This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
pr. de inventione, ut arbitror, satis dictum est.
neque enim ea demum, quae ad docendum pertinent, exsecuti sumus, verum etiam motus animorum
tractavimus. sed ut opera exstruentibus satis non
est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia
congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet
abundans rerum copia cumulum tantum habeat
atque congestum, nisi illas eadem dispositio in
ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
[2]
nec immerito secunda quinque partium
posita est, cum sine ea prior nihl valeat. neque
enim quanquam fusis omnibus membris statua sit,
nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris
aliorumve animalium partem permutes et transferas,
[p. 4]
licet haheat eadem omnia, prodigium sit tamen.
Et artus etiam leviter loco moti perdunt quo
viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt
impedimento.
[3]
nec mihi videntur errare qui ipsam
rerum naturam stare ordine putant, quo confuso
peritura sint omnia. sic oratio carens hac virtute
tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec
cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut
nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine
proposito casum potius quam consilium sequatur.
quapropter totus hic liber serviat dispositioni,1
[4]
quae
quidem, si certa aliqua via tradi in omnes materias
ullo modo posset, non tam paucis contigisset. sed
cum infinitae litium formae fuerint futuraeque sint
et tot saeculis nulla reperta sit causa, quae esset
tota alteri similis, sapiat oportet actor et vigilet et
inveniat et iudicet et consilium a se ipso petat.
neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari
possint, eaque non omittam.
1 dispositioni, early editors: divisioni, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.