Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
P.
Scipio Africanus legatus ad Antiochum missus Ephesi
cum Hannibale,
qui se Antiocho adiunxerat,
conlocutus est,
ut,
si fieri posset,
metum ei,
quem ex populo Romano conceperat,
eximeret.
inter alia cum quaereret,
quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet,
respondit,
Alexandrum
Macedonum regem,
quod parva manu innumerabiles exercitus
fudisset quodque ultimas oras,
quas visere supra spem humanam esset,
peragrasset.
quaerenti deinde,
quem secundum
poneret,
Pyrrhum,
inquit;
castra metari primum docuisse,
ad
hoc neminem elegantius loca cepisse,
praesidia disposuisse.
exsequenti,
quem tertium diceret,
semet ipsum dixit.
ridens
Scipio '
quidnam tu diceres,
si me,
inquit,
vicisses?' "
tunc
vero me'
inquit '
et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante
alios posuissem.'
inter cetera prodigia,
quae plurima fuisse
traduntur,
bovem Cn.
Domitii consulis locutam '
Roma cave
tibi'
refertur.
Nabis Lacedaemoniorum tyrannus incitatus ab
Aetolis,
qui et Philippum et Antiochum ad inferendum bellum
populo Romano sollicitabant,
cum a populo Romano descivisset,
bello adversus Philopoemenem Achaeorum praetorem gesto ab
Aetolis interfectus est.
Aetoli quoque ab amicitia populi Romani defecerunt;
cum quibus societate iuncta Antiochus Syriae
rex,
cum bellum Graeciae intulisset,
complures urbes occupavit,
inter quas Chalcidem et totam Euboeam.
res praeterea
m Liguribus gestas et adparatum belli ab Antiocho continet.