1. amor fugitivus
Cum Venus intento natum clamore vocaret:Si quisquam in triviis errantem vidit Amorem,
Hic fugitivus, ait, meus est. Pretium feret index
Basiolum Veneris: quod si ad me duxeris illum,
5Non tantum dabo basiolum; plus, hospes, habebis.
Insignis puer est: en omnia percipe signa.
Non est candidulus, verum ignem imitatur: ocelli
Acres, flammeoli: mala mens, suavissima verba;
Quod loquitur, non sentit idem: vox mellea; sed cum
10Ira inflammatur, tum mens est aspera: fallax,
Fraudator, mendax: ludit crudele puellus.
Crispulus est olli vertex, faciesque proterva,
Exiguaeque manus; procul autem spicula torquet,
Torquet in umbriferumque Acheronta et regna silentum.
15Membra quidem nudus, mentem velatus: avisque
More quatit pinnas, et nunc hos nunc petit illos.
Saepe viri pressans praecordia, saepe puellae.
Arcum habet exiguum, sed et arcu imposta sagitta est;
Parva sagitta quidem, sed coelum fertur adusque:
20Parva pharetra olli dependet et aurea tergo;
Sunt et amari intus calami, quibus ille protervus
Me quoque saepe ferit matrem; sunt omnia saeva,
Omnia, seque ipsum multo quoque saevius angit:
Parvula fax olli, solem tamen urit et ipsum.
25Verbere si prendes, age, ne miserare puellum:
Si flentem aspicies, ne mox fallare caveto:
Sin arridebit, magis attrahe; basia si fors
Ferre volet, fuge tu: sunt noxia basia, in ipsis
Multa venena labris. Si fors ita dixerit: Heus tu,
30Accipe, nempe tibi cuncta haec mea largior arma:
Ne continge, cave, fallacia munera Amoris;
Omnia quippe igni sunt infecta illius arma.