[39]
nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum
id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione
ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio
rei publicae †ii1 ab omni studio sensuque Poenorum mentis
suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum
maxima bella nobis inferrentur2, moenibus hostem3 excluserunt,
classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis
depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani
semper omni sanctiorem arce4 duxerunt, et hoc foedere
Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos
esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut
Hercules itinerum5 ac laborum suorum, sic maiores nostri
imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 † ii scripsi (om. Hbkw): hi B: aut (ac Hbc) studio rei pub. ii secl. Baiter: aut om. GE, qui et iis (his) pro ii ponunt: ac rei p., id est Klotz, Reid: sui generis fastidio rapti Paul: sive genere sive studio rei p. ducti Weidner
2 inferrentur bk Par. 7774: ferentur, ferrentur codd. pler.
3 hostem supplevi: inferrentur, 〈eos a quibus inferrentur〉 moenibus Madv.: Magonem (Liv. xxviii. 37 moenibus Weidner
4 arce P: arte Bb all.: ara Lamb.: iure Kraffert
5 itinerum HGEς Mueller: ipse inrum P1: ipse virium P2 rell.: ipse itinerum Orelli, Reid: ipse Hercules itinerum b ed. R.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.