[10]
nam de perduellionis
iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles,
meum crimen est, non Rabiri. quod utinam, Quirites,
ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem!
utinam hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium
meae laudis esset. quid enim optari potest quod
ego mallem quam me in consulatu meo carnificem de foro,
crucem de campo sustulisse? sed ista laus primum est
maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum
in libero populo vestigium crudelitatis regiae retinuerunt,
deinde multorum virorum fortium qui vestram libertatem
non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum
munitam esse voluerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.