[76]
quid? tu ludi te non intellegebas,
cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum, praestantissima
sapientia, singulari ingenio'? mihi crede, ludebant.
Cum vero coronam auream litteris imponebant, re
vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant,
ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere
potuisti? ipsi igitur illi Pergameni proscriptiones quas
tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens
et innocens, contra te omnia decrevit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.