next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Liber X

1. sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti. [2] verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum.

nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui1 sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. [3] non autem ut quidquid praecipue [p. 4] necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi protinus erit momenti. nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse manifestum est; proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque diligentiam. [4] sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita procedente iam opere etiam2 minima incipiunt esse quae prima sunt. verum nos non, quomodo instituendus orator, hoc loco dicimus; nam id quidem aut satis aut certe uti potuimus dictum est; sed athleta, qui omnes iam perdidicerit a praeceptore numeros, quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit. igitur eum, qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et collocandi rationem perceperit, instruamus, qua ratione quod didicerit3 facere quam optime, quam facillime possit.

[5] num ergo dubium est, quin ei velut opes sint quaedam parandae, quibus uti, ubicunque desideratum erit, possit? eae constant copia rerum ac verborum. [6] sed res propriae sunt cuiusque causae aut paucis communes, verba in universas paranda; quae si in rebus singulis essent singula, minorem [p. 6] curam postularent, nam cuncta sese cum ipsis protinus rebus offerrent. sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in promptu atque, ut ita dicam, in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. [7] et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo facilius et occurreret unum ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset. quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae tum etiam utile parum; turbam tantum modo4 congregat, ex qua sine discrimine occupet proximum quodque.

[8] nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus. id autem consequemur optima legendo atque audiendo; non enim solum nomina ipsa rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. [9] omnibus enim fere verbis5 praeter pauca, quae sunt parum verecunda, in oratione locus est. nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis [p. 8] nostrum opus intueri sat est. omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima; nam et humilibus interim et vulgaribus est opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit, proprie dicuntur. [10] haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus. propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum in solitudine educati, etiamsi verba quaedam emisisse traduntur, [11] tamen loquendi facultate caruerunt. sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius; alia vero,6 etiamsi propria rerum aliquarum sint nomina, τροπικῶς quasi tamen7 ad eundem intellectum feruntur, ut ferrum et mucro. [12] nam per abusionem sicarios etiam omnes vocamus, qui caedem telo quocunque commiserint. alia circuitu verborum plurium ostendimus, quale est et pressi copia lactis. [p. 10] Plurima vero mutatione figuramus: Scio non ignoro et non me fugit et non me praeterit et quis nescit? et nemini dubium est. [13] sed etiam ex proximo mutuari libet. nam et intelligo et sentio et video saepe idem valent quod scio. quorum nobis ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur. [14] non semper enim haec inter se idem faciunt; nec sicut de intellectu animi recte dixerim video ita de visu oculorum intelligo, nec ut mucro gladium sic mucronem gladius ostendit. [15] sed ut copia verborum sic paratur, ita non uerborum tantum gratia legendum vel audiendum est. nam omnium, quaecunque docemus, hoc8 sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.

[16] alia vero audientes, alia legentes magis adiuvant. excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine et ambitu [p. 12] rerum sed rebus incendit. vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova ilia velut nascentia cum favore ac sollicitudine. nec fortuna modo iudicii sed etiam ipsorum qui orant periculo adficimur. [17] praeter haec vox, actio decora, accommodata,9 ut quisque locus postulabit, pronuntiandi vel potentissima in dicendo ratio et, ut semel dicam, pariter omnia docent. in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet. [18] pudet enim dissentire, et velut tacita quadam verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent. [19] sed e contrario quoque accidit, ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant. lectio libera est nec actionis impetu transcurrit; sed repetere saepius licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis. repetamus autem et retractemus,10 et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione11 mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.

[p. 14] [20] ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem; nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur. [21] saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura. itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. [22] illud vero utilissimum nosse eas causas, quarum orationes in manus sumpserimus et, quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis atque Aeschinis inter se contrarias, et Servii Sulpicii atque Messalae, quorum alter pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassii reo Asprenate aliasque plurimas. [23] quinetiam si minus pares uidebuntur aliquae, tamen ad cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensii pro Verre. quinetiam, easdem causas ut quisque egerit utile12 erit scire. [p. 16] Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat; et Pollio et Messala defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domitii Afri, Crispi Passieni, Decimi Laelii orationes ferebantur.

[24] neque id statim legenti persuasum sit omnia quae optimi auctores dixerint utique esse perfecta. nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et in dulgent ingeniorum suorum voluptati, nec semper intendunt animum; nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. [25] summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnorum consequantur. [26] modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non intelligunt. ac si necesse est in alteram errare partem: omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.

[27] plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur; neque immerito. namque ab his in rebus [p. 18] spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur. ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. [28] meminerimus tamen, non per omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia figurarum; genus ostentationi comparatum et praeter id, quod solam petit voluptatem eamque etiam fingendo non falsa modo sed etiam quaedam incredibilia sectatur, [29] patrocinio quoque aliquo iuvari, quod alligata ad certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere, corripere, convertere, dividere cogatur; nos vero armatos stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti. [30] neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.

[31] historia quoque alere oratorem quodam uberi13 iucundoque suco potest; verum et ipsa sic est [p. 20] legenda, ut sciamus, plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum non ad probandum, totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium evitat. [32] itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est; neque illa Livii lactea ubertas satis docebit eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. [33] adde quod14 M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet. licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit quaestio, meminerimus, non athletarum toris, sed militum lacertis opus15 esse; nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere. [34] est et alius ex [p. 22] historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.

[35] A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt. nam et de iustis, honestis, utilibus, iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter Stoici,16 et altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime Socratici praeparant. [36] sed his quoque adhibendum est simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur iisdem, non tamen eandem esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et periculorum.

[37] credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint legendi,17 quae in auctore [p. 24] quoque praecipua virtus. sed persequi singulos infiniti fuerit operis. [38] quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae, quibuscum vivebat, exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit, quis erit modus, si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnes?18 [39] fuit igitur brevitas illa tutissima, quae est apud Livium in epistola ad filium scripta, legendos Demosthenem atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus. [40] non est tamen dissimulanda nostri quoque iudicii summa. paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum. [41] nec multo aliud de novis sentio. quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit? qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur et citius nos dimittet, quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet experimentum. [42] sed non quidquid ad aliquam partem scientiae pertinet, protinus ad phrasin, de qua loquimur, accommodatum.

verum antequam de singulis, pauca in universum [p. 26] de varietate opinionum dicenda sunt. [43] nam quidam solos veteres legendos putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. [44] ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci amatores. de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit. interim summatim, quid et19 a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam. paucos enim qui20 sunt eminentissimi excerpere in animo est. [45] facile est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare; ne quisquam queratur omissos forte quos ipse valde probet. fateor enim plures21 legendos esse quam qui a me nominabuntur. sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant, existimem, persequar.

[46] igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos [p. 28] rite coepturi ab Homero uidemur. hic enim, quenadmodum ex Oceano dicit ipse omnium22 amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. hunc nemo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus. [47] nam ut de laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio continetur, vel in primo inter duces illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac consiliorum explicant artes? [48] adfectus quidem vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. age vero, non utriusque operis sui ingressu in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit sed constituit? nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit. [49] narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium exponit? iam similitudines, amplificationes, [p. 30] exempla, digressus, signa rerum et argumenta ceteraque genera23 probandi ac refutandi sunt ita multa, ut etiam qui de artibus scripserunt plurimi harum rerum testimonium ab hoc poeta petant. [50] nam epilogus quidem quis unquam poterit illis Priami rogantis Achillem precibus aequari? quid? in verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non aemulatione, quod fieri non potest, sed intellectu sequi. [51] verum hic omnes sine dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen praecipue, videlicet quia clarissima24 in materia simili comparatio est. [52] raro assurgit Hesiodus, magnaque pars eius in nominibus est occupata; tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi. [53] contra in Antimacho vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem. sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.25 [54] panyasin [p. 32] ex utroque mixtum putant in eloquendo neutriusque aequare virtutes, alterum tamen ab eo materia alterum disponendi ratione superari. Apollonius in ordinem a grammaticis datum non venit, quia Aristarchus atque Aristophanes, poetarum iudices, neminem sui temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit opus aequali quadam mediocritate. [55] arati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit oratio; sufficit tamen operi, cui se parent credidit. admirabilis in suo genere Theocritus, sed musa illa rustica et pastoralis non forum modo, verum ipsam etiam urbem reformidat. [56] audire videor undique congerentes nomina plurimorum poetarum. quid? Herculis acta non bene Pisandros? Nicandrum frustra secuti Macer atque Vergilius? quid? Euphorionem transibimus? quem nisi probasset Vergilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. quid? Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit? [57] nec sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex [p. 34] bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit. nec ignoro igitur quos transeo nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. [58] sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur; quod in cenis grandibus saepe facimus ut, cum optimis satiati sumus, varietas tamen nobis ex vilioribus grata sit. tunc et elegiam vacabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus, secundas confessione plurimorum Philetas occupavit. [59] sed dum adsequamur26 illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus color. itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus. [60] summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod quoquam minor est, materiae esse non ingenii vitium. [61] novem vero Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magnificentia, sententiis, figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum [p. 36] merito credidit nemini imitabilem. [62] Stesichorus quam sit ingenio validus, materiae quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici carminis onera lyra sustinentem. reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur, quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est. [63] alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi27 plerumque oratori similis; sed et lusit28 et in amores descendit, maioribus tamen aptior. [64] Simonides, tenuis alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest; praecipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.

[65] antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in29 insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem [p. 38] semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. [66] plures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui. tragoedias primus in lucem Aeschylus protulit, sublimis et gravis et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati. [67] sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur; idque ego sane, quoniam ad praesentem materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe fore Euripiden. [68] namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus vero cum omnibus mirus tum in iis qui miseratione constant facile praecipuus. [69] hunc30 admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo [p. 40] quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, effingenda sufficiat; ita omnem vitae imagine expressit, tanta in eo inveniendi copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus accommodatus. [70] nec nihil profecto viderunt, qui orationes, quae Charisii nomini addicuntur,31 a Menandro scriptas putant. sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa32 iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae. [71] ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem controversiarum plures subire personas, patrum, filiorum, militum, rusticorum, divitum, pauperum, irascentium, deprecantium, mitium, asperorum. in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. [72] atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. tamen habent alii quoque Comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere; et praecipue [p. 42] Philemon, qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.

[73] historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem consecuta. densus et brevis et semper instans sibi Thucydides, dulcis et candidus et fusus Herodotus; ille concitatis hic remissis adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate. [74] theopompus his proximus ut in historia praedictis minor, ita oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu fuerit orator. philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior. ephorus, ut Isocrati uisum, calcaribus eget. [75] clitarchi probatur ingenium, fides infamatur. longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit. Xenophon non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.

[p. 44] [76] sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis aetas una tulerit. quorum longe princeps Demosthenes ac paene lex orandi fuit; tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in eo nec quod redundet invenias. [77] plenior Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est; carnis tamen plus habet, minus lacertorum. dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim utilior, magis par. [78] his aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius. nihil enim est inane, nihil arcessitum; puro tamen fonti quam magno flumini propior. [79] Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito; auditoriis enim se, non iudiciis compararat; in inventione facilis, honesti studiosus, in composition adeo diligens, ut cura eius reprehendatur. [80] neque ego in his, de quibus sum locutus, has solas virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse [p. 46] magnos. quin etiam Phalerea illum Demetrium, quanquam is primus inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis, qui dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi praefert omnibus Cicero.

[81] philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M. Tullius confitetur, quis dubitet Platonem esse praecipuum sive acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica? multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.33 [82] quid ego commemorem Xenophontis illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae testimonium est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam. quid reliquorum Socraticorum elegantiam? [83] quid Aristotelem? quem dubito scientia rerum an scriptorum copia an eloquendi34 suavitate an inventionum acumine an varietate operum clariorem putem. nam [p. 48] in Theophrasto tam est loquendi nitor ille divinus, ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur. [84] minus indulsere eloquentiae Stoici veteres; sed cum honesta suaserunt tum in colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus tamen acuti magis quam, id quod sane non adfectaverunt, oratione magnifici.

[85] idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est. itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. [86] utar enim verbis iisdem, quae ex Afro Domitio iuvenis excepi; qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus, inquit, est Vergilius, propior tamen primo quam tertio. et hercule ut35 illi naturae caelesti atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. [87] ceteri omnes longe sequentur. nam Macer et Lucretius legendi quidem, sed non ut phrasin, id est, corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia sed alter humilis, alter difficilis. atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus [p. 50] quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. [88] ennium sicut sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non tantam habent speciem quantam religionem. propiores alii atque ad hoc, de quo loquimur, magis utiles. lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in partibus. [89] Cornelius autem Severus, etiam si sit36 versificator quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum. serranum37 consummari mors immatura non passa est; puerilia tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa recti generis voluntatem. [90] multum in Valerio Flacco nuper amisimus. vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. lucanus ardens et concitatus et sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis imitandus. [91] hos nominavimus, quia Germanicum [p. 52] Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. quid tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat, sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? quis enim caneret bella melius, quam qui sic gerit? quem praesidentes studiis deae propius audirent? cui magis suas artes aperiret familiare numen Minerva? [92] dicent haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur. nos tamen sacra litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur,

inter uictrices hederam tibi serpere laurus.
[93] elegia quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus. sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus. satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non eiusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis praeferre non dubitent. [94] ego quantum ab illis tantum ab Horatio dissentio, qui [p. 54] Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid, quod tollere possis, putat. nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis. multum est tersior ac purus magis Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. multum et verae gloriae quamvis uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. [95] alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. plurimos hic libros et doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae. [96] iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, sed aliis38 quibusdam interpositus; cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio, quanquam illi epodos interveniat, reperietur. at Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax. si quem adiicere velis, is erit Caesius [p. 56] Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.

[97] tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi39 gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse. virium tamen Accio plus tribuitur; Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt. [98] iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. ouidi Medea videtur mihi ostendere, quantam ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. eorum quos viderim longe princeps Pomponius Secundus, quem senes quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. [99] in comoedia maxime claudicamus. licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere elegantissima et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros stetissent), vix levem consequimur umbram, [100] adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem [p. 58] in alio genere linguae suae40 obtinuerint. togatis excellit Afranius; utinam non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.

[101] at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem; ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt; adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, inemo historicorum commendavit magis. [102] ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consecutus est. nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes; qui et ipse a nobis auditus est, clarus vi41 ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat. [103] quam paulum aetate praecedens eum Bassus Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. [104] superest adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui olim nominabitur, nunc intelligitur. habet amatores nec [p. 60] immerito Cremuti42 libertas, quanquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat. sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent. sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.

[105] oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possint. nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore; neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem. [106] quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi,43 praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. in eloquendo est aliqua diversitas; densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius, pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi potest huic nihil adiici, curae plus in illo in hoc naturae. [107] salibus certe et commiseratione, qui duo plurimum in adfectibus [p. 62] valent, vincimus. et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit; sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. in epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. [108] cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. [109] nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum; sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. [110] nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? cui tanta unquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat tamen ille non rapi videatur, sed sequi. [111] iam in [p. 64] omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. [112] quare non immerito ab hominibus44 aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit. [113] multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior. at Messala nitidus et candidus et quadam modo praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. [114] C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur. tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius [p. 66] proprie studiosus fuit, elegantia. [115] multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset. inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent, eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.45 [116] et Servius Sulpicius insignem non inmerito famam tribus orationibus meruit. multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna Cassius Severus, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. [117] nam et ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira, et urbanitas et fervor;46 sed plus stomacho quam consilio dedit. praeterea ut amari sales, ita frequenter amaritudo ipsa ridicule est. [118] sunt alii multi diserti,(quos persequi longum est. eorum quos uiderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe praestantissimi. arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas; hic concitatior, [p. 68] sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus. erant clara et nuper ingenia. [119] nam et Trachalus plerumque sublimis et satis apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt; et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior. [120] iulio Secundo, si longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud posteros foret. adiecisset enim atque adiiciebat ceteris virtutibus suis quod desiderari potest; id est autem, ut esset multo magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. [121] ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum; ea est facundia, tanta in explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. [122] habebunt, qui post nos de oratoribus scribent, magnam eos, qui nunc vigent, materiam vere laudandi. sunt enim summa hodie, quibus illustratur forum, ingenia. namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et eos [p. 70] iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.

[123] supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus exstitit. egregius vero multoque quam in orationibus praestantior Brutus suffecit ponderi rerum; scias eum sentire quae dicit. [124] scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis. in Epicureis levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est Catius. [125] ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo. [126] tum autem solus hic fere in manibus adolescentium fuit. quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, diffideret. [p. 72] Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. [127] foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat; deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. [128] cuius e multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio; in qua tamen aliquando ab his, quibus inquirenda quaedam mandabat, deceptus est. [129] tractavit etiam omnem fere studiorum materiam. nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur. in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit. multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia legenda; sed in eloquendo corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus vitiis. [130] velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio. nam si oblique47 contempsisset, si parum recta48 non concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensus potius eruditorum quam [p. 74] puerorum amore comprobaretur. [131] verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium. multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset. digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet; quod voluit effecit.

2. ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens dirigenda. neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione. nam ut invenire primum fuit estque praecipuum, sic ea, quae bene inventa sunt, utile sequi. [2] atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi velimus. sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur, sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento culturam in exemplum intuentur; omnis denique disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. [3] et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis sirus. similem raro natura praestat, frequenter imitatio. sed hoc ipsum, quod [p. 76] tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis, qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio apprehenditur, nocet.

[4] ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis, quae sint ab allis inventa. quid enim futurum erat temporibus illis, quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? nempe nihil fuisset inventum. [5] cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt? [6] et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? quemadmodum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant. [7] turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra Pontificum annales haberemus; ratibus adhuc [p. 78] navigaremus; non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in sole fecissent, circumscriberet. [8] ac si omnia percenseas, nulla mansit49 ars, qualis inventa est, nec intra initium stetit, nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat. nihil autem crescit sola imitatione. [9] quodsi prioribus adiicere fas non est, quomodo sperare possumus illum oratorem perfectum? cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus, in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur. sed etiam qui summa non appetent, contendere potius quam sequi debent. nam qui hoc agit50 ut prior sit, [10] forsitan, etiamsi non transierit, aequabit. eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem. tantam enim difficultatem habet similitudo, ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae, quaeque pares maxime videantur, utique discrimine aliquo discernantur. [11] adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et [p. 80] actus histrionum veris adfectibus. quod in orationibus quoque evenit. namque eis, quae in exemplum adsumimus, subest natura et vera vis; contra omnis imitatio ficta est et ad alienum propositum accommodatur.51 [12] quod facit, ut minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis vera, in his adsimulata materia est. adde quod ea, quae in oratore maxima sunt, imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non traditur. [13] ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbitrantur; cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.

[14] quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. primum, quos imitemur; nam sunt plurimi, qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierunt; tum in [p. 82] ipsis, quos elegerimus, quid sit, ad quod nos efficiendum comparemus. [15] nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere. [16] hoc autem his accidit, qui non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut aspectum orationis aptarunt; et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes. [17] ideoque qui horride atque incomposite quidlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt; qui carent cultu atque sententiis, Attici scilicet; qui praecisis conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydidem [p. 84] superant; tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur: otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse. [18] noveram quosdam, qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius in dicendo viri sibi viderentur, si in clausula posuissent esse videatur. ergo primum est, ut quod imitaturus est quisque intelligat et quare bonum sit sciat.

[19] tum in suscipiendo onere consulat suas vires. nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet. ne, cui tenue ingenium erit, sola velit fortia et abrupta; cui forte quidem, sed indomitum, amore subtilitatis et vim suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur; nihil est enim tam indecens, quam cum mollia dure fiunt. [20] atque ego illi praeceptori, quem institueram in libro secundo, credidi non ea sola docenda esse, ad quae quemque discipulorum natura compositum videret; nam is et adiuvare debet, quae in quoque eorum invenit bona, et, quantum fieri potest, adiicere quae desunt et emendare quaedam et mutare; rector enim est alienorum ingeniorum atque formator. [21] difficilius est naturam suam fingere. sed [p. 86] ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.

id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus. [22] sua cuique proposita52 lex, suus cuique decor est. nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur. habet tamen omnis eloquentia aliquid commune; id imitemur quod commune est.

[23] etiam hoc solet incommodi accidere iis, qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant; si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda; quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est. [24] itaque ne hoc quidem suaserim, uni se [p. 88] alicui proprie, quem per omnia sequatur, addicere. longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii, plurima ille. sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. [25] quid ergo? non est satis omnia sic dicere, quomodo M. Tullius dixit? mihi quidem satis esset, si omnia consequi possem. quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caelii, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis adsumere? [26] nam praeter id quod prudentis est, quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentes vix aliqua pars sequitur. ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quod cuique loco conveniat aptemus.

[27] imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae [p. 90] delectationi videantur data, ad victoriam spectent; quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur. haec si perviderimus, tum vere imitabimur. [28] qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat, si quid redundabit, is erit, quem quaerimus, perfectus orator; quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersint quam illis, qui adhuc summi sunt, contigerunt. nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.

3. et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac magistrum dicendi vocat; cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit. [2] scribendum ergo quam diligentissime et quam [p. 92] plurimum. nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior fit, sic profectus non a summio petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius continet. nam sine hac quidem conscientia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia. [3] illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus, cum res exiget, proferantur. vires faciamus ante omnia, quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur. [4] nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem; quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur.

sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. [5] sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis. delectus enim rerum uerborumque agendus est et [p. 94] pondera singulorum examinanda. post subeat ratio collocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet verbum occupet locum. [6] quae quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum; quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant et ad illud, quo contenditur, spatium cursu ferantur; utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus. [7] interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat. omnia enim nostra, dum nascuntur, placent; alioqui nec scriberentur. sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitate. [8] sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. oratoris quidem alia condicio est; [9] itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. nam primum hoc constituendum, hoc [p. 96] obtinendum est, ut quam optime scribamus; celeritatem dabit consuetudo. paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. summa haec est rei: [10] cito scribendo non fit, ut bene scribatur; bene scribendo fit, ut cito. sed tum maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut provideamus et efferentes equos frenis quibusdam coerceamus; quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit. neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto. [11] nam quomodo sufficere officiis civilibus possit, qui singulis actionum partibus insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis; omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint; increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem. [12] nec promptum est dicere, utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil. accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus frequenter, ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. qua de re memini narrasse mihi iulium Secundum illum, aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae [p. 98] tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum. [13] is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate. is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae. [14] nec dissimulavit adolescens, tertium iam diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium; quo sibi non praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. tum Florus arridens, numquid tu, inquit, melius dicere vis quam potes? [15] ita se res habet. curandum est ut quam optime dicamus; dicendum tamen pro facultate. ad profectum enim opus est studio non indignatione. ut possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio; si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat; sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti, humano quodam modo ad scribendum accesserimus. sic nobis et initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit. [16] certa sunt enim pleraque et, nisi coniueamus, in [p. 100] oculos incurrunt; ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt, unde incipiant; quo pudendum est magis, si difficultatem facit doctrina. non ergo semper putemus optimum esse quod latet; immutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non invenimus. [17] diversum est huic eorum vitium, qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt; hanc silvam vocant. repetunt deinde et componunt quae effuderant; sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit levitas. [18] protinus ergo adhibere curam rectius erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia valet. satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. [19] nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus; ille cui dictamus urget, atque interim [p. 102] pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentes. [20] quo fit, ut non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim, dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo53 velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur. [21] tum illa, quae altiorem54 animi motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere vultum, frontem et latus55 interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus significat,

nec pluteum,
inquit, caedit nec demorsos sapit unguis,
etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. [22] denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in56 dictando perit. atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. [23] mihi certe [p. 104] iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati. neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque respexit, desinit intueri quod propositum erat. [24] quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. [25] Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat ne aliud agere mentem cogerent oculi. ideoque lucubrantes silentium noctis et clausum cubiculum et lumen unum velut tectos57 maxime teneat. [26] sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborer convertimus. cui tamen non plus irrogandum est quam quod somno supererit, haud deerit. [27] obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde, si vacet, lucis spatia sufficiunt; occupatos in noctem necessitas agit. est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.

[p. 106] [28] sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies; verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio; quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. [29] An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus: non consequemur idem, si et voluerimus? non est indulgendum causis desidiae. nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus. [30] quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus? propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.

[31] illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum [p. 108] est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad intinguntur, calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt. [32] relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio. nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant. ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum. [33] debet vacare etiam locus, in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis, quam qui sunt in manibus loci, occurrere. irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.

4. sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima. neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere, cum delet. huius autem [p. 110] operis est adiicere, detrahere, mutare. sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deiicienda sunt; premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere, duplicis operae. nam et damnanda sunt quae placuerunt et invenienda quae fugerant. [2] nec dubium est optimum esse emendandi genus, si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tanquam recentes fetus blandiantur. [3] sed neque hoc contingere semper potest praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentes usus necesse est; et ipsa emendatio finem habeat. sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguis et cura peiora. [4] sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. temporis quoque [p. 112] esse debet modus. nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium.

5. proximum est, ut dicamus, quae praecipue scribenda sint ἕξιν parantibus. non est huius58 quidem operis, ut explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est etiam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus) sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat.

[2] vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse. id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translatos. id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. [3] et manifesta est exercitationis huiusce ratio. nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt, et hos transferentibus verbis uti optimis licet, omnibus enim [p. 114] utimur nostris. figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt.

[4] sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit. ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse Sulpicius. nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur et omissa supplere, effusa substringere. [5] neque ego paraphrasim esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. ideoque ab illis dissentio, qui vertere orationes Latinas vetant, quia optimis occupatis, quidquid aliter dixerimus, necesse sit esse deterius. nam neque semper est desperandum, aliquid illis, quae dicta sunt, melius posse reperiri; neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit, ut una de re bene dici nisi semel non possit. [6] nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut [p. 116] dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. sed esto neque melius quod invenimus esse neque par: [7] est certe proximis locus. An vero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnunquam sententias? nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam; nunc vero innumerabiles sunt modi plurimaeque eodem viae ducunt. [8] sua brevitati gratia, sua copiae, alia translatis virtus alia propriis, hoc oratio recta illud figura declinata commendat. ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. quid, quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et, quantum virtutis habeant, vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus.

[9] nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria [p. 118] sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent. [10] plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus. [11] illud virtutis indicium est fundere quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus, voluptatem expositis dare et bene dicere multa de paucis.

in hoc optime facient infinitae quaestiones, quas vocari θέσεις diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat. [12] his confinis est destructio et confirmatio sententiarum. nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re idem de iudicio rei quaeri potest. tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis [p. 120] plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnes causas paratus. omnes enim generalibus quaestionibus constant. [13] nam quid interest, Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit, reus sit, an quaeramus, violeturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitaverit; Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicae civem, etiamsi non insidietur; Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio, an, conveniatne res talis bono viro? de personis iudicatur, sed de rebus contenditur. [14] declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quia inventionem et dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus. alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur. [15] quapropter historiae nonnunquam [p. 122] ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur. [16] ideoque mihi videtur M. Tullius tantum intulisse eloquentiae lumen, quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.

[17] sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere,59 ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident. [18] quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem obtinenti causa in foro esset oranda, impense petierit, uti subsellia in basilicam transferrentur. ita illi caelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia [p. 124] contineri tecto ac parietibus videretur. [19] quare iuvenis, qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis, si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat, quem sequatur, quem imitetur; iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis, cui destinatur, frequens spectator. [20] tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.

[21] citius autem idoneus erit iuvenis, quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias, quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt. obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil [p. 126] etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium. [22] sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum natura, dicantur; et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet. [23] una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae. propter quod accidit, ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus; quo fit, ut timentes, ne sequentia perdant, priora confundant.

6. proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi. nam scribere non ubique nec semper possumus; cogitationi temporis ac loci plurimum est. haec paucis admodum horis magnas [p. 128] etiam causas complectitur; haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur; haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur. [2] neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat totamque ita contexit orationem, ut ei nihil praeter manum desit. nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius, quae nulla scribendi securitate laxantur.

sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito. [3] nam primum facienda multo stilo forma est, quae nos etiam cogitantes sequatur; tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo, quae reddi fideliter possint; mox per incrementa tam modica, ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est, quae quidem maxima ex parte memoria constat. ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt. [4] eo tandem60 pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus [p. 130] tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit, quae cogitaverant, ad verbum in agendo retulisse.

[5] sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur. ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum est, ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus. [6] nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. id autem fiet memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere. alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem. [7] peius enim quaeritur retrorsus, quia, dum illa desideramus, ab allis avertimur, et ex [p. 132] memoria potius res petimus quam ex materia. plura sunt autem, si utrimque61 quaerendum est, quae inveniri possunt quam quae inventa sunt.

7. Maximus vero studiorum fructus est et velut primus quoddam62 amplissimum longi laboris ex tempore dicendi facultas, quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri, quod praesentissimis quibusque periculis desit, intrare63 portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit, [2] siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. quarum si qua, non dico cuicunque innocentium civium sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus uocem statimque, si non succurratur, perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur? [3] quae vero patitur hoc ratio,64 ut quisquam possit orator omittere aliquando casus Quid, cum adversario respondendum erit, fiet? nam saepe ea, quae opinati sumus et contra quae [p. 134] scripsimus, fallunt, ac tota subito causa mutatur; atque ut gubernatori ad incursus tempestatum, sic agenti ad varietatem causarum ratio mutando est. [4] quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? perisse profecto confitendum est praeteritum laborem, cui semper idem laborandum est. neque ego hoc ago ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. id autem maxime hoc modo consequemur.

[5] nota sit primum dicendi via. neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus, quo sit et qua perveniendum. nec satis est non ignorare quae sunt causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quanquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps; quae ita sunt natura copulata, ut mutari aut intervelli sine confusione non possint. [6] quisquis autem via dicet, ducetur65 ante omnia rerum ipsa serie velut duce; propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. deinde, quid quoque loco quaerant, scient. nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis [p. 136] orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes. [7] postremo habebunt modum et fine, qui esse citra divisionem nullus potest. expletis pro facultate omnibus quae proposuerint, pervenisse se ad ultimum sentient.

et haec quidem ex arte, illa vero ex studio: ut copiam sermonis optimi, quemadmodum praeceptum est, comparemus: multo ac fideli stilo sic formetur oratio, ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus. [8] nam consuetudo et exercitatio facilitatem maxime parit; quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os66 coit atque concurrit. quanquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat, [9] vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat, ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis, quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis, [p. 138] pronuntiationis, gestus observatione, una sufficiat. [10] longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur; ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.

[11] est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci ἄλογον τριβήν vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere. [12] sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione versetur. nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite, ornate, copiose dicit, sed tumultuari. [13] nec fortuiti sermonis contextum mirabor unquam, quem iurgantibus etiam mulierculis superfluere video, cum [p. 140] eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit. [14] deum tunc adfuisse, cum id evenisset, veteres oratores, ut Cicero, dictitabant. sed ratio manifesta est. nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. utique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua, sed composita est.

[15] quare capiendae sunt illae, de quibus dixi, rerum imagines, quas vocari φαντασίας indicavimus, omniaque, de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus habenda in oculis, in adfectus recipienda. pectus est enim, quod disertos facit, et vis mentis. ideoque imperitis quoque, si modo sint aliquo adfectu concitati, verba non desunt. [16] tum intendendus animus, non in aliquam rem unam, sed in plures simul continuas; ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus sed usque ad ultimum. addit ad dicendum etiam pudor stimulos,67 mirumque videri potest, quod, cum [p. 142] stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur. [17] namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido. adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quanquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur. [18] nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.

[19] ceterum pervenire eo debet, ut cogitatio non utique melior sit ea sed tutior, cum hanc facilitatem non prosa modo multi sint consecuti, sed etiam carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias (credendum enim Ciceroni est), non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. quod tamen non ipsum tam probabile puto, (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam [p. 144] exhortandis in hane spem, qui foro praeparantur, utile exemplum. [20] neque vero tanta esse unquam debet68 fiducia facilitatis, ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi simus dispicienda sumamus, quod quidem in iudiciis ac foro datur semper. neque enim quisquam est, qui causam quam non didicerit agat. [21] declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut exposita controversia protinus dicere velint; quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant. sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur. [22] si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi69 utrumque non dabitur. tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberate, non haesitare videamur. [23] hoc, dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus; deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. [p. 146] Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.

[24] sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur. ars enim semel percepta non labitur,70 stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit; promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti; rarum est enim ut satis se quisque vereatur. [25] vel soli tamen dicamus potius quam omnino non dicamus. est et71 illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra se ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte utilior72 quam haec proxima. [26] diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. studendum vero semper et ubique. [27] neque enim fere tam est ullus dies occupatus, ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum [p. 148] facere tradit, operae ad scribendum aut legendum73 aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit; siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. [28] ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam negligentem esse sermonem; quidquid loquemur ubicunque, sit pro sua scilicet portione perfectum. scribendum certe nunquam est magis, quam cum multa dicemus ex tempore. ita enim servabitur pondus, et innatans74 illa verborum facilitas in altum reducetur; sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. [29] ac nescio an, si75 utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. scribendum ergo, quotiens licebit; si id non dabitur, cogitandum; ab utroque exclusi debent tamen sic dicere,76 ut neque deprehensus orator neque litigator destitutus esse videatur.

[30] plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet. sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque [p. 150] composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Ser. Sulpicio, cuius tres orationes extant; sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi. [31] nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. in hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem libellosque, qui vel manu teneantur, et ad quos interim respicere fas sit. [32] illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in his quae scripserimus velut77 summas in commentarium et capita conferre. facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. ego autem ne scribendum quidem puto, quod non78 sinus memoria persecuturi. nam hic quoque accidit, ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata nec sinat praesentem fortunam experiri. [33] sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova. sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda.

1 fluitabit et qui, Halm: fluvit autem qui, G.

2 etiam, Osann: iam, MSS

3 qua ratione, ed. Col. 1527: qua oratione, MSS. didicerit, Zumpt: dicere, G.

4 turbam tantum modo, Halm: turbam_tum modo, G: turbam enim tantum, vulgo.

5 fere verbis, cod Harl. 4995: ferebis vel, G.

6 alia vero, Frotsher: aliave, G.

7 quasi tamen, edd.: quare tam, G: quare tamen, later, MSS.

8 hoc, Regius: haec, MSS.

9 accommodate ut, ed. Col. 1527: commoda aut, G: comniodiata ut, Halm.

10 retractemus, Spading: tractemnus, G.

11 iteratione, some late MSS.: altercatiune, G and others.

12 utile, edd. ald. and Col.: utrisque, G and most MSS.

13 uberi, Spalding: moveri, G.

14 adde quod, Regius: audeo quia, G.

15 opus, added by ed. Col. 1527.

16 Stoici added by Meister.

17 legendi inserted by ed. Col. 1527.

18 Graecos is followed in the MSS. by et philosophos, which is expurged by Schimidt.

19 summatim quid et a qua, vulgo: sumat et a qua, G (quia et a qua 2nd hand).

20 qui added by ed. Col. 1527.

21 plures, vulgo: plurimis, G.

22 omnium added by Osann.

23 genera, Caesar: quae, G.

24 clarissina, most MSS.: durissima, G.

25 secundum, various late MSS. omitted by G.

26 adsequamur, Halm: adsequimur, G and most MSS: adsequatur, a few late MSS.

27 dicendi vi, Halm: dicendi et, G.

28 sed et lusit, several late MSS.: et eius sit, G.

29 est et in, G. A. B. Wolff: etsi est, MSS.

30 hunc, several late MSS.: et, G.

31 Charisii nomini addicintur, a, Frotscher: charis in homile adduetura, G.: Charisii nomine edumtnr, vulgo.

32 after illa G and a number of later MSS. read mala, which is, however, omitted in a few MSS. and is expunged by Andresen.

33 quodam Delphici ... dei instinctus, Frotschcer: quaedam Delphico ... de instrietus, G: quodam Delphico ... instinctus, vulg.

34 eloquendi, cod. Harl. 4950, cod. dor.: eloquendi usus, G and nearly all MSS.: eloquendi vi ac, Geel.

35 ut, several late MSS.: cum, G and majority of MSS.

36 si sit, Spalding: MSS. vary between si, sit and sic.

37 Serranum, Lange: forrenum, G.

38 sod aliis, inserted by Christ.

39 clarissimi, several late MSS.: gravissima, G: gravissimus, other late MSS.: grandissimus, cod. murac.: grandissimni, Halm.

40 slae, Köhler: quae, G.

41 clarus vi, Kiderlin: clarius, G: clari vir, vulgo.

42 immnerito Cremuti, Nipperdey: illnlerito rem ... uti, G: later MSS. vary between immeritor remitti cad imitatores uti.

43 dividendi, Aldine ed.: videndi, G and nearly all MSS.

44 ab hominibus, Halm: ab omnibus, B: hominibus, a few late MSS.

45 adiecturus fuit, B: most later MSS. add non si quid detracturus with slight variations.

46 et fervor, Bursian: et sermo, B.

47 obilqua, E. Wöfilin: simile quam, B: si aliqua, 2nd hand.

48 recta, added by Peterson.

49 mansit, Meister: sit, MSS.

50 hoc agit, Halm, om. B: agit, later MSS.

51 accommnoatur, 2nd hand of B and later MSS.: colllodatur, B.

52 proposita, most later MSS.: propositio, B: proposito, Gertz.

53 intellegendo, Müller: legeldo, B.

54 altiorem, later MSS.: aptiorem, B.

55 frontem et latus, Peterson: sintielatus, B (2nd hand): simul et, almost all MSS.

56 i, several latr MSS.: quod, B.

57 tectos, ed. leid.: rectos, MSS.

58 I non est huius, added by Bursian.

59 assuescere, Zumpt: assuefacere, MSS.

60 tandem, Madvig: tamen, MSS.

61 utrimque, Boonell: utrumque, MSS.

62 praemium quoddam, cod. Harl. 4995: primus quid, B.

63 intrare portum, MSS: instar ports, Meister.

64 ratio, cod. Harl. 4995: oratiu, B. possit. frotscher, Bonnell: sit, MSS. omittere, Bonnell: mittere, B.

65 ducetur dicet, Eusser.

66 os, added by Halm.

67 after habet cod. monac. gives et dicendorum exspectata laus.

68 debet, added by Herzog.

69 consequi, added by Spalding: non sequi, 2nd hand of cod. bamb.

70 labitur, ed. gryph: capitur, MSS.

71 et, added by Spalding.

72 utilior, carly edd.: utilitatis, B.

73 ant legendum, 2nd hand of cod. bamb.: omitted by B.

74 innatans, Stoer: unatrans, B.

75 si added by ed. camp.

76 sic dicere, Peterson: inicere, B.

77 vel in his, Bonnell: ne in his, B. velut, Halm: vel in, B.

78 non, added by Regius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Harold Edgeworth Butler, 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: