next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de moribus Romani aeris, quos quedam estas | maxime patefecit

Roma tuis gaude titulis, tua munera tolle
Tu tibi, tu sine me te plena pace fruaris.
Sanctorum cumulis exceptis et venerandis
Patribus ecclesie, qui mundi cardo notantur,
5Romanisque viris animo vel sanguine claris
Laurandisque tuis servatis moribus, ecce,
Cedo tibi, tibi dico vale, tibi cuncta relinquo
Que tua sunt, quia me tua fervida torruit estas.
Te satis aspexi: qualis structura tuorum
10Murorum veterum fuit, indicat ipsa ruina;
Quam bona, quam grandis fueris vestigia plene
Demonstrant et scripta canunt et templa recensent.
Sed quam vitanda modo sis, quam sis fugienda
Mensibus estivis, nubes, caligo, vapores,
15Aer corruptus, corrumpens ventus et altus
Cementi pulvis, stipularum fumus agrorum
Clamant et late pestis vexilla revelant.
Si tamen interdum propono dissimulare
Mentitusque michi loquor, hec sunt signa salutis.
20Undique respondent econtra mille figure,
Ex quibus et timor et rigor et sinthoma febris
Procedunt morbosque parant redolentque sepulcra.
Frigore concussus tremit hic, sudore liquescit
Ille, sed hic membra protendit et oscitat ille.
25Hic tussi quatitur, hunc stricto gutture reuma
Suffocat multoque gulam langore fatigat.
Ille iacens victus faciem sibi mestus adaurat,
Sed lento quod lenta gerit sua dextra flabello.
Ordea, far, pultes et amigdala, zuccara, limpha
30Fervida que sanos fugat infirmosque molestat;
Multa suis campana sonis gemitusque virorum,
Sulcans ungue genas et pugnis pectora tundens,
Crine caput spolians, clamosa cohors mulierum,
Turba sacerdotum populo plangente canentum,
35Thura, cruces, feretrumque, cadavera, lumina crebra,
Quem non terrerent, quorum non corda ferirent?
Hec crux me cruciat, hi cantus exequiales
Torquent, non mulcent animos sanisque minantur.
O quot precones, quot sunt prenuntia mortis,
40Quot sunt que vivos homines sepelire videntur!
Hic medicina silet, dormit natura, dieta
Fallit, falluntur medici, quia non meliora
Iura tenent aliis, si tecum, Roma, morentur.
Nam pariter cum non medicis languendo laborant
45Aut obeunt aut evadunt tamen absque capillis
Quos resecant, ut spissa cuti nova lana resurgat;
Vel faciunt ut morbo victo victima fiat.
Hos medicos Ypocras, hos decipit et Galienus;
Hos fallunt tempus, pulsus, urina crisisque,
50Luna, dies, sol, constellatio, mensis et hora.
Hic aurora riget yemali frigore, brumam
Presentans, rorisque locum tenet alta pruina.
Sol oriens vernam fragili splendore figurat
Temperiem. Post veram tertia parturit hora
55Estatem, sed sexta suis fert estibus Ethnam.
Non est ille calor solis, sed flamma camini,
Quam calidi sufflant exusto flamine venti.
Heu, solet in terris aliis homo sole coactus
Auras expetere, quibus et refrigeret ustos
60Artus et solis torrentis temperet iram;
Sed non sic alme ventus facit impius urbis.
Nam si te lixat sol, ventus flammeus assat;
Si fugias solem, fugies de fauce leonis;
Si queris ventum, te raptis fetibus urse
65Committis, facies iuxta proverbia vulgi,
De fervente petens vivas sartagine prunas.
Quantum se variet tempus, quot vestiat aer
Formas, quot vultus mutent elementa referre
Quis possit? Cum non in eodem puncta vel hora
70Actu stent, quia nulla volunt hic ordinis usum
Vel ius nature nil vult parere planetis.
Tempus enim nunc imbre gemit, nunc luce serena
Ridet, nunc alget glacie, nunc estibus ardet,
Nunc terre pluvias sitienti pocula claudit,
75Nunc catharactarum vectes disrumpit abyssi,
Nunc in pace manet et nunc se nubibus armat,
Nunc ad bella vocat nebulas aciesque vaporum
Contra solares radios. He reddere noctem,
Hi servare diem cupiunt; he claudere celum
80Pugnant, hi satagunt ut sidera clara videri
Possint; sed ventus, his nubibus insidiator,
Huc trahit et plenis exsufflans faucibus afflat
Aera corruptis, quos traxit ab utre marino,
Flatibus et, quanvis dispergat nubila, totam
85Inficit hanc patriam distinctam finibus urbis.
O mare, quod largo Romanam gurgite terram
Giras, cur toleras vel cur facis ut reputeris
Efficiens causa Romane pestis inique?
Quid mare respondes? Mare, quid? Quid, pestis amara,
90Respondes? Dices fortasse quod hec tibi culpa
Non a re nec ab effectu datur. Immo resultat
Hinc, quia perflans aura marinis sumit ab oris
Cursum, quando venit invadere menia Rome.
Sic faciente loco nomen capit atque marinus
95Flatus ab ore tuo veniens agnomine fertur.
Sed non excusat hoc te, quia semper in urbe
Cerno quod ista tuos mores infamia dampnat.
Ergo, Roma, vale! calor, equor et aura, valete,
Romane patrie! Iam vestros linquere fines
100Gaudeo; iam ridet aer, patet undique celum
Iamque Reatini sua celsa cacumina montes
Monstrant, iam redolet michi leto gramine campus,
Iam spondent colles et valles signa salutis.
Iam iuvat, o Balbina, tuo de colle videre
105Amplos discursus oculi sine tegmine nubis,
Ni mea fortassis retrorsum terga revolvam.
Precipitem rupes cum murmure parturientes
Undam, que rapidos argentea construit amnes,
O quantum prestare tuis scio Roma cavernis.
110Plus iuvat umbrose thalamos hic visere silve
Quam crebras rupte tenebras testudinis urbis.
Visu poma placent, gustu sapiunt nec ab ore
Sumpta modestorum possunt ut cerno nocere.
Si noceant re, spe prosunt: sepe triumphant
115Contra rem, sicut plus quam res imperet ipse
Sepe timor, casum facit acceleratque ruinam.
Urbs, tua poma placent, nec sunt fortasse nociva
Plus aliis, sed suspecta pinguedine turgent,
Propter quod febres dant illa, sed ista salutem.
120Terra Reatina, cui desuper ethera plaudit,
Aer arridet, quam frigida flumina cingunt,
Quam colles alacres armant, quam fertilis ornat
Planicies, quam viva lacus piscina refercit,
Quam mirandus aque gurges salientis honorat,
125Dum paritur glacies, ubi garrula Bullica bullit.
Salve, pulcra parens et grata ministra salutis,
Ad te confugio, me sume, salutis asilum,
Suscipe me fugientem, quem sic cernis anelum,
Pallentem, trepidum, Romana clade fugatum.
130In te pausare venio per devia fractus,
Pulvurulenta tuis mea fontibus ora lavabo,
Alleviare meos gravidatos nubibus artus
Digneris; repara compagem corporis, arcem
Spirituum releva, collapse menia mentis
135Erige, nativi reddas vexilla coloris,
De cute qui fugiens timidus sub tabe latebat,
Interni tepida fac referveat olla caloris.
Nam calor exterior carbones interioris
Expugnat, vires minuit munitque timorem,
140Qui cameras aulamque, thronum, penetralia cordis
Anticipat, regnat, regit, imperat et dominatur.
Musa, tibi grates refero, que me fugientem
Associando meam voluisti ducere vitam,
Que te ductrice Romani temporis actus
145Iam cecinit dixitque parum de more Reate.
Vade, salutis iter assume domumque reverte,
Expecta, donec videam paulumque quiescam
Et sit pacifica mens turbida, nubila clara,
Tuta timens, solida fluitans, quassata quieta,
150Limpida caligans, sit languida plena salute
Rectaque subversa, que iudicet omnia vere:
Tune revocabo tuos, o mater Musa, regressus
Et fortasse meis aliter resonabo Camenis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: