subiiceret. haec prima quaestione scripti et voluntatis continentur. [54] intendamus ultra animum videamusque, an aliquid inveniri praeterea possit. quo id modo fiet? sedulo imitor [p. 38] quaerentem, ut quaerere doceam, et omisso speciosiore stili genere ad utilitatem me summitto discentium.

omnes adhuc quaestiones ex persona petitoris ipsius duximus; cur non aliquid circa patrem quaerimus? dictum non est, quisquis18 non adfuerit, exheres erit. [55] cur non conamur et sic quaerere, Num, cuicunque quis non adfuerit? facimus hoc saepe ex iis controversiis, ex quibus petuntur ex vincula qui parentes suos non alunt, ut eam quae testimonium ex filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit. In hoc, de quo loquimur, patre quid apprehendi potest? damnatus est. [56] numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? dura prima fronte quaestio. non desperemus; credibile est hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur. [57] dat aliud argumentum controversiae damnatus proditionis cum advocato exulet. vix videtur posse fieri, ut poena filio ex eodem patre, et si adfuerit et si non [p. 40] adfuerit, constitute sit. praeterea lex ad exules nulla pertinet. non ergo credibile est de advocato damnati scriptum; an possunt enim bona esse ulla exulis? [58] rusticus19 ex utramque partem dubium facit; disertus et verbis inhaerebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis? an cuicunque?

[59] haec ex duabus personis quaesita sunt. ex tertia autem, quae est adversarii, nulla oriri quaestio potest, quia nulla fit ei de sua parte controversia. nondum tamen cura deficiat. ista enim omnia dici possent etiam non restituto patre. nec statim eo tendamus, quod occurrit ultro, a rustico restitutum. qui subtiliter quaeret, aliquid spectabit ultra; nam, ut genus species sequitur, ita species genus praecedit. fingamus ergo ab alio restitutum: [60] ratiocinativa seu [p. 42] collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset. ubi temptabit rusticus dicere ne impetrare quidem aliter potuisse suorum restitutionem uno praemio nisi patre proinde ac si accusatus non esset revocato, quae res advocati quoque poenam, tanquam is non adfuisset, remiserit. [61] tum venimus ad id, quod primum occurrebat, a rustico esse restitutum patrem. ubi rursus ratiocinamur, an restitutor accipi debeat pro advocate, quando id praestiterit quod advocatus petiit, nec improbum sit pro simili accipi quod plus est. [62] reliqua iam aequitatis, utrius iustius sit desiderium. id ipsum adhuc dividitur; etiamsi uterque sibi totum vindicaret, nunc utique, cum alter semissem, alter universa fratre excluso. sed his tractatis etiam habet magnum momentum apud iudices patris memoria, cum praesertim de bonis eius quaeratur. erit ergo coniectura, qua [p. 44] mente pater intestatus decesserit. sed ea pertinet ad qualitatem; alterius status instrumentum est. [63] plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.

[64] nihil habui amplius quod ex universum praeciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de20 generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. Et, quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.

2. coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. De re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur. [2] De animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an [p. 46] providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius. [3] In iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt. nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. quaeritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu. Et quae causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. quae duo genera non multum inter se distant. [4] ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant. sed et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur, qui sit; ut est quaesitum contra Vrbiniae heredes, is qui21 tanquam filius petebat bona, [5] Figulus esset an Sosipater. nam et substantia [p. 48] eius sub oculos venit, ut non possit quaeri, an sit, quomodo an ultra oceanum; nec quid sit nec quale sit, sed quis sit? verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet, an hic sit ex Vrbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales nostris etiam temporibus controversiae, atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt. [6] animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit, qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quomodo laturus sit Caesar, si Ptolemaeus Pompeium occiderit.

quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures. itemque extra naturales quaestiones, [7] maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules.

In iis autem, quae accusatione ac defensione constant, unum est genus, in quo quaeritur et de facto et de auctore; quod interim coniunctam quaestionem habet, cum22 utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne, et si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. [8] ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem [p. 50] habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari; tertium de auctore tantum, cum factum constat, sed a quo sit factum in controversiam venit. Et hoc, quod tertio loco posui, non est simplex. [9] aut enim reus fecisse tantummodo se negat aut alium fecisse dicit. sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci ἀντικατηγορίαν vocant, nostrorum quidam concertativam. Interdum in aliquam personam, quae extra discrimen iudicii est, transfertur, et alias certam, alias incertam; [10] et, cum certam, aut in extrariam aut in ipsius qui periit23 voluntatem. In quibus similis atque in ἀντικατηγορίᾳ personarum, causarum, ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit. [11] est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit; et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est, non uter [p. 52] fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest.

nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: adulterium non commisi; tyrannidem non ad fectavi. In caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: non est factum; et si est factum, ego non feci. [12] sed, cum dicimus, proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt; a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest, quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, [13] ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur. interim autem ex re quaeritur, veneficium fuerit an cruditas; cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. [14] refert enim, convivium praecesserit laetitia24 an tristitia, labor an otium,25 vigilia an quies. [p. 54] Aetas quoque eius, qui periit, discrimen facit; interest, subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit. liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum subita mors in quaestionem venit. [15] interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit, conuertit hunc ordinem. [16] defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut tueri se possit.

illic quoque, ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem, [17] sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is [p. 56] potionem a se datam bibisset. paler, acceptae potionis epota parte, dixit uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est. [18] manifestum, quis potionem dederit, quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen, an venenum fuerit, ex argumentis a persona ductis colligetur.

superest tertium, in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum, quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huiusmodi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem, qui arguitur fecisse, neget. ex hoc nascitur ἀντικατηγορία; utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiiciunt. [19] In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse; quod neminem ignorare arbitror. De uno reo consilium cogitur, et etiam26 si qui sunt, qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. [20] Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense ius duae lites. potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. sed in iudicio quoque [p. 58] nihil interest actionum, [21] utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur.27 Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis, si prius de innocentia nostra constiterit, postremum, quod ita demum duplex causa erit. nam qui dicit, ego non occidi, habet reliquam partem, ut dicat, tu occidisti; at qui dicit, tu occidisti,28 supervacuum habet postea dicere, ego non occidi.

[22] hae porro actiones constant comparatione; ipsa comparatio non una via ducitur. aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. quorum utrum sit faciendum, non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci: ut Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine; etenim in posteriore29 crimine persona alieni cum persona matris temere compararetur. quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis; sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. Et sive invicem accusant, [23] sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in [p. 60] accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur. [24] id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur,30 negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.

[25] est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίᾳ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum; ille datum ei venenum dixit, sed se antidotum daturum, et dedit ei potionem, qua epota tyrannus decessit. De praemio duo medici contendunt. nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi [p. 62] vindicantium personae, causae, facultates, tempora, instrumenta, [26] testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum factum sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Vrbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos31 venisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem,32 ut ei serviret, emptum. [27] nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. ducitur coniectura primum a praeteritis. In his sunt personae, causae, consilia. nam is ordo est, ut facere voluerit, potuerit, fecerit. ideoque intuendum ante omnia, qualis sit de quo agitur. [28] accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non [p. 64] solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat. nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit. [29] patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat; proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum dissimilia, sed etiam aliquando contraria: ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens. neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere. [30] Si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri nec eum, qui aliquando peccaverit, utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint33 hac invidia opprimi posse. [31] alii a propositione accusatoris contraque eam34 loci oriuntur. saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. facile respondetur vel quod omnia scelera in malos [p. 66] cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum35 sit crimina ipsa atrocitate defendi. interim proprie, quod est varium. nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur. [33] probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint. Si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia36 ducendum scelus primum. [34] haec in respondendo. sic autem praeparabit actione prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse credatur. eoque satius est omni se antenctae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi potest [p. 68] maledicta tanquam supervacua; qui vana congerit, confitetur unum37 in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. [35] cetera, quae a personis duci solent, in argumentorum locis exposuimus.

proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in horum species cadunt. quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut38 ad quidquid faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere; si minus, illuc conferenda est oratio, [36] aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at, [37] si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam [p. 70] aut levem aut ignotam reo dicet. possunt autem esse aliquae interim ignotae, an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo dicitur39 occisus. Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas; nam quem posse reperiri, qui non metuat, oderit, speret? [38] plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.

[39] De causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. mihi, si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc. [40] potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut haec in qualitate [p. 72] crimen elevant, ita in coniectura premunt. [41] Et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat; de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.

[42] Post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent; an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire; [43] post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit; praeterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus) an, [44] etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.

[p. 74] excussa prima parte, an voluerit, sequitur, an potuerit. hic tractatur locus, tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas. [45] inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. hic sequens locus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis; si potuit, sequatur quaestio an fecerit. sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent, nam et ex his colligitur an speraverit. ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodii ac Milonis comitatus. quaestio, [46] an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus; insequentis latitatio, metus, similia. his accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt. [47] haec aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis magis nocent et minus40 prosunt nostra [p. 76] quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit; semper vero magis nocent nostra quam aliena. [48] est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia; tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius, ubi esset pater, dixit, Ubicunque est, vivit; at ille in puteo mortuus est inventus. aliena, [49] quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus, cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire. nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem. [50] cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur.

De uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed41 in omnes aliquid ex his cadit. nam furti, depositi, creditae [p. 78] pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem. [51] sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore. crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum. habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quanquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa; nam si adiuvabit pars altera, coniungam; si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi putet temere excidisse, [52] quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim: potest accusari sola mulier incerti adulterii: munera domi inventa sunt; pecunia, cuius auctor non exstat; codicilli, dubium ad quem scripti In falso quoque ratio similis; [53] aut enim plures in [p. 80] culpam vocantur aut unus. Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet. iidem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis.

[54] verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia, quae in themate non sunt, pro nobis ducimus. adulterium obiicis; quis testis? quis index? proditionem,42 quod pretium? quis conscius? venenum; ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi? pro reo tyrannidis adfectatae; ubi sunt arma? [55] quos contraxi satellites? neque haec nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. nam et in foro aliqua, quando43 adversarius probare non poterit, desiderabo. sed in foro tantam illam facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut plura ponantur. [56] huic simile est, quod in epilogis quidam, [p. 82] quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.44

De animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit. nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo fecerit; id enim est, an male facere voluerit. [57] ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo scilicet magis res, prout ponuntur,45 congruunt aut repugnant. sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.

3. sequitur coniecturam finitio. nam, qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam, quemadmodum dicimus, [p. 84] non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum,46 non est hoc adulterium. [2] interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis47 laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime, [3] sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis. [4] nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat. cum de48 nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus. [5] nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit? nomine uterque uno utitur; [6] utrum sit rei re, coniectat. interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis [p. 86] persuadendi an bene dicendi scientia. quod genus est rei iudiciis frequentissimum. sic enim quaeritur, an deprehensus rei lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione, sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit. nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter. [7] diversum est genus, cum controversia consistit rei nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur rei iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an, qui se interficit, homicida sit; an, qui tyrannum rei mortem compulit, tyrannicida; an carmina magorum veneficium. res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem; quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint.

[8] quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim49 neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius: tamen equidem50 tris habeo velut species. [9] nam interim [p. 88] convenit solum51 quaerere, an hoc sit, ut an adulterium rei lupanari. cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. interim quaeritur, hoc an hoc; furtum an sacrilegium. non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia necesse sit dicere quid sit aliud; quo rei loco utrumque finiendum est. [10] interim quaeritur rei rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. In omnibus autem huius generis litibus quaeritur, an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique rei alia re certum est. sacrilegium est rem sacram de templo surripere: an et privatam? adulterium cum aliena uxore domi coire: an et rei lupanari? tyrannicidium occidere tyrannum: an et rei mortem compellere? [11] ideoque συλλογισμός de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia rei hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit haec atque illa. est et talis finitionum52 diversitas, [12] ut qui idem sentiant, non iisdem verbis comprehendant: ut [p. 90] rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii. atque providendum ut, si sensu non pugnant, comprehensione dissentiant. sed de his disputatur, non litigatur. [13] opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum:53 interim notis nomine verbis,54 quid sit penus, quid litus.

quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint. [14] quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut rei disputationibus potius arguta55 verborum cavillatrix quam rei oratoris officio multum adlatura momenti. licet enim valeat rei sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius rei causis utilitas. [15] persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet. agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas? An, si non dixero, homo est animal mortale rationale, non potero, expositis tot corporis animique [p. 92] proprietatibus, latius oratione ducta, vel a dis eum vel a mutis discernere? [16] quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero: quid est enim vulgo? universos) et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt? rarissima enim apud eos reperitur ilia ex consuetudine philosophorum ducta servitus est certa servitus56 ad certa se verba adstringendi, idque faciendum rei libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius. [17] nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse videamur; optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur. etenim, reciperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo statu demovet. [18] aut, cum finitionem praecedit probatio, ut rei Philippicis Cicero Servium Sulpicium occisum ab Antonio colligit et rei clausula demum ita finit: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. non negaverim tamen haec quoque, ut expediet causae, esse facienda, et si quando firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum [p. 94] elegans tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.

[19] eius certus ordo est, quid sit, an hoc sit. Et rei hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei rein finitionem applices. In eo, quid sit, duplex opus est. nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio. [20] ideoque rei schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt. at rei foro providendum, num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio; quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest. [21] Vt recte autem finiamus, ita fiet, si prius rei animo constituerimus quid velimus efficere. sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est. [22] culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium [p. 96] sit? accusator, quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine. reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur. actor ergo ita finiet, sacrilegium est surripere aliquid de sacro; Reus, sacrilegium est surripere aliquid57 sacri. uterque finitionem alterius impugnat. [23] ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat. [24] Falsa est, si dicas, equus animal rationale; nam est equus animal sed irrationale. quod autem commune cum alio est, desinet esse proprium.58 Hic reus falsam dicit esse finitionem accusatoris, accusator autem non potest dicere falsam rei; nam est sacrilegium surripere aliquid sacri; sed dicit parum plenam, adiiciendum enim aut ex sacro. [25] maximus autem usus rei approbando refellendoque fine propriorum ac differentium, nonnunquam etiam etymologiae. quae tamen omnia, sicut rei ceteris, confirmat aequitas, nonnunquam et coniectura mentis. etymologia maxime rare est: quid enim est aliud tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. [26] circa propria ac differentia magna subtilitas, ut cum [p. 98] quaeritur an addictus, quem lex servire, donec solverit, iubet, servus sit. altera pars finit ita, servus est, qui est iure rei servitute; altera, qui rei seruitute est eo iure, quo servus, aut, ut antiqui dixerunt, qui servitutem servit. quae finitio, etiamsi distat aliquo, nisi tamen propriis et differentibus adiuvatur, inanis est. [27] dicet enim adversarius, servire eum servitutem aut eo iure quo servum. videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter rei transitu attigeram. servus, cum manumittitur, fit libertinus, addictus recepta libertate ingenuus; servus invito domino libertatem non consequetur, addictus soluendo citra voluntatem domini consequetur:59 ad servum nulla lex pertinet, addictus legem habet. propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum; habet haec addictus.

[28] excusso quid sit, prope peracta est quaestio, an hoc sit. id enim agimus ut sit causae nostrae conveniens finitio. potentissima est autem rei ea qualitas, an amor insania. huc pertinebunt probationes, quas [p. 100] Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus; de quorum argumentorum natura dictum est. [29] breviter autem pro Caecina Cicero initia, causas, effecta, antecedentia, consequentia complexus est: quid igitur fugiebant? propter metum Quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema concedatis? sed similitudine quoque usus est, quae vis rei bello appellatur, ea rei otio non appellabitur? [30] sed etiam ex contrario argumenta ducuntur, ut si quaeratur, amatorium venenum sit necne; quia venenum amatorium non sit.

illud alterum genus quo sit manifestius adolescentibus meis (meos enim semper adolescentes putabo), hic quoque fictae controversiae utar exemplo. [31] iuvenes, qui convivere solebant, constituerunt, ut rei litore cenarent. unius, qui cenae defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt. pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se. [32] dicuntur ii causa mortis fuisse. hic finitio est accusatoris, per quem factum est, ut quis [p. 102] perierit, causa mortis est; rei est, qui fecit quid sciens, per quod perire homini necesse est. remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis; per vos enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis, viveret. [33] contra, Non statim, per quem factum est, ut quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei capitalis. nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit. [34] nec fuerit rei causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret. nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt60 homicidae praeter manum?

[35] est interim certa finitio, de qua inter utramnque partem convenit: ut Cicero dicit, maiestas est rei imperii atque rei nominis populi Romani dignitate. quaeritur tamen, an maiestas minuta sit, ut rei causa [p. 104] Cornelii quaesitum est. sed hic etiamsi61 videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.

4. est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex. nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus. quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint? haec et in suasoriis aliquando tractari solent, [2] ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur. [3] item demonstratiuae partis omnia sunt in [p. 106] hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. igitur62 genus causae aut simplex aut comparativum. illic, quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.

[4] defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. [5] iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem. [6] hinc sunt pietas, fides, continentia et talia. adiiciunt et id, quod sit par. verum63 id non temere intuendum est: nam et vis contra vim et talio nihil habent adversum eum, qui prior fecit, iniusti; et non, quoniam res pares sunt, etiam id est iustum, quod antecessit. illa utrinque iusta, eadem lex, eadem [p. 108] condicio; ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia. constitutio est in lege, more, iudicato, pacto.

[7] alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. In quo genere fortissimum est, [8] si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: occisus est, sed latro; excaecatus, sed raptor. [9] est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse [p. 110] nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest. [10] nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. In quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa. [11] quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris. [12] subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus. hoc genus ἀντίστασις Graece nominatur, comparativum nostri vocant.

[13] haec circa defensionem facti; quae si neque per [p. 112] se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in hos, qui citra scriptum64 sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur,65 missum se ab imperatore suo diceret. [14] interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. hoc μετάστασιν dicunt.

hinc quoque exclusis excusatio superest. ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine. [15] fortuna quoque saepe substituitur culpae. nonnunquam male fecisse nos sed bono animo dicimus. utriusque rei multa et manifesta exempla sunt; idcirco non est eorum necessaria expositio.

[p. 114] Si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit. hic est ille, qui a quibusdam fieri solet, status quantitatis. [16] sed ea cum sit aut poenae aut honoris, ex qualitate facti constituitur, eoque nobis sub hoc esse statu videtur sicut eius quoque, quae ad numerum refertur a Graecis. nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.

[17] ultima est deprecatio, quod genus causae plerique negarunt in iudicium unquam venire. quin Cicero quoque pro Q. Ligario idem testari videtur, cum dicit, causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe nunquam hoc modo: Ignoscite, indices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac, et cetera. [18] In senatu vero et apud populum et apud principem et ubicunque iuris dementia est, habet locum deprecatio. In qua plurimum valent ex ipso, qui reus est, haec tria; vita praecedens, si innocens, si bene meritus, si spes in futurum innocenter victuri et in aliquo usu futuri; [p. 116] praeterea si vel aliis incommodis vel praesenti periculo vel paenitentia videatur satis poenarum dedisse; extra nobilitas, dignitas, propinqui, amici.

[19] In eo tamen qui cognoscit plurimum ponendum, si laus eum misericordis potius quam reprehensio dissoluti consecutura est. verum et in iudiciis, etiamsi non toto genere causae, tamen ex parte magna hic locus saepe tractatur. nam et divisio frequens est, etiamsi fecisset, ignoscendum fuisse idque in causis dubiis saepe praevaluit, et epilogi omnes in eadem fere materia versari solent. [20] sed nonnunquam etiam rei totius hic summa constituta. An66 vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita causam partimur, an commissa sit poena, an exigi debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est, reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non posse.

[21] De praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit [p. 118] dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior; ex pluribus, quis dignissimus. quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. Et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus; [22] et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas. [23] similiter liberalitas a quo profecta sit, refert. nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam; similiter alia. Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum [p. 120] est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent. [24] nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur eloquentiae est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit.

huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent. [25] sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status. nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa. Et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur. nam leges iuris67 plerumque quaestiones praecurrere solent, sed68 ex quibus causae non fiat status. [26] quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non69 detur, et cui accusare dementiae non permittatur.

[p. 122] [27] abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri. illa semper asperam abdicantis actionem habet; immutabile est enim, quod factum est; haec ex parte blandam et suadenti similem; mavult enim pater70 non abdicare; at pro filiis in utroque genere summissam et ad satisfaciendum compositam. [28] A quo dissensuros scio, qui libenter patres figura laedunt; quod non ausim dicere nunquam esse faciendum, potest enim materia incidere, quae hoc exigat; certe vitandum est, quotiens aliter agi potest. sed de figuris alio libro tractabimus. [29] non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones; nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. dementiae quoque iudicia aut propter id, quod factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur. [30] Et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est, [p. 124] diu roget et suadeat et novissime dementiam ration queratur obstare, non mores: quos quanto magis in praeteritum laudaverit, tanto facilius probabit morbo esse mutatos. [31] reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. omnibus is commune est, quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.

[32] sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. iniuriarum; quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur. [33] De accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat,71 hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, [34] uter [p. 126] maiores causas habeat, uter plus industriae aut virium sit adlaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus. [35] tutelae praeterea; in quo iudicio solet quaeri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum; nam et mandati actio est. [36] praeter haec finguntur in scholis et inscripti72 maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum73 sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando74 sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem. [37] plurimum tamen est in eo, quale sit factum. rei publicae laesae: hinc moventur quidem illae [p. 128] iuris cavillationes, quid sit rem publicam laedere, et, laeserit an non profuerit, et, ab ipso an propter ipsum laesa sit: in facto tamen plurimum est. ingrati quoque, in quo genere quaeritur, an is cum quo agitur acceperit beneficium. quod raro negandum est; ingratus est enim qui negat. [38] quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit. simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a75 defendentis accusatio. [39] praeterea, cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate76 quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur. [40] sed mihi nec omnes persequi materias in animo est, fingi enim [p. 130] adhuc possunt; nec omnes earum quaestiones, quia positionibus mutantur. hoc tantum admiror Flavum, cuius apud me summa est auctoritas, cum artem scholae tantum componeret, tam anguste materiam qualitatis terminasse.

[41] quantitas quoque, ut dixi, etiamsi non semper, plerumque tamen eidem subiacet, seu modi est seu numeri. sed modus aliquando constat aestimatione facti, quanta sit culpa, quantumve beneficium, aliquando iure, cum id in controversiam venit, qua quis lege puniendus vel honorandus sit: [42] stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis. quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur. [43] iudicium redditur, an reus causa sit mortis. In coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit quaeritur. [44] illa quoque, quae ex numero [p. 132] ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat. sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.

5. qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio. [2] ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur. est autem77 duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam. ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur. [3] cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. ignominioso filius praescribit: de eo solo78 iudicatio est, an liceat. quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro [p. 134] libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiamsinon proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. sed frequentius etiam quaeritur de intentione. [4] vir fortis optet, quod volet. nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor. In utroque autem genere status iidem sunt.

[5] porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit. litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate. [6] scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce. Et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status facimus, singulos percurram.

6. scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. eius genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate [p. 136] quaeritur. [2] id tum accidit, cum est in lege aliqua obscuritas. In ea aut uterque suam interpretationem confirmat, adversarii subvertit: ut hic, fur quadruplum solvat. duo surripuerunt pariter decem milia; petuntur ab utroque quadragena; illi postulant, ut vicena conferant; nam et actor dicit hoc esse quadruplum quod petat, et rei hoc quod offerant; voluntas quoque utrinque defenditur. [3] aut, cum de altero intellectu certum est, de altero dubium: ex meretrice natus ne contionetur. quae filium habebat, prostare coepit: prohibetur adolescens contione. nam de eius filio, quae ante partum meretrix fuit, certum est: an eadem huius causa sit, dubium est, quia ex hac natus est, antequam meretrix esset.79 [4] solet et illud quaeri, quo referatur, quod scriptum est, bis de eadem re ne sit actio; id est, hoc bis ad actorem an ad actionem? haec ex iure obscuro.

alterum genus est ex manifesto; quod qui solum viderunt, hunc statum plani et voluntatis appellarunt. In hoc altera pars scripto nititur, altera voluntate. [p. 138] Sed contra scriptum tribus generibus occurritur. [5] unum est, in quo ipso patet, semper id servari non posse: liberi parentis alant ad vinciantur; non enim adligabitur infans. hic erit ad alia transitus, et divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc. [6] secundum80 tale genus controversiarum, in quo nullum argumentum est, quod ex lege ipsa peti possit, sed de eo tantum, de quo lis est, quaerendum est.81 Peregrinus, si murum ascenderit, capite puniatur. cum hostes murum ascendissent, peregrinus eos depulit; petitur ad supplicium. [7] non erunt hic separatae quaestiones, an quisquis, an hic, quia nullum potest adferri argumentum contra scriptum vehementius eo quod in lite est; sed hoc tantum, an ne servandae quidem civitatis causa. ergo aequitate et voluntate pugnandum. fieri tamen potest, ut ex aliis legibus exempla ducamus, per quae appareat semper stari scripto non posse, ut Cicero pro Caecina fecit. tertium, [8] cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut [p. 140] in hac controversia: qui nocte cum ferro deprehensus fuerit, adligetur. cum anulo ferreo inuentum a gistratus adligavit. hic quia est verbum in lege deprehensus, satis etiam significatum videtur, non contineri lege nisi noxium ferrum.

[9] sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit. In testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio. [10] substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat. [11] id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argentipondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis. [12] sub hoc statu generales sunt quaestiones, scripto an voluntate [p. 142] standum sit, quae fuerit scribentis voluntas; tractatus omnes qualitatis aut coniecturae, de quibus satis dictum arbitror.

7. proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et82 utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum. [2] omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.

[3] colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio. diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares.83 [4] diversae, quibus etiam [p. 144] citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitaem magistratus pelit.84 Vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. Et in legem85 magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum. [5] similes, contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio86 ne ponatur. mulier tyrannum occidit. nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri. [6] impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit. nam contra legem viri fortis, ut supra [p. 146] ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.

[7] item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. Si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet. [8] solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest. [9] Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus87 negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

[p. 148] [10] duplices leges sicut duae colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.

8. syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur. [2] sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium88 dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut [p. 150] remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?

[3] ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. In has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. An, quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. An quod ante, et postea. [4] raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. An, quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. An, quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit. [5] In his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo, ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta [p. 152] optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi potest, [6] non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc.89 qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. In hoc genere haec quaeruntur, [7] an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. In illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. In utroque de voluntate legumlatoris. sed de aequo tractatus potentissimi.

9. amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

[p. 154] [2] singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius. verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno. [3] quae ambiguitas plurimis modis accidit. unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur. [4] alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa vulgata, cum quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari. [5] tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum.90 [6] sic apud [p. 156] Graecos contendunt Λέων et Πανταλέων, cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint.

In coniunctis plus ambiguitatis est. fit autem per casus, ut

aio te, Aeacida, Romanos sincere posse.
[7] Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen. hic, utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat, tamen trahatur, quaeri potest. unde controversia illa, [8] testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem. quaeritur, statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae? fit per flexum idem magis:

quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles. saepe, [9] utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est: unde et controversia, heres [p. 158] meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum. uter eligat, quaeritur.

verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione. [10] accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, lachetem audivi percussisse Demean fiat a Lachete percussum Demean. sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia. caelo decurrit aperto: utrum per apertum caelum, an cum apertum esset. [11] divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos91 flentes illos deprehendimus, detractione solvetur. [12] pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum92 est ambiguum. heres meus dare illi damnas [p. 160] esto omnia sua. In quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset. nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest. [13] productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato. aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo.93 Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.

[14] nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere. nam, si id fieri potest, amphibolia non est. amphiboliae autem omnis erit in his quaestio; [15] aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit. quarum in utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus, praeceptum est.

[p. 162] 10. est autem quaedam inter hos status cognatio. nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est,94 spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis. [2] scriptum et voluntas habet in verbis iuris95 quaestionem, quod idem antinomia petitur. ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit quaestionem. sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum. [3] igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit; scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est. [4] neque immerito [p. 164] et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.

Et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt. [5] sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant. non enim causa tantum96 universa in quaestiones ac locos diducenda97 est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum. nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices. nisi98 forte satis erit dividendi peritus, [6] qui controversiam in haec diduxerit,99 an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, [7] verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut [p. 166] pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia. [8] sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita100? Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt. nam quis pictor omnia, [9] quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?

[10] quaedam vero non docentium sunt, sed discentium. nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite [p. 168] musque homines ante invenisse artem quam docuisse. illa enim potentissima est, [11] quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum, [12] quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus; qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum; anteacta crimina an de quibus iudicium est prius obiicere vel diluere conveniat; [13] si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae. haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad [p. 170] casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis. sed haec in oratione praestabit, [14] cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium. quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus. vigilandum, durandum,101 enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata. [15] nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio; nostrum est uti eis scire. [16] neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius; qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat; corpus sit, non membra. [17] quod ita continget, si et quid cuique conveniat viderimus et verba verbis applicarimus non pugnantia, sed quae invicem complectantur. ita res non diversae distantibus ex locis quasi invicem ignotae collidentur, sed aliqua societate cum prioribus ac sequentibus [p. 172] copulatae tenebuntur,102 ac videbitur non solum composita oratio, sed etiam continua. verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.

1 dispositioni, early editors: divisioni, MSS.

2 quid ... faciat, Happel: quae ... facit, AG.

3 curavit, Gesner: ca ... A.: cadit, G.: cavit, 2nd hand A.

4 ex re, Regius: iure, MSS.

5 protulerit, Halm: omitted by MSS.

6 qui cuicunque, W. Meyer: quicunque, MSS.

7 optionem ... optionem, Obrecht: opinionem ... opinionem, MSS.: ut propter optionem omitted by MSS.

8 facere is followed by praecipere, which is expunged by Meister as a gloss.

9 tum added by Christ.

10 esse ... ultra est, Spalding: esse quaere aliquidem ultra sit, AG.

11 est, Halm: si, A: se G.

12 patremn, added by Halm.

13 clam et, Regius: claret, AG.

14 ultra ea quae, M. Haupt, Mudvig: vitare quae, A: vitare aquae, G.

15 lex, Halm: lexeram, AG.

16 hoc, added by Christ.

17 dici, Christ: dicit, MSS.

18 quisquis, Spalding: cui quis, AG.

19 rusticus, Regius: scolastica, AG.

20 de, Regius: ex, AG.

21 is qui, Spalding: si qui, A: si quis, G.

22 cum, Halm: et, MSS.

23 periit, Badius: perit, cod. argentorat: petit, AG.

24 laetitia, added by Philander.

25 labor an otium, Regius: laborantium, MSS.

26 et etiam, Christ: etiam et, MSS.

27 sententia. . feratur, Regius, Zumpt: etiamsi ... fertur, MSS.

28 at qui dicit ... occidisti, added by Regius.

29 etenim in posteriore crimine persona, Halm: est enim superior enim persona, AG (persona enim A).

30 feruntur, cod. monac: ... runtur, A: fecerunt, G.

31 Marrucinos, Bonnell: Marginos, MSS.

32 a se rogantem, A: ac roganterm, arrogantem, other MSS.

33 speraverint, Gesner: speravere, MSS.

34 contraque eam, Halm: contra quarm, A: contra qua, G.

35 indignum, Aldine ed.: ingenuum, ingenium, MSS.

36 Eacaceia is a feast in honour of the dedication of a new temple or building. the phrase is strange, but there seems no possibility of plausible emendation. the word is rare and not likely to be corrupt. pro is the reading of the best MSS.

37 unum, Spolding: vanum, MSS.

38 ut, added by Spaading.

39 dicitur, vulgo: dicetur, AG.

40 et minus, Regius: aut minus magis, MSS.

41 videniur sed, Spalding: videmnus et, G; videnlur et, A.

42 Proditionem, added by Spalding.

43 aliqua quando, Spalding: aliquando, AG.

44 adiicere, Spalding: dicere, AG.

45 ponuntur, added by Spalding.

46 depositum, Badius: initiatio, AG: mutuatio, cod. mon.

47 uxorem verbis, Spalding: rem publicam verbis, MSS.

48 sed ... constat, Halm: et quod nomine constat, MSS.

49 enim, added by Regius.

50 equidem, Christ: eandem, AG.

51 solum, Zumpt: suum, AG.

52 fiuitionum, Regius: division, MSS.

53 eretum citum, Halm: erectus citus, A: ercet ut, G.

54 verhis, early edd.: videbis, AG.

55 arguta, Zumpt: argumenta, AG.

56 Expunged by Halm.

57 de sacro ... aliquid, added by early editors.

58 Falsa. . proprium, expunged by Gesner.

59 addictus ... consequetur, added by Regius.

60 absunt, Teuffel: sunt, MSS.

61 etiamsi, Christ: etiam simnilis, MSS.

62 igitur, early edd.: agitur, A: egrum, G.

63 sit par. verum, Regius: sit pusum, MSS.

64 citra scriptum, Christ: etiam scriptum, AG.

65 videretur, Halm: videntur, AG.

66 constituta. An, Zumpt: constitutam, G: constitute iam A.

67 leges iuris, Spalding: iuris leges, MSS.

68 sed, Spalding: et, MSS.

69 non, added by Obrecht.

70 pater non abdicare, Spalding: pater abdicare, G.: quam abdicare, A.: pater corrigere quam abdicare, cod. monac and early edd.

71 deferebat, Halm: defendebant, AG.: accusabat contra eos qui eum defendebant, 2nd hand of A and early edd.

72 inseripti ... inscriptum, Caperonnier: scripti ... scripturn, MSS.

73 aliae in uiittiando, added by Spalding.

74 aliae oin nuntiaando, added by Spalding.

75 a, Spalding: et, MSS.

76 qualitate, added by Crist.

77 autem, Spalding: enim, MSS.

78 solo, Regius: loco, G: colo, A.

79 antequa ... esset, Regius: et haec. .. eat, MSS.

80 Secundum, Christ: quidam, MSS.

81 est, Halm: sit, MSS.

82 obstat et, Halm: obstet, MSS.

83 aut imlpares. diversae, Christ: ut duae, AG.

84 vir fortis ... petit, added by Christ: it is possible that no insertion is necessary, the heading Magistratus ... discedat being considered by Q. as sufficient indication of a familiar theme.

85 legem, added by Halm.

86 ponatur; contra ... gymnasio, added by Regius.

87 dicit ... et patrons, added by Halm.

88 se verberanti marito uxor amatorium, victor (p. 373, II.): severantia moritorium, G: se ... rantis maritorium, A.

89 et hoc, added by 2nd hand of A.

90 locum ... incultum, added by Zumpt.

91 Nos, radius: Nunc, MSS.: Hunc, Spalding.

92 ipsum, later MSS.: ipse est, AG.

93 aliud eadem ... ablativo, added by Regius.

94 after est AG read quae, which is expunged by Regius.

95 iuris, Spalding: ... ocis, A.: iocis, G.

96 tantum, added by Halm.

97 diducenda, Regius: dicenda, AG.

98 nisi, Obrecht: si, MSS.

99 diduxerit, Regius: dixerit, MSS.

100 in re infinita, Rollin: in re finita quae materia in se finita, G: in re finitaque materia ars finita, A.

101 durandum, Bonnell: dicendum, A.: dicat iterum, G.

102 copulatae tenebuntur, Halm: scopula tenebunt, G: se copula tenebunt, A (se 2nd hand).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: