1. magnifico Victori Martinengo | Villae Clarae domino
Maximus es parvo, Victor, quia corpore magnasCorde potens vires claudis et exiguo.
Quem colo, quem veneror tibi disticha nam dicavi
Ut tu quae parvo corpore se capiunt.
5Sparsa cadit, fortis vis est collecta: lapillis
Maxima sub parvis munera saepe latent.
2. Tellus
Lenta quies quamvis sit mors, tamen omnem quiescensVitae munus ago: scis quia stans moveor.
3. Aqua
Gignit ager, viret herba, nitent me sydera, vivuntMortales: dicas me sine cuncta nihil.
4. Aer
Iunonis sedes ego sum, o murmura ventis,Oceano vires: e duce sunt animae.
5. Ignis
Corda calent hominum, Genius, Sol, Iuppiter: ipseSol sum, mortales, Iuppiter et Genius.
6. Luna
Terra, astris, Erebo, Proserpina, Luna, DianaDicta vocor: Triviam nomina trina decent.
7. Mercurius
Cum Iove sum placidus, saevus cum Marte feroxque;Non bonus atque malus sum bonus atque malus.
8. Venus
Martis tela, Iovis rumpo tria fulmina: terras,Neptunum, coelos hermafroditus alo.
9. Sol
Lumina do coelo, vitam mortalibus: ignisSum terrae et coeli, cor Iovis atque oculus.
10. Iuppiter
Nomina nostra legens, disces quae munera vitaeDem vobis; nam vos qui iuvat, hic pater est.
11. Mars
Spicula me fodiunt, ferit ensis et hasta; locanturCastra: gregis bello gens sine more iacet.
12. Saturnus
Falx, angues, senium, mores, alimenta diesqueMonstrant et saevum me vocat astrologus.
13. Octava Sphera
Tarda licet movear, virtutem respice: cursusAccelero, moles tam gravis ista volat.
14. Primum Mobile
Nitantur quamvis, coelos traho nomine primumNumine vel: motus est mihi perpetuus.
15. Deus summus et optimus
Vasto cuncta sinu claudo: mihi sufficit uniMens mea, non extra vagor aut video.
16. idem
Si sibi formabis caudam qui mordeat anguemQui bene pictus ero non bene pictus ero.
17. idem
Si quis sim quaeris, breviter mea nomina dicam;Sis memor: ingenii discute munus, ama.
18. idem
Sum genitor generans, sum nascens filius: idemProcedens dicor nomine sanctus amor.
19. idem
Tres sumus adiuncti, seiuncti tres sumus; unum estQuod substat, tres sunt quos sua vita refert.
20. idem
Quod Plato non novit, trino sub nomine solusSum Deus: hoc demens ridet Aristoteles.
21. idem
Noscere forte putas si me, te decipis: astraCum tanges, clare noscere nec poteris.
22. Aries
Cum caput extollo Zephyri flant dulciter, herbaNon silet; horrendum flet Philomena nefas.
23. Taurus
Europam vexi roseam quia tergore, pictisCingo rosis crines: me colit atque Venus.
24. Castor
Sum frater, frater iunctus mihi creditur unus;Est unus, nostrum claudit uterque duos.
25. Pollux
Unus amor, mens una simul duo pectora servant;Qui dubitat, fratrem non amat ille suum.
26. Cancer
Flumine vivebam, vivo nunc aethere; longusCuncta potest usus, Cynthia me docuit.
27. idem
Qui magis est gelidus glacie, flammis magis ardet.Rebus in extremis maxima vis latitat.
28. Leo
Commoda damna ferunt et maxima: morte cruentamDeposui pellem, morte colo superos.
29. Virgo
Erigone, Fortuna, Ceres vel filia PhoebiNuncupor. Haec capitis nomina dant tenebrae.
30. Libra
Noctibus aequo dies, dulcia tempora mecum.Non Canis urit agros, non fera saevit hyems.
31. Scorpius
Erravit quoniam cecidit venator Orion;Si non errasset maximus error erat.
32. Sagittarius
Signat equus cursum, satyrus modulamina Musae.Spicula, cor, coelum, tot meruere bona.
33. Capricornus
Delectat nova forma Iovem: pars ultima piscis,Prima caper; frigens invenit ista timor.
34. Aquarius
Errant qui dicunt me Cecropa; sum puer axesRaptus ad aethereos. Ecce Iovis patera.
35. Piscis
Sub nobis Venus est quamvis sit fervida: frigusUrit et in medio frigore flamma latet.
36. idem
Ad me declinat cum sol, tunc frigidus humorSolvitur; hinc coeli limina piscis habet.
37. Ursa maior
Me fera vis rapuit; pietas mutavit in Ursam:Me fugit Oceanus, forma mihi nocuit.
38. Ursa minor
Non mirum est summo nutrix si fulget in axeIllius summo qui regit axe deos.
39. Serpens
Aurea servavi fidus quia mala puellis,Membra sub auratis nostra micant radiis.
40. Arctophylax
Ursae tarda sequens vestigia, nomina sumpsi;Arctum qui servat dicitur Arctophylax.
41. Corona
Munus amoris habet verum qui servat amorem;Hoc ego syderibus cincta, Corona, mico.
42. Engonasis
Mactat avaritiam virtus quia strenua, magnoHesperidum custos, Hercule sub cecidi.
43. Lyra
Cerberon, Eumenidas, Scylla triplicemque ChimeramPlacavi; sydus nobile sum merito.
44. Olor
Candida Cygneis recubavit Laeda sub alis;Delectant Veneris dulcia furta Iovem.
45. Cepheus
Astra colo, dedit hoc tumidi mihi belua ponti.Aspice me nitidum, sors mala laeta fuit.
46. Cassiopeia
Obliquo licet ore tamen torquemur ab axeSydereo. Facies non nocet atque nocet.
47. Perseus
Non genus aut sanguis, sed me super aethera virtusSustulit. Haec homines, haec facit esse deos.
48. Auriga
Autumedon dicor coeli; ne respice crura:Munera si nescis, Pallados anguis eram.
49. Capra
Lac bibit ille meum nutu qui temperat orbem;Quisque potest matrem dicere me superum.
50. Heniochus
Ars nocet, ars prodest. Amisi fulmine vitamHac, petii radios hac ego sydereos.
51. Sagitta
Per me Caucasea vinctus sub rupe PrometheusSe potuit caesa solvere liber ave.
52. Aquila
Si regi superum, volucrum regina, decorumIussa tuli puerum, sydera non merui?
53. Delphin
Quem non movet dulce carmen, si carmine delphinVexit Arioniam per freta caeca lyram?
54. Pegasus
Musa canit, citharae resonant, immurmurat undaSi per me, nescis cur mea membra nitent?
55. Deltoton
Scribimus Aegyptum, Siculas tibi scribimus orasPhryxeum poteris me celebrare ducem.
56. Cetus
Dentibus Andromedam volui lacerare; MedusaeAspectu rigui: me mea damna iuvant.
57. Eridanus
Qui caput abscondo sum Nilus; cerne CanopumA multis dictus sum licet Oceanus.
58. Lepus
Quid cupiat nescit mundus. Dilectus amatusQui fueram, iaculis pulsus ad astra fui.
59. Orion
Invidiae flammis dum perdere terra putavit,Aeternum reddens me tulit ad superos.
60. Canis
Vincebam volucres poterat quae vincere vulpem,Cum me mutavit Iuppiter in lapidem.
61. Argo
Non audet quid mens hominum temeraria lignoSi fragili fluctus dissipat aequoreos?
62. Centaurus
Me pietas, me recta fides super aethera duxit.His poterit summos scandere quisque polos.
63. Ara
Prima deos vidi celebrantes sacra; deorumPrima sacras inter sum celebrata domos.
64. Corvus
Albus eram, nigrus fecit me lingua voluptasEt Veneris; nimis est imperiosus Amor.
65. infans
Vagitu lucem petimus, nos vincula stringuntSaeva diu; saevo nascimur auspicio.
66. puer
Armillas, volucres, cultellos, signa trochosqueExopto; morum lex mihi nulla placet.
67. iuvenis
Me furor et rabies agitant: tunc vivere noloCum possum, cupio vivere cum nequeo.
68. vir
Gloria me cruciat sceleratus et ardor habendi.Mortales miseros undique damna premunt.
69. senex
Deformat pallor faciem, curvamur in arcum.Huc hominum fastus mensque superba ruit.
70. aetates
Aetas prima dolet, furit altera, tertia curisAestuat innumeris anxia, quarta cadit.
71. puella virgo
In thalamis claudor, servat me sedula mater.Fallaces iuvenum nam timet insidias.
72. eadem
Argentum, mensae, chrysendeta, iugera, serviNon pretium sanctae virginitatis habent.
73. nupta
Limina mutamus, mutamus nomina gentisEt dominos multo quaerimus aere viros.
74. mater
Nitimur in partu: dolor hic est maximus. IngensEmisso foetu nos iuvat iste dolor.
75. eadem
Munera nostra, viri, ridetis: munera vestraRidetis. Propria quis sine matre vir est?
76. matrona
Casta pudicitiam servans matrona maritumPerficit. Huic illa est corpus at ille caput.
77. eadem
Quae nos dona iuvant docuit Lucretia. Sceptrum,Arma virosque decent: nostra pudicitia est.
78. vidua
Iura tori servo picea sub veste; petulcamEt variam dicens improbe me laceras.
79. anus
Rugosum pectus, tremulum caput, aspera cervixDemonstrant quam sit forma bonum fragile.
80. eadem
Fastu, pulchra, times; haec est insania. NamqueTam cito quae perdes munera non tua sunt.
81. rex
Quod populos veluti genitor rego, diligo, dicorRex merito. Populum qui regit, ille regit.
82. tyrannus
Ut dominer leges sperno. Praestantibus armisRex est qui capiens obtinet imperium.
83. respublica
Maiestas magna est, reverentia magna senatus;Imperium nullis, omnibus imperium est.
84. dictator perpetuus
Iuppiter est unus superis, sol unicus astris.Haud regni sedes accipit una duos.
85. imperator
Consilio, pietate, fide, vi, legibus orbemQui vicit, victi munera iure tenet.
86. miles cataphrattus
Caesar, Alexander, Marcellus, Scipio, PyrrhusPer me sunt clari; fama duces celebrat.
87. idem
Vincere quod cupimus stantes, accingimur armis.Qui levis est timida spem locat ille fuga.
88. miles levis armaturae
Concutimus primi, populamur, rumpimus urbesAtque viros. Primis gloria prima datur.
89. triarii
Spes ducis in nobis posita est; deducitur ad nosCum bellum, gravis est pugna gravisque labor.
90. phalanx
Thraces, Bactras, Scytha vici, Garamantas et Indos.Nunc vincor; dempto membra iacent capite.
91. currus falcatus
Carpe fugam, quid stas miles? Nam sim licet unus,Sexcentum sub me spicula claudo necis.
92. aries
Rumpo fores, muros quatio, demolior arces.Cornua ferrata sub trabe dura gero.
93. testudo
Contextis equites clypeis sub moenia tendunt:Iuncta simul nomen scuta dedere mihi.
94. vinea militaris
Martis non Bacchi nostra est vindemia; cur sicMe dicant latus hoc signat utrumque meum.
95. phalarica
A summa veniens contorta phalarica turreQuae ferit in cineres fulminis instar agit.
96. balista
Nihil vallum, nihil terra tumens, nihil moenia prosunt.Subsequitur telum magna ruina meum.
97. funda
Quamvis non mea sit vis maxima, corruit illeQuem ferio; satis est si mea tela necant.
98. tormenta parva
Nec glandem damnes parvam, rapit, excutit, ardet.Pondere sub parvo maxima damna latent.
99. serpentina
Vis, sonitus, rabies, motus, furor, impetus, ardorSunt mecum. Mars haec ferreus arma timet.
100. bombarda
Si coeli possem sublimia tecta ferireMe concussa Iovis regia corrueret.
101. sagitta
Tam subito torquet motu me flexile cornusUt prius icta cadat quam fera me videt.
102. ensis
Tela trisulca Iovi dentur; Mars me quatit.Omnia post in me bella cruenta cadunt.
103. pugio
Spicula longa necant plebem; brevitas mihi longa estDo magnis quoniam vulnera Caesaribus.
104. scutum
Lancea, saxa, sudes, gladii, falx, sica, sagittae,Tunc fera nihil feriunt cum fera me feriunt.
105. philosophia
Foelix qui potuit rerum cognoscere causas.Ne celebrans dulci concinit ore Maro.
106. eadem
Non gemmae reddunt homines, non vasa beatos;Limina qui tanget nostra beatus erit.
107. theologia
Orgia dum scribo superorum maxima, scribensNon veluti fas est maxima scribo nihil.
108. eadem
Fida fidem tueor; satis est, qui dicta probareVult mea vult parvo claudere vase fretum.
109. leges
Furta, rapina, doli, caedes, incendia, fraudesNos fugiunt. Homines sunt sine lege ferae.
110. medicina
A Styge defunctos revoco, fata impia vinco:Errat qui dicit tempora certa necis.
111. arithmetica
Confectum est numeris quicquid natura creavit.Bis duo bis coelum est, ter tria ter superi.