[29]
quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive exsilio
sive postliminio sive reiectione huius civitatis,—ut iam ad
foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet: de civitatis
enim iure, non de foederibus disceptamus,—quid est quam
ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat?
equidem longe secus sentio. nam cum ex omnibus civitatibus
via sit in nostram, cumque nostris civibus pateat
ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum
maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est
coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum
praemiorum civitatis contineri1 videtur. atqui ceterae civitates
omnes non dubitarent nostros homines2 recipere in
suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri;
sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis3
praeterea, ceteris concessum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.