Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pr. post impetratam studiis meis quietem, quae per
viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum
a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de
ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non
ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent,
diligentissime scripta posteris reliquisse.
[2]
sed qua
ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis,
quod inter diversas opiniones priorum et quasdam
etiam inter se contrarias difficilis esset electio; ut
mihi si non inveniendi nova at certe iudicandi de
veteribus iniungre lablorem non iniuste viderentur.
[3]
quamvis autern non tarn me vinceret praestaudi,
[p. 6]
quod exigebatur, fiducia quam negandi verecundia,
latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem
viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.
[4]
nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt,
ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere
doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius
discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium
opinati, quando divisae professionum vices essent,
seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes
gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab
ostentatione positas; ut operum fastigia spectantur,
latent fundamenta.
[5]
ego, cum existimem nihil arti
oratoriae alienum, sine quo fieri non posse oratorem
fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si
negligas, non sit maioribus locus, demittere me non
recusabo; nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam.
[p. 8]
Quod opus, Marcelle Victori, tibi dicamus;
[6]
quem,
cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore
flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint
magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis
pignore iudicabamus; sed quod erudiendo Getae tuo,
cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen
ostendit, non inutiles fore libri videbantur, quos ab
ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quae
modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis perducere destinabamus;
[7]
atque eo
magis, quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricae neque editi a me neque in hoc
comparati. namque alterum sermonem per biduum
habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant;
alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potucrant, interceptum boni iuvenes, sed
nimium amantes mei, temerario editionis honore
vulgaverant.
[8]
quare in his quoque libris erunt eadem
aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia vero
compositiora et, quantum nos poterimus, elaborata.
[9]
oratorem autem instituimus illum perfectum, qui
esse nisi vir bonus non potest; ideoque non dicendi
modo eximiam in eo facultatem sed omnes animi
[p. 10]
virtutes exigimus.
[10]
neque enim hoc concesserim,
rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille
vere civilis et publicarum privatarumque rerum
administrationi accommodatus, qui regere consiliis
urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit,
non alius sit profecto quam orator.
[11]
quare, tametsi
me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum
libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem
oratoriam pertinere.
[12]
an, si frequentissime de
iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa
reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio,
eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia
dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
[13]
fueruntque haec, ut Cicero apertissime
colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio
quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur. scidit deinde se studium,
atque inertia factum est, ut artes esse plures viderentur. nam ut primum lingua esse coepit in quaestu
institutumque eloquentiae bonis male uti, curam
[p. 12]
morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.
[14]
ea
vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae
fuit. inde quidam, contempto bene dicendi labore,
ad formandos animos statuendasque vitae leges
regressi partem quidem potiorem, si dividi posset,
retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum
arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur,
quod neque summi imperatores neque in consiliis
rerum maximarum ac totius administratione rei
publicae clarissime versati sibi unquam vindicare
sunt ausi. facere enim optima quam promittere
maluerunt.
[15]
ac veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim; nostris
vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt. non enim virtute ac studiis,
ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et
tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
[16]
haec autem, quae
velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes. quis enim non de iusto, aequo ac
bono, modo non et vir pessiius, loquitur? quis
non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus
quaerit? nam verborum proprietas ac differentia
omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse
[p. 14]
communis.
[17]
sed ea et sciet optime et eloquetur
orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a
philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur.
nunc necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis,
meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum
reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed
ut illos alienis usos esse doceamus.
[18]
sit igitur
orator vir talis, qualis vere sapiens appellari possit;
nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem
opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non
est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi,
qualis fortasse nemo adhuc fuerit;
[19]
sed non ideo
minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam
sapientem repertum putabant, praecepta tamen
sapientiae tradiderant.
[20]
nam est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad earn pervenire natura
humani ingenii prohibet. quod si non contingat,
altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam
qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi,
protinus circa ima substiterint.
[21]
quo magis impetranda erit venia, si ne minora
quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo. nam liber primus ea, quae sunt
[p. 16]
ante officium rhetoris, continebit. secundo prima
apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices
substantia quaeruntur tractabimus.
[22]
quinque deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria
ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. unus accedet,
in quo nobis orator ipse informandus est, ubi,1 qui
mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis
causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi
debeat esse finis, quae post fine studia, quantum
nostra valebit infirmitas, disseremus.
[23]
his omnibus
admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi
ratio, quae non eorum modo scicntia, quibus solis
quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et
(ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur,
sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
[24]
nam plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis
adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est
in oratione generosius, et omnem sucum ingenii
bibunt et ossa detegunt: quae ut esse et adstringi
nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
[25]
ideoque nos non particulam illam, sicut plerique,
sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter
[p. 18]
omnia demonstraturi. nam si quantum de quaque
re dici potest persequamur, finis operis non reperietur.
[26]
illud tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura.
quapropter ei, cui deerit ingenium, non magis haec
scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.
[27]
sunt et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus
patiens laboris, valetudo, constantia, decor; quae
si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed
nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii
studiique corrumpant; sicut et haec ipsa sine
doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi,
dicendi multa et continua exercitatione per se nihil
prosunt.
1 ubi.. disseremus, Spalding: ut... disseramus, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.