next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

PRO M. TVLLIO ORATIO

1. Antea sic hanc causam1 agere statueram2, recuperatores3, ut infitiaturos4 adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin5ctius ...
Roughly six lines of eighty characters are missing. laborabam6 ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. [2] itaque tum vestrum difficilius iudicium7, mea facilis defensio fore videbatur. ego enim omnia in testibus8 ...
Seven lines are missing quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea fieri quam ipsorum confessione factum est. [3]

Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis ...
Seven lines are missing minus diligenter illius existimationem quam9 rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
Six lines are missing. 2. [4] Pri ... . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probare possim, quam10 ne11 in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo. [5] verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea12 natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia13 res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque14 faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat. 3. [6]

Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrarequod tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco quia aequum15 est, postulout ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his16 aliquid ad iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te postulo. neque hoc idcirco postulo quod17 te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies eximatur. [7]

iudicium vestrum est, recuperatores, “Qvantae pecvniae” “paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm18 esse M. Tvllio.” eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum est in quadruplum. 4. [8]

Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est. nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed19 ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et20 sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes21 ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent; [9] et cum sciret22 de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc23 ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro24 fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac25 singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur26 quam admonere. 5. [10] his temporibus cum ex27 bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, [11] ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: '“damnum iniuria.”' quod in aliis28 causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset ...
Seven short lines of thirty characters are missing. [12] ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret29 ut hoc solum in iudicium veniret30, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet31 '“inivria”,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset32. 6. [13]

quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite. [14] fundum habet in agro Thurino33 M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre mallet quam iure defendere. nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius emerat34 ...
Eleven lines are missing. [15] clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit. nihil adhuc m ...
Ten lines are missing.

. . am calamitate35 vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere36 conatus est. 7. [16] est in eo agro centuria quae Populiana37 nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat38 ...
Eleven lines are missing. posita esse et ad fundum eius convenire. ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro optimo39 ...
Eleven lines are missing. modum proscripsisse. [17] hominem appellat. iste sane adroganter quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat. mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius ...
Ten lines are missing. facturum negavit; illis absentibus finis Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit. Acerronius, quo modo potuit, se de tota re40 ex ...
Eleven lines are missing. 8. [18] mine41 eius modi semustilatus effugit. adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis42 arma quae cuique habilia43 atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari. [19] brevi illo44 tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt; multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere viderentur ad quam rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant. venit in Thurinum45 interea Tullius. deinde iste pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum servumque M. Tulli Philinum46. [20] 'quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' servus respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo disceptare si quid vellet. rogat Fabius Acerroniumnam ibi tum eratut secum simul veniat ad Tullium. venitur. ad villam erat Tullius. appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo deduceretur. dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam promissurum. manet in ea condicione Fabius. mature disceditur. 9. [21] proxima nocte, iam fere cum lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi vi47 manuque patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur; quod48 facile factu fuit, neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi crudelitatisque habuerunt49 ut eos omnis gurgulionibus insectis relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor eis50 honor haberetur; praeterea tectum villamque disturbant. [22] hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex51 vicinitate Thurina52 bona atque honesta copia praesto fuit. [23] omnibus acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm ...
Major breakend of one manuscript. turbarunt. 10. [24]

audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus53, deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil54 amplius. quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius? [25] Suam familiam fecisse dicit. quo modo? vi hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod factum est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur. quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent, ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt, potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere? [26] at istuc totum '“dolo malo”' additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita sit non dubitabitis. 11. [27]

si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. nemo enim potest55 hoc56 iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset. [28] nam cum facit ipsa familia vim57 armatis coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius. ergo addito '“dolo malo”' actoris et petitoris fit causa copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse, sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est. 12. [29]

videtis praetores per hos annos interdicere58 hoc modo59, velut inter60 me et M. Claudium: “Vnde dolo61 malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est”, cetera ex formula. si, ubi62 ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic63 defendam ut64 vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis65 me audiat? non opinor equidem66, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et67 Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur. [30] plus igitur datur Claudio, cum68 ita interdicitur, unde dolo malo meo69 vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur70, sive consilium inissem71, sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari. 13. [31] hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: “Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vi72 hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm73, quid haberes quod diceres? nihil, opinor. fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum est '“dolo malo”,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio? [32] nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere74, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudicium75 venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? an, qua in re praetor76 illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis? 14. [33] hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur. nam in dolo malo volunt delitiscere77, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur. [34] ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solum78, sed singillatim79 in omnibus dolum malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis? 15. [35]

quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud iniecit80, nihil posse dolo malo familiae fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de simili81 causa necesse est82, bona me hercule! [36] si hoc solum esset83, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica84 fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri85 esse dissolutum. sed non id solum agitur ...
end of this MS. Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur. [37] ... ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit86, pro concesso putetur. 16. [38]

dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint87 necne. de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium '“inivria”,' et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset88? [39] haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita89 dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus90 persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsus91 es impetraris? 17. at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceterique92 quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores. [40] nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant? [41] etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam si93 id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicum94 nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad95 '“damnvm”' adderetur '“inivria.”' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in96 quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet97 advertere. 18. [42] in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non98 utrum iure facta an iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno est99, sed de vi et armis100 severum iudicium constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt. [43] neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus viris persuaderi101 non iniuria factum, sed ne quod tamen102 scutum dare in iudicio viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent. 19. [44] fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: “Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.” deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: “cvm ille possideret”, et hoc amplius: “qvod nec vi nec clam nec precario possideret.” [45] multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet103 probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario104. ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt. 20. [46] age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiam105 ...
Major break in the text. boni debent dicere. [47] atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce106, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit. nihil, ut opinor, praeterea de legibus. [48] qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? non opinor. num furatum domum P. Fabi noctu venerunt107? ne id quidem. num luce108 furatum venerunt et se telo defenderunt? dici non potest. ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere. 21. [49] 'non,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid quam tu putas, hominem occidi.' at primum istae ipsae leges quas recitas, ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse esset, hominem occidi. ista109 lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse. qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt. [50] Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum teneas, nisi se telo defendit110, inquit, etiam si cum telo venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si111 repugnat, '“endoplorato”,' hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. quid ad hanc clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine testibus et arbitris112 ferro defendere liceret? 22. [51]

quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo, opinor. haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non fortunae poena repetatur. tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt. nam lex est in xii tabulis: “si telvm manv fvgit ma gis qvam iecit113 ... ”
The current MS breaks off. [52] Iulius Rufinianus (H. p. 40.21).

si qui114 furem occiderit, iniuria occiderit. quam ob rem? quia ius constitutum nullum est. quid, si se telo defenderit? non iniuria. quid ita? quia constitutum est. 23. [53] . . tamen per vim115 factum esset116, tamen in eo ipso loco qui tuus esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse117. ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere? 24. [54] 'at118 servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.' quid ad haec respondeam? ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea? hoc sequitur, ut familiam119 M. Tulli concidi oportuerit? vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit. quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine? [55] 'at enim oppugnatum me fortasse venissent.' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio. illi oppugnatum venturi erant? quem? Fabium. quo consilio? Vt occiderent. quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt? [56] qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? qui120 cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecisse121 se confitentur? verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam122, aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum123 iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur124?


1 antea sic hanc causam Peyron: a ... T

2 agere statueram Beier: a ... s ... ra. T

3 recuperatores Peyron: ... tores T (inter recip. et recup. variant in hac oratione codd.

4 ut infitiaturos Orelli: ... turos T

5 Quin ... T: suppl. Peyron

6 laborabam Peyron: borabam T

7 diudicium T: corr. Peyron

8 testibus Peyron: tes T

9 quam sup. lin. hab. T

10 probare possim quam Cramer: prob ... umquam A

11 ne suppl. Mommsen

12 mea a mea Peyron

13 quin A: corr. Mai

14 modique A: corr. Heinrich

15 aecum A

16 his Cramer: is A

17 quod A (Peyron): quo Mai

18 datum T: factum A

19 sed T: sed etiam A

20 et T: ad A: atque Peyron

21 omnes A: homines T

22 sciret T: scirent A

23 hoc hic Heinrich

24 ut perraro A: perraro T: et perraro Cramer

25 ac T: et A

26 videretur T: videtur A

27 ex A: et T

28 aliis T: illis A

29 daret Heinrich: daretur A

30 venire A: corr. Beier

31 aderet A: corr. Cramer

32 relinquisset A (ita § 21)

33 Thurino Quintil. iv. 3. 121: Thyrino A

34 emerat suppl. Heinrich

35 calamitatem A: corr. Mai

36 explere Mai: plere A

37 Popiliana A (Peyron): cf. §§ 17, 19, 21

38 possederat Mai: pos A

39 optimo Mai: op A

40 se de tota me Niebuhr: sedetorare A

41 mine A: discrimine Heinrich

42 iis Mai: is A

43 habilia Heinrich: abitalia A

44 illo illi Cramer

45 Tyrinum A (cf. § 14)

46 Philinum Mai (e § 22): filium A sticnegotiimmeost A: 'stic negoti immeo est (`vulgarem pronuntiationem expressit orator') Peyron

47 vi suppl. Heinrich

48 quodque Huschke

49 habuerunt Mai: ... uerunt A

50 iis Huschke: his A: is Heinrich

51 ex Beier: ea A

52 Thurina Pluygers: tum illa A

53 plurimb. T

54 vidisse dicunt; nihil Madvig: vidisse; dicunt nihil priores

55 posset Kayser

56 hoc Müller: haec T

57 vim Halm: vi T

58 interdicere Madvig: intercedere T

59 modo T (Krüger): interdicto Peyron

60 velut inter suppl. Huschke

61 dolo Baiter: dedolo T

62 si ubi Kayser: sicut T: sicubi Madvig

63 sic Kayser: si T

64 ut suppl. Peyron

65 etquis T: corr. Orelli

66 quidem T: corr. Halm

67 et at Kayser

68 igitur ... Claudio cum ... T (Krüger): suppl. Beier

69 unde dolo malo meo T2, Keller: unde a me (e v. 26 geminat.) T1

70 auditur T: corr. Beier

71 inissem ut vi deiceretur add. T: del. Keller (e § 29 v. 24 repetitum) sive ipse deiecissem sup. lin. hab. T

72 vi suppl. Huschke

73 datum Baiter: ... tum T: factum Beier

74 defenderem T: corr. Peyron

75 eum ... icium T (Krüger): suppl. Peyron

76 praetor Peyron: P. R. T

77 delitescere Peyron

78 solum quod mihi satis est add. T: ego delevi (re solum ... satis est del. Francken

79 singilatim T: corr. Klotz

80 ini. c. t T: suppl. Peyron

81 de ... mili T (Krüger): suppl. Peyron

82 est hoc solum add. T: del. Madvig (ex si hoc solum repetitum

83 esset ex est T

84 publica p. T (Keller): om. Peyron

85 videri T1: videretur T2 (ne severissimum ... videretur Huschke

86 sit Baiter: est Peyron (de T incertum

87 sint Madvig: essent T

88 addidisset Huschke: addiderit (vel addidebet) T

89 nempe ita Peyron: ... m ... a T

90 reciperatores T: corr. Beier

91 depulsus Peyron: e ... s. s T

92 -que suppl. Madvig

93 si suppl. Beier

94 eumcum T: suppl. Peyron

95 ad suppl. Beier

96 in Peyron: id T

97 debeat Baiter

98 non sup. lin. hab. T

99 est esset T

100 armatis T

101 persuadere Peyron (de T incertum

102 quod tamen quoddam Peyron: fort. quod tamquam

103 quidlibet coni. Müller

104 vel non ... vel precario colon post iudici potuerit (v. 24) transferendum putat Müller

105 licentiam suppl. Peyron

106 luce Peyron: luci T (cf. vv. 10, 22)

107 venerint T: corr. Peyron

108 nuncluce T: corr. Beier

109 ista Keller: primum (e v. 15 repetitum) ista T

110 defenderit Peyron: defendet Baiter

111 quod si Peyron: quossi T: quid si Madvig

112 arbitriis T: corr. Peyron

113 -gis quam iecit suppl. Peyron (cf. Top. 64)

114 quis Baiter

115 per vim Beier: verum T

116 esset non modo servos add. T (e v. 11 geminatum): del. Beier

117 potuisset T: corr. Beier

118 at ad T (ita mox

119 familia T: corr. G. Müller

120 qui fort. quibus

121 fecissent T

122 statuit umquam Quintil.: statutumquam T

123 ut eum hic desinit T

124 quis hoc ... occideretur hab. Quintil. v. 13. 21

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: