1.
Discite quam lepide natura his lusit in undis,Qui magni aspicitis nobile vatis opus,
Unguibus ille trucis iamdudum saucius Ursae,
Qua non Ausoniis pulchrior Ursa iugis:
5"Hoc - ait - abluero tandem mea vulnera fonte",
Abluit atque novo vulnere tardus abit.
Hae lymphae extinguent incendia saeva bibenti,
Hinc bibit et bibito corruit imbre iecur.
Hoc mihi pelletur sitis insatiabilis haustu,
10Haurit et humenti crevit in ore sitis.
Hoc spargam creber mihi lumina caeca liquore,
Spargit et illa minus sparsa liquore vident.
O spes fallaces et amantum pectora vana,
Saepe fluit morbus quaeritur unde salus.
2.
Certabant geniusque loci ingeniumque poetae,Naturae vires artificumque manus
In ventura tuum producere saecula nomen
Certabant miris Hovera nympha modis,
5Et fontem hunc posuere tibi super alta Timavi
Ostia, qui vitreis sydera pulsat aquis.
Omnia perpetuae conspirant foedere laudis
Et nihil his maius quaerere fama potest:
Ergo loci genio si non aeterna, poetae
10Ingenio vives tempora longa tui,
Naturaeque diu placito nisi munere vivas,
Artificum vives, Ursa, perennis ope.
3.
Aureole, aureolas aquulas qui, rivule, fundisEt domini exceptas lumine lacrimulas,
Igneole, igneolas faculas qui tingis Amori
Et magis inflammas quo magis imbre rigas,
5Ebriole, ebriolos potu qui reddis amantes
Ut teneant ullum vix in amore modum,
Munere pro tali nunquam fons gurgite cesses
Aureolo, igneolo currere et ebriolo.