[34]
quod
autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum
omnibus nota semper1 fuit, ut vix C. Marcello2, optimo et
amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini,
cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim
quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore
magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo3.
itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus
rebus4 a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen
ad tua in me unum5 innumerabilia merita, quod fieri iam
posse non arbitrabar, magnus6 hoc tuo facto cumulus accesserit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.