[62]
sed si qui
sunt quibus infinitum sit odium in quos semel susceptum
sit1, quos video esse non nullos, cum ducibus ipsis, non
cum comitatu adsectatoribusque confligant. illam enim
fortasse pertinaciam non nulli, virtutem alii putabunt, hanc
vero iniquitatem omnes cum aliqua crudelitate coniunctam.
sed si certorum hominum mentis nulla ratione, iudices,
placare possumus, vestros quidem animos certe confidimus
non oratione nostra, sed humanitate vestra esse placatos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sit codd.: est Bait., Reid (§ 44)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.