previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

IN P. VATINIVM TESTEM INTERROGATIO

1. si tantum1 modo, Vatini, quid indignitas postularet spectare2 voluissem, fecissem id quod his vehementer placebat, ut te, cuius testimonium propter turpitudinem vitae sordisque domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adversarium aut ita3 rogandum ut religiosum testem arbitrabatur. sed fui paulo ante4 intemperantior5 fortasse quam debui; odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus superare debeo, tamen ab omnibus paene vincor, sic sum incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem, tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere. qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere, [2] quod interrogem quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio, nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam comprimerem et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogationibus inretitam retardarem. etenim debuisti, Vatini, etiam si falso venisses in suspicionem P. Sestio, tamen mihi ignoscere, si in tanto hominis de me optime meriti periculo et tempori eius et voluntati parere voluissem. [3] sed te6 hesterno die7 pro testimonio esse mentitum, cum adfirmares nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo de Sestio accusando, sed nulla umquam de re fuisse, paulo ante imprudens indicasti, qui et8 T. Claudium tecum communicasse et a te consilium P. Sesti accusandi petisse, et Albinovanum, quem antea vix tibi notum esse dixisses, domum tuam venisse, multa tecum locutum dixeris, denique contiones P. Sesti scriptas, quas neque nosset neque reperire posset, te Albinovano dedisse easque in hoc iudicio esse recitatas. in quo alterum9 es confessus, a te accusatores esse instructos et subornatos, in altero inconstantiam tuam cum levitate tum etiam periurio implicatam10 refellisti11, cum, quem a te alienissimum esse dixisses, eum domi tuae fuisse, quem praevaricatorem esse ab initio iudicasses12, ei te quos rogasset ad accusandum libros dixeris dedisse. 2. [4]

nimium es vehemens feroxque natura: non putas fas esse verbum ex ore exire cuiusquam quod non iucundum et honorificum ad auris tuas accidat13. venisti iratus omnibus; quod ego, simul ac te aspexi, prius quam loqui coepisti, cum ante Gellius, nutricula seditiosorum omnium, testimonium diceret, sensi atque providi. repente enim te tamquam serpens e latibulis oculis eminentibus, inflato collo, tumidis cervicibus intulisti, ut mihi renovatus ille tuus in to1415 ... [5]

... veterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem, defenderim, cum in hac civitate oppugnatio soleat qua tu nunc uteris non numquam, defensio numquam vituperari. sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem: num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam, num Fufiam legem neglexerit, num consuli vim attulerit, num armatis hominibus templum tenuerit, num intercessorem vi deiecerit, num religiones polluerit, aerarium exhauserit, rem publicam compilarit? tua sunt, tua sunt haec omnia: Cornelio eius modi nihil obiectum est. codicem legisse dicebatur: defendebat16 testibus conlegis suis non se17 recitandi causa legisse, sed recognoscendi. constabat tamen Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse. tu vero, cui Corneli defensio displicet, quam causam ad patronos tuos aut quod os adferes? quibus iam praescribis quanto illis probro futurum sit si te defenderint, cum tu mihi Corneli defensionem in maledictis obiciendam putaris. [6] ac18 tamen hoc, Vatini, memento, paulo post istam defensionem meam, quam tu bonis viris displicuisse dicis, me cum universi populi Romani summa voluntate tum optimi cuiusque singulari studio magnificentissime post hominum memoriam consulem factum, omniaque ea19 me pudenter vivendo consecutum esse quae tu impudenter vaticinando sperare te saepe dixisti. 3.

nam quod mihi discessum obiecisti meum, et quod horum, quibus ille dies acerbissimus fuit qui idem tibi laetissimus, luctum et gemitum renovare voluisti, tantum tibi respondeo20 me, cum tu ceteraeque rei publicae pestes armorum causam quaereretis, et cum per meum nomen fortunas locupletium diripere, sanguinem principum21 civitatis exsorbere, crudelitatem vestram odiumque diuturnum quod in bonos iam inveteratum habebatis saturare cuperetis, scelus et furorem vestrum cedendo maluisse frangere quam resistendo. [7] qua re peto a te ut mihi ignoscas, Vatini, ei cum22 patriae pepercerim23 quam servaram24, et, si ego te perditorem25 et vexatorem rei publicae fero, tu me conservatorem et custodem feras. deinde eius viri discessum increpas quem vides omnium civium desiderio, ipsius denique rei publicae luctu esse revocatum26. at enim27 dixisti non mea sed rei publicae causa homines de meo reditu laborasse: quasi vero quisquam vir excellenti animo in rem publicam ingressus optabilius quicquam arbitretur quam se a suis civibus rei publicae causa diligi! [8] scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo auxilium requirebat; cuius desiderio28, ut haec minima dicam, forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium studia siluerunt. sed nihil sit factum mea causa: omnia illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae causa esse facta fateamur. quid ergo, homo imperitissime solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque in29 memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute esse coniunctam? [9] quod quidem ego tibi reddo tuum30; nam ut tu me carum esse dixisti senatui populoque Romano non tam mea causa quam rei publicae31, sic ego te, quamquam es32 omni diritate atque immanitate taeterrimus, tamen dico esse odio civitati non tam tuo quam rei publicae nomine. 4.

atque ut aliquando ad te veniam, de me hoc sit extremum. quid quisque nostrum de se ipse loquatur, non est sane requirendum: boni viri quid dicant33, id est maximi momenti et ponderis. [10] duo sunt tempora quibus nostrorum civium spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis. honos tali34 populi Romani voluntate paucis est delatus ac mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. de te autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in salute exspectamus. sed tamen ne me cum his principibus civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum35 homine uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo36 atque infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo37 et mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario, curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis, civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis religionibus melius fuisse et praestabilius me civem in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis, aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de38 te ipso rogaro. 5. [11] atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis aetatis tuae39 patiar latere. licet impune per me parietes in adulescentia40 perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris: habeat hoc praemi tua indignitas, ut41 adulescentiae turpitudo obscuritate et sordibus tuis42 obtegatur.

quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix, invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum adhaesisse? [12] in eo magistratu cum tibi magno clamore43 aquaria provincia sorte obtigisset, missusne sis a me consule Puteolos, ut inde aurum exportari argentumque prohiberes? in eo negotio cum te non custodem ad continendas, sed portitorem ad partiendas mercis missum putares, cumque omnium domos, apothecas, navis furacissime scrutarere, hominesque negoti gerentis iudiciis iniquissimis inretires, mercatores e navi egredientis terreres, conscendentis44 morarere, teneasne memoria tibi in conventu Puteolis manus esse adlatas, ad me consulem querelas Puteolanorum esse delatas? post quaesturam exierisne legatus in ulteriorem Hispaniam C. Cosconio45 pro consule46? cum illud iter Hispaniense pedibus fere confici soleat, aut, si qui47 navigare velit, certa sit ratio navigandi, venerisne in Sardiniam atque inde in Africam? fuerisne, quod sine senatus consulto tibi facere non licuit, in regno Hiempsalis, fuerisne in regno Mastanesosi, venerisne ad fretum per Mauretaniam48? quem scias umquam legatum Hispaniensem istis itineribus in illam provinciam pervenisse? [13]

factus es tribunus plebisquid enim te de Hispaniensibus flagitiis tuis sordidissimisque furtis interrogem? quaero abs te primum universe quod genus improbitatis et sceleris in eo magistratu praetermiseris? ac tibi iam49 inde praescribo ne tuas sordis cum clarissimorum virorum splendore permisceas. ego te quaecumque rogabo de te ipso rogabo, neque te ex amplissimi viri dignitate, sed ex tuis tenebris extraham; omniaque mea tela sic in te conicientur ut nemo per tuum latus, quod soles dicere, saucietur; in tuis pulmonibus ac visceribus haerebunt. 6. [14] et quoniam omnium rerum magnarum ab dis immortalibus principia ducuntur, volo ut mihi respondeas tu, qui te Pythagoreum50 soles dicere et hominis doctissimi nomen tuis immanibus et barbaris moribus praetendere, quae te tanta pravitas mentis tenuerit, qui tantus furor ut, cum inaudita ac nefaria sacra susceperis51, cum inferorum animas elicere, cum puerorum extis deos manis mactare soleas, auspicia quibus haec urbs condita est, quibus omnis res publica atque imperium tenetur, contempseris, initioque tribunatus tui senatui denuntiaris tuis actionibus augurum responsa atque eius conlegi adrogantiam impedimento non futura? [15] Secundum ea quaero servarisne52 in eo fidem? num quando tibi moram attulerit quo minus concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de caelo esse servatum? et quoniam hic locus est unus53 quem tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab illo, non solum rei publicae causa verum etiam Caesaris, ne qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa videatur. primum quaero num tu senatui causam tuam permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas eius qui se alterius facto, non suo defendat? deinde,— erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re C. Caesar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium gloriae, praestans animus, excellens nobilitas aliquo impulisset, quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer, sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis, ut idem sibi concedatur quod Caesari? 7. [16] sic enim ex te quaero. tribunus plebis fuisti,—seiunge te a consule: conlegas habuisti viros fortis novem. ex iis54 tres55 erant quos tu56 cotidie sciebas57 servare de caelo, quos inridebas, quos privatos esse dicebas58; de quibus duos59 praetextatos sedentis vides,—te aediliciam60 praetextam togam, quam frustra confeceras, vendidisse61!—tertium scis62 ex illo obsesso atque adflicto tribunatu consularem auctoritatem hominem esse adulescentem consecutum. reliqui sex fuerunt, e quibus partim plane tecum sentiebant, partim medium quendam cursum tenebant: omnes habuerunt63 leges promulgatas, in iis64 multas meus necessarius, etiam de mea sententia, C. Cosconius, iudex noster, quem tu dirumperis cum aedilicium vides. [17] volo uti mihi respondeas num quis ex toto conlegio legem sit ausus65 ferre praeter unum te? quae tanta in te fuerit audacia, quae tanta vis ut, quod66 novem tui conlegae sibi timendum esse duxerint, id unus tu emersus e caeno, omnium facile omnibus rebus infimus contemnendum, despiciendum, inridendum putares? num quem post urbem conditam scias tribunum plebis egisse cum plebe, cum constaret servatum esse de caelo. [18] simul etiam illud volo uti respondeas, cum te tribuno plebis esset etiam tum in re publica lex Aelia et Fufia, quae leges saepe numero tribunicios furores debilitarunt et represserunt, quas contra praeter te nemo umquam est facere conatus,—quae quidem leges anno post, sedentibus in templo duobus non consulibus sed proditoribus huius civitatis ac pestibus, una cum auspiciis, cum intercessionibus, cum omni iure publico conflagraverunt: ecquando dubitaris contra eas leges cum plebe agere et concilium convocare? num quem ex omnibus tribunis plebis, quicumque seditiosi fuerunt, tam audacem audieris fuisse ut umquam contra legem Aeliam aut Fufiam concilium advocaret67? 8. [19]

quaero illud etiam ex te, conatusne sis, voluerisne, denique cogitaris68,—est enim res eius modi ut, si tibi in mentem modo venit, nemo sit qui te ullo cruciatu esse indignum putet,—cogitarisne in illo tuo intolerabili non regno,—nam cupis id audire,—sed latrocinio augur fieri in Q. Metelli locum, ut, quicumque te aspexisset, duplicem dolorem gemitumque susciperet et ex desiderio clarissimi69 civis et ex honore turpissimi atque improbissimi? adeone non labefactatam rem publicam te tribuno neque conquassatam civitatem, sed captam hanc urbem atque perversam70 putaris71 ut augurem Vatinium ferre possemus? [20] hoc loco quaero, si, id quod concupieras, augur factus esses,—in qua tua cogitatione nos qui te oderamus vix dolorem ferebamus, illi autem quibus eras in deliciis vix risum tenebant: sed quaero, si ad cetera vulnera, quibus rem publicam putasti deleri72, hanc quoque mortiferam plagam inflixisses auguratus tui, utrum decreturus fueris, id quod augures omnes usque ab Romulo decreverunt, Iove fulgente cum populo agi nefas esse, an, quia tu semper sic egisses, auspicia fueris augur dissoluturus? 9. [21]

ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in73 re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres et ab74 tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus, per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimus75, sublato auxilio, exclusis amicis, vi76 perditorum hominum incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duceretur? [22] quaero num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem qui M. Bibulum domo7778 vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, id79 te tribuno plebis consuli80 domus exsilium esse non posset? [23] simulque mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salute81 consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum82 eam rem publicam83 quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertere84, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non modo85 emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas? 10. [24] fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et86 principes civitatis tollere et87 delere tua rogatione conareris88, cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo fuisse, mortem89 Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco conlocaris, quo auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni plebis principes civitatis producere consuerunt? ibi tu indicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et dementiae90 tuae praebere voluisti. dixeritne91 L. Vettius in contione tua rogatus a te sese auctores et impulsores et socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras92 consulatu, patria privare cupiebas; L. Lucullum, cuius tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consili in93 libertate communi tuenda maxime liberum, cum filio principe iuventutis cum re publica coniunctiore etiam quam94 ab illa aetate postulandum fuit, delere voluisti; L. [25] Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat95, credo, oculos Vatini96,—quem tu97 propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset. huius etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duo98 nefarios patriae proditores, domesticos hostis99, legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti. [26] quid ergo100 de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. 11. sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime101 hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur? [27]

et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam102 alias tulisses, exspectarisne dum103 C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum 'qui104 tuam post legem reus factus esset,' ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae? [28] dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. praeclara defensio facinoris tui! nam maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem105 reiectionis dare noluisse. nihil maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis viris106 clarissimis, Paulis, maximis, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre. 12. [29]

et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? quae cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei107 contumeliosissime totiens108 male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis. [30]

atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? dices supplicationes te illas non probasse. optime: nullae fuerint109 supplicationes. videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? nulla supplicatio fuerit. cedo quis umquam cenarit atratus? ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis. 13. [31] sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo110: quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit cum toga pulla? cui de balineis111 exeunti praeter te toga pulla umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, cum112 ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fibulo113 atrato ceterisque tuis furiis funestum intulisti. quis tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae? [32] hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocos114 fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras115? quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium116? quae tanta te117 tenuit amentia118 ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare? 14. [33]

quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam119 tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo120? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed121 in omni memoria est122 omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam dicereslevius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendumsed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium123. qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me124 dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi125 brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo. [34] quaero ex te, Vatini, num quis in hac civitate post urbem conditam tribunos plebis appellarit ne causam diceret? num quis reus in tribunal sui quaesitoris126 escenderit127 eumque vi deturbarit, subsellia dissiparit, urnas deiecerit128, eas denique omnis res in iudicio disturbando commiserit, quarum rerum causa iudicia sunt constituta? sciasne tum fugisse Memmium, accusatores esse tuos de tuis tuorumque manibus ereptos, iudices quaestionum de proximis tribunalibus esse depulsos, in foro, luce, inspectante populo Romano quaestionem, magistratus, morem maiorum, leges, iudices, reum, poenam esse sublatam? haec omnia sciasne diligentia C. Memmi publicis tabulis esse notata atque testata? atque illud etiam quaero, cum129, postea quam es postulatus, ex legatione redieris,—ne quis te iudicia defugere arbitretur130,— teque, cum tibi utrum velles liceret, dictitaris causam dicere maluisse, qui consentaneum fuerit, cum legationis perfugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auxilium nefarium confugisse? 15. [35]

et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo131 audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. de gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne132 id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores133, non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset134? [36] eripueras senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam135 senatui136 summi consili gubernationem auferre conatus est. age, factum est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? ante te nemo, post continuo fecit idem137 in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. ob hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam138 tribum Sergiam perdidisse? [37]

atque illud etiam audire de te139 cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis140 auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt141, paream; cum mea lex dilucide vetetbiennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die”, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse142 reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias143? 16. [38]

ac si haec omnia contemnis ac despicis, quod ita tibi persuaseris, ut palam dictitas, te dis hominibusque invitis amore in te incredibili quodam C. Caesaris omnia quae velis consecuturum, ecquid audieris, ecquisnam tibi dixerit C. Caesarem nuper144 Aquileiae, cum de quibusdam esset mentio facta, dixisse145 C. Alfium praeteritum permoleste tulisse, quod in homine summam fidem probitatemque cognosset, graviterque etiam se ferre praetorem aliquem esse factum qui a suis rationibus dissensisset; tum quaesisse quendam, de Vatinio quem ad modum ferret; illum146 respondisse Vatinium in tribunatu gratis nihil fecisse; qui omnia in pecunia posuisset honore animo aequo carere debere. [39] quod si ipse, qui te suae dignitatis augendae causa, periculo tuo, nullo suo delicto, ferri praecipitem est facile passus, tamen te omni honore indignissimum iudicat, si te vicini, si adfines, si tribules ita oderunt ut repulsam tuam triumphum suum duxerint, si nemo aspicit quin ingemescat147, nemo mentionem facit quin exsecretur, si vitant, fugiunt, audire de te nolunt, cum viderunt, tamquam auspicium malum detestantur, si cognati respuunt, tribules exsecrantur, vicini metuunt, adfines erubescunt, strumae denique ab ore improbo demigrarunt et aliis iam se locis conlocarunt, si es odium publicum populi, senatus, universorum hominum rusticanorum148,—quid est quam ob rem praeturam potius exoptes quam mortem, praesertim cum popularem te velis esse neque ulla re populo gratius facere possis? [40]

sed ut aliquando audiamus quam copiose mihi ad rogata respondeas, concludam iam interrogationem meam teque in extremo pauca de ipsa causa rogabo. 17. quaero quae tanta in te vanitas, tanta levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium isdem verbis laudares quibus eum verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidissime falsum testimonium dixeris? an erit haec optio et potestas tua, ut, cum Clodianas operas et facinerosorum149 hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem publicam: cum autem ad talis viros veneris, non audeas civem singulari virtute, fide, constantia vituperare? [41] sed cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergasin illorum enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: verum tamen quaero150, cum in151 re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium152 societas fueritid quod non solum bonorum, verum etiam improborum iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te non153 numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvantequaero qui possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere? extremum illud est quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata? non coarguo inconstantiam orationis ac testimoni tuiquas enim huius actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum autem154 eius causam periculumque coniungis155, eum summis laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi quem negaris156 reum omnino de vi fieri debuisse?


1 Si tant. PBς: si tua tant. Hς (cf. tua indignitas § 11). Si tantum modo tua Halm, haud prob.

2 Cf. Sest. § 60 ignari quid gravitas ... valeret, Cl. Qu. iv. 173 4

3 ita HGk: om. PB, fort. recle

4 ante PBς: in te Hbς: ante in te Lamb.

5 intemperatior PBςG

6 te add. Lamb.

7 die hic add. Schuetz, om. codd. (hesterno v. Sisenna apud Char. p. 200, 20: cf. cotidiano Verr. iv, § 18): te die hesterno Muell. hesterno in testimonio b

8 qui et vulg.: in P est rasura: q2 et (i. e. quia et) P2Bςw: qui et vel quia G: et H: cum et ut Halm ita k

9 in quo alterum P1: in quorum altero P2B rell.

10 implicatam Gk: inplicam PBς: implicitam H

11 refellisti susp. Busche, qui et praetulisti (= prae te tulisti) coni.: cf. Rosc. Am. § 87

12 iudicasse Lehmann

13 accidat Pantagathus (Sest. § 107): accidit PB: accedat Gk: accedit H

14 to pr. P, corr. in te P1, et ita BςG.

15 In P est magna lacuna in qua quadraginta fere huius textus lineae omissae sunt: rell. nullum defectus habent indicium

16 defendebat Madv.: defendebatur codd.

17 se om. s Harl. 2681

18 Ac P1: at P2 rell.

19 ea et 23 esse om. Schol.

20 respondebo G

21 principum H all. (prin P1) om. Bς

22 ei cum scripsi (Cl. Qu. iv. 174): et cum PBG all. (infra § 29; Sest. § 103): cum Hks: cum et Schol.: cum ei C. Fr. Hermann, edd.: quod ei Madv.

23 pepercerim P rell.: pepercissem Schol. (sed hic sine voc. seq. quam): peperci Hermann, edd.

24 servaram PBςH: serueueram Schol.

25 proditorem Reid

26 revocatum ? Klotz

27 Ita enim Bake

28 cuius desiderio forum mutum fuit A

29 in P rell. praeter s (ad); Arch. § 30; praep. om. k, del. Madv.

30 reddo mutuum Pluygers

31 rei pub. nomine s

32 es Wesenberg: sis codd.

33 quid dicant scripsi: iudicent codd. (Verr. iii, § 3): quid iudicent coni. Jordan

34 tali ed. Hervag.: talis codd.

35 cum om. HGs

36 sed etiam sordidissimo addidi (de Legg. iii, § 20): sed contemptissimo Madv.

37 Verba atque infimo ... abrogantissimo (sic) suppl. in mg. P2

38 te (ante de) PGE: om. BςHks

39 tuae om. P1

40 in adul. secl. Bake

41 ut om. Schol.

42 tuis om. Schol. Madv.: suis Bake

43 magno clamore om. Schol.

44 terreres conscend. suppl. in mg. P2

45 procos. PBς.

46 Num proconsuli? cf. Verr. ii. 1, § 34; Cael. § 73; Phil. ii, § 97; Cl. Qu. iv. 175; sed v. Thesaurus iv. 567, 29 sqq.

47 si qui suppl. s. l. P2: si quis s, Burn. 157

48 mauretiniam P: mauritaniam Bς all.

49 iam ante Koch

50 Pythagoreum Schol.: Pythagoricum P rell.

51 susceperis BςG: succeperis P

52 servarisne s: servarene PBςG

53 unus est Hs

54 iis P Schol.: his Bςs

55 tres om. Schol.

56 tu om. Schol.

57 siciebas P: sitiebas Bς

58 quos ... dicebas suppl. in mg. P2

59 e quibus hos Schol.

60 aediliciam om. Schol.

61 te (tene ?) ... vendidisse sic distinxi (Cluent. § 84): post vides l. 11 transp. Schuetz, prob. Zielinski, Cl. Qu. iv. 175

62 scis Schol.: scies PBςG

63 habuerunt ed. R.: -ant codd.

64 in iis in te is PBςG

65 Ante verba sit ausus opinatur 'sine auspiciis' aut 'auspiciis sublatis' excidisse K. Busche

66 quod Goveanus: cum codd.

67 convocaret Hs

68 cogitaris (cogitarisne Kraffert) secl. Madv.: sed adfert Muellerus dixerisne ... dixeris § 41: sintne ... habeant ... sint Flacc. § 79: cf. etiam Sest. § 85

69 clarissimi PBw: clar. et fortissimi GHEs: fort. et clar. k: cf. § 26. Balb. § 49; Verr. iii, § 97; Cl. Qu. iv. 175

70 eversam GHks (§ 23)

71 putaris Manut.: putares codd. praeter k (putaras)

72 deletum iri Ernesti: posse deleri coni. Lamb.

73 in PBς: om. GEs: rei pub. Hk all.

74 ab Pς: a Schol. s: ad GE

75 et const. om. Schol.

76 vi Schol.: ut P rell.

77 domo G2: domum PςG1.

78 Num domu? (Verr. v, § 128)

79 id del. Garat.

80 consili P2: consilii Bς

81 qui (ante de) s. l. P2: post salute habent GE

82 primum Hks: primam PBς rell.

83 publicam (.p.) et inventis om. Schol.

84 evertere GE1

85 modo Angelius: om. codd.

86 et om. Schol.

87 tollere et om. Schol.

88 conareris codd. praeter Schol. (conarere): contra usum Tullianum, credo, varietatis gratia in extremis syllabis

89 mortem om. GEs (unde in dett. necem ante offerre adiectum est

90 dementiae Gulielm.: menti codd.

91 Dixeritne sic distinxi (et ita B): cf. Inculcarisne § 26

92 spoliaras s. l. suppl. P2

93 in Angelius: om. codd.

94 quam s: cum PB rell.

95 praestr. GEs: perstr. PBςH rell.

96 Vatini codd. (§§ 15, 19): secl. Ernest., Madv.: Vettii coni. Halm: oculos tuos, Vatini coni. Jordan

97 tu tum Lamb.

98 duo PG: duos Schol. Bς rell.

99 domest. hostis om. Schol.

100 ego ks

101 impurissime PBςw: imp. et perditissime G et pler. (§ 19)

102 iam PBςG2: sed iam G1: etiam b2s

103 dum Manutius: cum codd.

104 in eum (eam P1) qui codd.: Quicumque Cobet, Mueller (Rabir. § 14)

105 commodiore inimico suo conditionem (contionem P2Bς) reiectionis P2BG all.: **com~odiore iectionis P1 (mediis omissis): reo commodum reiect. Halm

106 illis viris Naugerius (1): illis GE: illius PBςw: illius familiarissimis clar. vir. (viris clar.) Hks all.

107 ei et PBς (§ 7)

108 cum ... totiens cui totiens (med. omiss.) Schol.

109 fuerint Angelius: fuerunt codd.

110 visendum coni. Baiter

111 balneis P2Bς

112 accumberent 〈cum togis albis〉 cum K. Busche

113 Fidulo GEs

114 cocos PBG: coquos edd. vett.

115 expleras Naugerius (1): expiares P1G: expiaras P2ς

116 videras? Videras dominum ... convivium (sine signo interrog.) Madv., Mueller

117 te hic suppl. Baiter: te tanta Hks ed. V.: tanta rell.

118 dementia s: insania Hk all.

119 cum clarissimis viris causam P2BςG (§ 13): cum clarissimi viri causam P1: cum clarissimi viri causa Madv. fort. recte

120 tricensimo P1: tricesimo rell.

121 est sed PBςG: sed Garatoni, Madv.

122 memoria est Lamb.: mem. sit (ex memoriast) codd.

123 Clodium secl. Bake

124 a me s. l. P2

125 test. quae mihi s. l. P2

126 quaestoris Schol.

127 escenderit Ang. Maius: ascenderit PBG all. (Verr. iv, § 51): exciderit Schol.

128 deiecerit Schol.: delegerit P rell.

129 cum Ald.: quod codd.

130 arbitretur codd.: arbitraretur edd.

131 volo etiam Hks

132 spectarasne ks: spectarisne P rell.

133 oratores Schol.: curatores P rell.

134 posset edd.: possit codd.

135 sibi p. r. ... numquam suppl. s. l. P2

136 senatui scripsi: a senatu Madv.: aut codd.: ut tu Orell. auct. Kays.: ad se Muell. auferre codd.: transferre Mueller (numquam haec a summi con. gub. auferre Angelius

137 idem fecit Schol.

138 quemquam quem PBG all.: neminem Schol.

139 de te Orelli: te P rell. praeter G2 (ex te): a te ed. R.: de te audire cod. Fris ab Halmio collatus

140 salvis salutis PBςG

141 sint Hks

142 posse ed. Hervag.: esse codd.

143 fias Lamb.: fiat codd.

144 nuper om. Schol.

145 se post dixisse add. Baiter

146 illum Schol.: ipsum (ipse) codd.

147 ingemescat P1: ingemiscat rell. (Sest. § 146)

148 urbanorum add. post rusticanorum Madvig, improb. Zielinsk.: rusticanorum om. Hs

149 facinerosorum P: facinoros. B rell. (Cf. Sest. § 81)

150 verum tamen quaero Lamb.: verum etiamen quaero P1: verum etiam in quaero P2Bς: verum etiam inquiro (quaero k) G2k

151 in om. Schol.

152 omnium om. Schol.

153 non add. ed. Hervag.

154 autem PBς: hoc G (Sest. § 138; Balb. § 41)

155 coniungis edd.: coniungas PBGς

156 negaveris Schol. (Sest. § 61)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: