[64]
venio nunc ad illud tuum: 'non deieci; non enim sivi
accedere.' puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit
angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: 'non
fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.' si
me hercule mihi, non copioso homini ad dicendum, optio
detur, utrum malim defendere non esse deiectum eum cui
vi et armis ingredienti sit occursum, an armatos non fuisse
eos qui sine scutis sineque ferro fuerint, omnino ad probandum
utramque rem videam infirmam nugatoriamque esse,
ad dicendum autem in altera videar mihi aliquid reperire
posse, non fuisse armatos eos qui neque ferri quicquam
neque scutum ullum habuerint; hic vero haeream, si mihi
defendendum sit eum qui pulsus fugatusque sit non esse
deiectum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.