Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad uxorem

Tendimus ad metam, coniux, redituraque numquam est
De semel amissis hora vel una brevis.
Horis saltem aliquot vivamus tot quibus anni,
Tot quondam noctes, tot periere dies.
5Imprimis animi affectus sedemus inanes,
Vel ruat a summo culmine tota domus.
Saeviat hostis agro, miles bacchetur in urbe,
Omnis eat belli sollicitudo procul.
Nil nisi quod sit opus nostros quaeramus in usus
10Absit et insanae crimen avaritiae.
Cum sic vixerimus, poterit tum vita putari;
Vita fovens curas mortis habenda loco est.


2. uxoris puerperium

Iuno, laboranti fer opem, Lucina, Chorinnae
Et placido illaesum numine profer onus.
Prodeat aptatus vitales natus in auras,
Sospite quo laeti simus uterque parens.
5Surda piis turpe est non flecti numina votis,
Effectu iustas turpe cavere preces.


3. natalis filii Octavii Restituti pr. kal. Quintiles

Octavi mihi restitute fili,
Quintiles rapuere te Kalendae,
Anno te redeunte reddidere.
Ut luctus abiens graves dedisti,
5Confer gaudia duplicata patri
Astro redditus auspicatiore!


4. pater cur parens dictus esse videatur

Unde parens genitor dictus foret addubitabam.
Nunc tandem didici, nato parere coactus -
Prima brevis fiat sed syllaba longa necesse est.


5. de suo cane

Commoditas o quanta cani est, nemus inter opacum
Orbita dat potum cui pluvialis aquae!
Me sitis, optatos dum quaero per avia fungos,
Vexat. Quam mallem nunc meus esse canis!


6. Iulii filioli difficilis aegritudo

Ergo iaces vita, Iuli, mihi carior ipsa;
Ergo brevi saxo nate tegende, iaces.
Vivere quid curem durus pater? Eia age, saeva,
Si tibi vis tanta est, me quoque, Parca, neca.


7. Liviae item filiolae

Elysios non sola petes, mea Livia, campos:
Tecum una veniet maestus uterque parens.
Nam de me ut fatear, sine te nec vivere possum
Nec volo; quid sine me, te sine mater agat?


8. dissidium coniugale

Ait maritus, uxor obstrepens negat;
Negat maritus, uxor obstrepens ait.
Tanti tumultus causa quae sit quaeritis.
Esto modesta quaelibet dum iunior;
5Rara est maritum ferre quae possit senem.


9. ad generum

Me gelidus Boreas, me mille incommoda vexant,
In patriam Venetis dum remeamus equis.
Hoc non ire, gener, peregre est, hoc ire peraegre est:
Corpore mens aegro tristis et aegra mihi est.


10. ad Iulium filium

Flagra, dabit, Iuli, mater tibi fraga petenti
(Vicini interdum nominis error obest).


11. de sua molestia nocturna

Quam iuvat insomnem ludo traducere noctem,
Quamvis nos cubitum serior hora vocet!
Est odio nocturna quies lectusque molestus,
Plumaque non pluma est sed mihi poena gravis!


12. ad uxorem

Et pinguem decet anserem necari
Et Baccho madidam natare mensam,
Rupis vinea laeta quem propinquae
Molli protulit aemulum Caleno:
5Curis omnibus interim sepultis
Quo dirae luis horridique Martis,
Felici genio vacemus, uxor,
Martinalibus, optimo dierum.


13. incommoda belli

Atroci occipitis necor ulcere, letifer anthrax
In saniem cerebrum diluit omne putrem.
Humores peperere malos incommoda belli,
Pervigiles curae continuusque timor.
5Quid mirer laesam per tanta pericula partem?
Mirandum e toto corpore siqua valet!


14. ad Iulium filium

Paulatim morior, videar cum vivere, Iuli:
Ambiguus status est inter utrumque mihi.
Quotidie exspecto quid cras ferat; ultima finis
Exoptata malis iam procul esse nequit.
5Nil reliquum, tenuis maciem nisi spiritus aegram
Linquat et e putri corpore liber eat.
Quid cessas, mors lenta, graves finire dolores?
In te spes tandem sola relicta mihi est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: