[24]
atqui videmus haec in rerum
natura tria fuisse, ut aut cum Saturnino esset, aut cum
bonis, aut lateret. latere mortis erat instar turpissimae,
cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas
et pudor cum consulibus esse cogebat. hoc tu igitur in
crimen vocas, quod cum eis fuerit C. Rabirius quos
amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si reliquisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.