[28]
duarum civitatum civis noster esse1 iure
civili nemo potest: non esse huius civitatis2 qui se alii civitati
dicarit potest. neque solum dicatione, quod in calamitate
clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo
Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio
Zmyrnae vidimus3 accidisse, ut earum civitatum fierent cives,
cum4 hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum
civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest
civitatis fieri mutatio. neque enim sine causa de Cn. Publicio
Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati
nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere
voluerunt, ad populum latum est5 ut is Publicius, si domum
revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset.
multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate,
indemnati et incolumes, his6 rebus relictis alias se in civitates
contulerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.