Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
T.
Veturius Spurius Postumius coss.
apud furcas
Caudinas deducto in locum artum exercitu,
cum spes nulla
esset evadendi,
foedere cum Samnitibus facto et sescentis
equitibus Romanis obsidibus datis ita exercitum abduxerunt ut omnes sub iugum mitterentur;
idemque auctore
Spurio Postumio cos.
qui in senatu suaserat ut eorum
deditione quorum culpa tam deforme foedus ictum erat,
publica fides liberaretur,
cum duobus trib.
pl.
et omnibus
qui foedus spoponderant dediti Samnitibus non sunt
recepti.
nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus
et sub iugum missis receptisque sescentis equitibus
Romanis qui obsides dati erant,
pudor flagitii prioris
abolitus est.
tribus duae adiectae sunt,
Oufentina1 et Falerna.
Suessa et Pontia coloniae deductae sunt.
Ap.
Claudius censor aquam perduxit;
viam stravit quae Appia
vocata est,
libertinorum filios in senatum legit.
ideoque,
quoniam is ordo indignis inquinatus videbatur,
sequentis
anni coss.
senatum observaverunt,
quem ad modum ante
proximos censores fuerat.
res praeterea contra Apulos et
Etruscos2 et Umbros et Marsos et Paelignos et Aequos et Samnites,
quibus foedus restitutum est,
prospere gestas continet.
Cn.
Flavius3 scriba,
libertino patre natus,
aedilis curulis fruit per forensem factionem creatus,
quae,
cum comitia et campum turbaret et in his propter nimias vires dominaretur,
a Q.
Fabio censore in quattuor tribus redacta
[p. 356]
est,
quas urbanas appellavit;
4 eaque res Fabio Maximo nomen dedit.
in hoc libro mentionem habet Alexandri,
qui temporibus his fuit,
et aestimatis populi R.
viribus,
quae tune erant,
colligit si Alexander in Italiam traiecisset,
non tam ei victorian de populo Romano fore quam de iis
gentibus quas ad orientem imperio suo subiecerat.
[p. 360]