Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. ad Musas acceptum eis referre solis, | quod grandius nescio quid lusurus sit

Pimplaeus hic est collis? Hunc dulces habent
Passim Camoenae? Phoebus hunc lubens petit
Cum ponit arcum, cum lyram manu capit?
Huc me quis ergo duxit? Huc quo tramite
5Pedem beatus intuli?
Ulline quicquam contigit felicius
Quam sub virente semper hac lauru, sub hac
Pinu, vel intra myrteum hoc ferri nemus?
Vel ad scatentis puriter lymphae caput
10Huius sedere fessulum?
Quis o canoras ocyus mihi fides
Ferat? Quis hic me cepit ultro spiritus?
Avet latente mens furore percita
Sequensque gestit os manusque grandius
15Nec usitatum ludere.
Duxistis haec in alta vos me culmina,
Musae, rigastis ora vos puris mihi
Undis refectumque excitastis optimae:
Accepta vobis quae frequenter unicis
20Referre par est omnia.


2. ad Iulium II pontificem maximum: | in communi omnium summi eiusdem | pontificatus plausu gratulatio

Secunde Iuli pontifex sanctissime,
Optate cunctis gentibus diu pater,
Electe summo nunc iubente coelitum
Patrumque votis omnium faventibus,
5Iam quisque pro se gratulantes offerunt
Tibi quod esse deditae signum queat
Mentis. Potentes urbium volentium
Rerumque firma publicarum pectora,
Legationibus datis frequentibus,
10Spondent, fidemque dedicant laeti suam
Tanquam daturi prodeant maius nihil.
At qui minori sorte victum temperant,
Omnes opellam pollicentur uberem,
Praestare qualem diligens virtus potest,
15Quos, ut tuorum scripseris semel gregi,
Dignere laeto contueri lumine.
Spe cuius ultro motus ipse gratiae
Ausim reposti collis ad cacumina
Repens, anhelans ac laborans tendere,
20Ubi sorores floribus sertum novem
Texunt micantibus aemulisque syderum,
Quod inde mecum deferens tibi sacrum
Pergam superbis dedicare postibus
Templi, quod ulnis sustines unus tuis.
25Ne prorsus ergo seduli munusculum
Vatis, pusillum sit licet, despexeris:
Nec ille nanque, cuius hic vicem geris,
Rerum supernus fabricator omnium
Terris inhabitans parvulos contempserat.


3. in eodem plausu: cessaturam syderum malignitatem, | quam vates minantur, principis pii gubernatione; | carmen ex solis iambis

Minantur astra quid tot imminentia?
Famemne, bellave, aeremve morbidum?
An esse cuncta sic maligna credimus,
Ut ulla prorsus haud queat benignitas
5Iovis iuvare vel favere Cypridis?
Nihilque coetus orbis addet ultimi
Favoris? Atque nos relinquet invidens
Faventium illa vis suprema syderum?
Quid, heu, cavere cogitent homunculi,
10Quod imminere fata cuncta destinent?
Dedit sed ipse Principem polus pium
Secusque forte res minata habebitur.
Eo ferentur imperante rectius
Iniquitate siqua victa temporum
15Gradu labare de priore coeperant;
Eo regetur imperante iustius
Id omne, cuius ipse iam potens, tenet
Vicem suapte vi moventis omnia.
Redibit ergo seculum, quod antea
20Semel fuisse fabulantur aureum;
Vigebit omne protinus bonum, simul
Scelus potenter aequitas fugaverit,
Nec ulla nos tot impiis pios malis
Premet levata syderum malignitas.


4. in eodem plausu: sperandum esse bonis omnibus omnia | in melius cessura sub frugifera almi principis quercu

Quid non sub almo iam decebit Principe
Sperare vos omnes bonos?
Sperate vestris apta votis omnia
Iam iam futura proxime!
5Virtus aperte vestra fiet amplior;
Crescent vicissim praemia;
Prostrata passim pravitas calcabitur;
Poenae sequentur crimina.
Ut Roma priscis restituta moribus
10Caput decenter efferet,
Orbis verendum semper et summum caput,
Fidei caput sanctissimae,
Exemplar huius prosequentur caeteri
Quacunque parte principes,
15Horumque tales protinus cives erunt,
Quales et ipsi principes.
Gaudete honestis qui valetis artibus,
Nec iam labori parcite:
Merces abunde praeparatur omnibus
20Hoc sub patente robore.
Haec quercus olim paverat sub altero
Pastore non parvum gregem,
At ipsa eundem pullulantis ambitu
Maiore nutrit pabuli.
25Crevere rami, crevit et stirpes diu
Cultore cultus sedulo,
Cuius supremo defluet cacumine
Optata pax mortalibus.
Vescentur omnes glande, qua quondam ferunt
30Auctum sub auro seculum.


5. in eodem plausu: | ad Cippicum Iadriensem praesulem gratulatio

Iam longa quanvis attulit secum dies
Oblivionem saepe rerum desidem,
Antistes alme virque quam doctissime,
Tui memoria pertinax semper tamen
5Mihi resedit sede mentis intima.
Ut flore quondam te iuventae in optimo
Vigere studiis litterarum vidimus
Ac dehinc honesta prosequentem maximos
Et liberali servitute Principes,
10Ut mox adeptum te brevi percepimus
Opes, honores ac laborum praemia.
Tum gratulabar, sed tacens tamen, tibi
Bonis quod ultro sic faverent sydera.
At nunc quid unus maximis in omnium
15Tacere possim plausibus, cum proxime
Tuus supremum principum Princeps decus
Domum revertens expetitus omnibus
Insedit alto principatus culmine,
Cui christiana pareat res publica
20Et Roma sanctum proferat vetus caput,
Frequensque ad inferos manus Quiritium
Fama locati tam decenter muneris
Non usitato perfruantur gaudio?
At qui supernas incolae sedes tenent
25Nobis favere iam libenter annuant,
Quod rite ducti legibus, tandem bono
Boni volentes degimus sub Principe.


6. in eodem plausu: | tres summas virtutes ad triumphum invitat, | quo vincula pravitati iniiciuntur | atque eadem in servitutem deducitur; | carmen ex solis iambis

Serena veste candida nitens veni
Piis vocata supplicum Fides modis,
Opem tuis fer ac tuere deditos
Tibi benigna, Caritasque prodeas
5Simul calente prosecuta spiritu,
Nec excitata Spes moreris amplius,
Tuo sed ipsa caeteras gradu premas.
Triumphus ecce iam paratur elegans
Quibusque vestra qui instituta diligunt;
10Sequetur omnis hunc chorus fidelium,
Amantium omnis, omnis et foventium
Cor insidente spe; sequetur expetens
Honesta quisquis improbum scelus fugat.
Trophaei at ipse Pontifex videbitur
15Locum tenere, parte qua micans decus
Honore complet omnium gravissimo,
Virensque laurus ac oliva vertici
Sacro revincta gloriae satis datum
Superque prorsus approbabit omnibus;
20Dolusque frausque pravitasque vincula
Ferent et ante currum agentur, et gravi
Prementur usque servitute pessima.


7. ad Iulium II pontificem maximum: | in eodem plausu summopere laetari, | ut opinatur, venetum senatum, | qui ita summae sedi optat praestantissimum principem, | ut eius sedis protector extitit semper summus

Legere Patres Maximum boni Patrem,
Qualem volebat optimus legi quisque,
Qui pace primum candida suos donet,
Ut Ille quondam, cuius is vices implet,
5Pacem reliquit, dum polum subit, terris;
Restinguat et qui Principum gravis iras
Diri tumultum proterens ferum Martis
Ac triste det quo turpiter scelus terga
Simulque laeta proferat caput virtus.
10Quanvisque (ut aiunt) syderum minis cuncta
Fervent quibus iam exhorret et pavet mundus,
Huic fata prorsus attamen statim cedant,
Prudentis est vis si potens magis fato.
Divina nanque caeteris Dei cultor
15Praefert, adorat et veretur imprimis,
Mortaliumque deinde res habet curae,
Et dexter aequa ponderans librat lance
Qui christianae publicae rei praeest,
Consentientibus ita nunc bonis cunctis,
20Et qui priorum memoriam novans patrum
Nuper secundus Iulio quidem magno
Illi decenter additur pater summus.
Honoribus complectitur bonos iustis
Omnesque caritate curat aequali,
25Sed nec fatigatur labore nec cessat,
Ubi facultas, quo iuvet suos, detur,
Patris magis quam principis putans nomen
Decere se, qui principum sedet princeps.
Nec imperare gratia sui prae se
30Fert ille, sed sic omnium, ut sui nunquam
Sit mentio, vel parva, sed gregis lecti
Cuius favente pastor est datus caelo.
Reverentiam inde, non metum suis affert,
Ut qui colatur unice, nec optetur
35Ullus magis qui sospes ac diu praesit.
In ore simplex, regium decus, semper
Est veritas illi, oris et lepor purus.
At fraus abest, abest et astus, in quarum
Vicem una prudentia facessere has cogit,
40Servilem ut alteram, alteram ut malam trudens.
Haec eruditio omnia excolit mira
Certusque rerum ac multus omnium sensus,
Innata quando vis calescit et mentis
Doctrina vires interim movet sacrae.
45Est huius etenim generis hoc quidem munus,
Iam seminarium unde pullulat densum
Antistitum atque praesidum virum semper.
Hinc ille, reliquos ne simul tot attingam,
Qui iam beatae dirigens ratis clavum
50Haereditario innuit catus iure
Deberi hunc olim Pontifex tibi Summe,
Quem tu regendum assumeres et haerentem
Iam pene scopulis turbidi maris cymbam
Potente dextra demeres et in tutum
55Tandem reducens sisteres diu portum.
Hinc gratulantes est videre sic passim
Cuiusque cunctos ordinis, velut quale
Aestate nostra gaudium fuit nullum!
Sed nullus aeque, opinor, est tamen laetus
60Quantum senatus Adria potens gaudet,
Qui sic supremae Principem cupit sedi
Adesse iustum, providum, gravem, summum
Qualemve nunc te multiplex dedit virtus,
Ut ipse semper illius fuit constans
65Fortisque et acer fautor ac erit praesens
Protector usque pro suo in Deum cultu.


8. in eodem plausu: resisti posse fato prudentia principis, | siquid sydera, ut vates ferunt, minantur

Valete pestes intimae motalium
Extrema vitae fraus scelusque vulnera!
Abite cuncta maximam in malam crucem!
Redite virtus ac honestas prospero
5Gradu, beatum centies consortium!
O ne minentur amplius vates male,
Saevire cessent iam maligna sydera!
Quid tam sceleste, coelites, admisimus,
Ut tot supersint iugibus malis mala?
10Non vestra iam nos respicit clementia,
Quae sola labe pro gravi praeponderet?
Atqui favendi spem dedistis optimam
Electione Patris hac Summi data,
Qui dum gubernet, arceat nobis procul
15Quaecumque ferre sors iniqua quiverit,
Ut pastor aequus curat ac servat gregem
Sibi relictum, dux ut abscedit prior.
Laetentur omnes ergo, praesertim boni,
Speret bonarum cultor omnis artium
20Rerumque cultus augeatur omnium.
Iam cuncta nanque prospere tanti dabit
Fato resistens Principis prudentia.


9. ad Musas: venisse se parva urna ad hauriendas | ex earum fonte lymphas, quibus pro virili parte sua | imas partes crescentis quercus irriget

Iovis puellae, quae profanum limpidis
Arcetis omne fontibus
Solosque vates haustibus tantis pios
Frequenter huc admittitis,
5Sacras adorans, si licet, lymphas peto
Arcta pudenter urnula,
Ut rore ad imas irrigem partis levi
Crescentis alte roboris.
Maiore summas abluent aspergine,
10Qui flumina ipsa exhauriunt.
Vos forte ad umbram sedulus tantae semel
Quercus Camoenae visero,
Ac inde pastum glande me pingui domum
Remittet haec benignitas,
15Qua me fovetis semper et vestro simul
Completis almae spiritu.


10. ad pontificem

Haec tibi dudum reverenter, alme
Pontifex, tentis fidibus Camoena
Nescioquoddam meditata gestit
Ludere carmen,
5Quod licet forsan minimum severis
Auribus par sit, tamen iis levamen
Mentis haud ab re fuerit iocosis
Sumere rebus,
Atque nonnunquam variante crebris
10Eximi curis vice, dum laboras
Pondere ex tanto super ipse sancta
Relligione.
Ut solet nusquam renuisse nidos
Dives in summis domibus lacunar,
15Quos humo fingens modica sub illis
Aptat hirundo,
Sic gravis laudum tua tot supellex
Haud opes vatis tenues pusilli
Spernat, admittens operosa promptae
20Munera vocis,
Quae, velut magnos studiosa quondam
Cura formicae cumulus oberrat,
Mox cavo lecti sibi farris arcto
Condit acervum,
25Laeta sic campos tua per patentis
Quaeque delibans benefacta passim,
Ut potest, solers opus hoc ad unum
Undique confert:
Non enim vox haec alio secat spem
30Credula, spem, quae miseros abunde
Sola mortales fovet et fovebit
Tempus in omne.
Una de cunctis simul ac in imo
Pyxidis fundo residens inhaesit,
35Omne dum virus scelerum ac laborum
Spargitur orbi.
O vigil semper nimium Prometheu,
Qui Iovis munus sapiens et ipsum
Nuncium, quanvis facilem puellam,
40Te procul aufers!
Nec sinis nos ut minimo coacta
Vase perturbet series malorum,
Illud imprudens nisi frater aegra
Mente recludat.
45O levi quantum fatuoque semper
Praestitit prudens; quid enim relictum
Iam foret nobis, nisi blanda nunc spes
Una supersit?
Sive sic divi voluere sive
50Restitit casu, tamen haec aperto
Calle mortalem poterat soluta
Linquere coetum.
Nunc iter quando miserans morata est,
Sive quis laetum cupiat quid, ullo
55Seu metu tristi teneatur, acrem
Sive dolorem
Perferat quisquam, vario medetur
Omnibus cultu, modo mox putemus
Cuncta praesenti meliora cursu
60Affore nobis.
Quin et iis, quorum superi benignae
Summa fortunae propius tuentur,
Spondet haec quanquam nihil ipsa possit
Addere maius.
65Sed nihil tandem magis ac inanes
Arte solatur propria labores,
Dulcibus docta illecebris opertum
Ducere finem.
Haec mihi primum facilis favensque
70Suasit, ut parvam tibi iam dicarem
Hanc lyram, et siquid foret huius unquam
Nobile vocis.
Haec per acclivem tenuemque raptans
Semitam ascensuque trahens anhelum,
75Alta Parnassi superare cogit
Culmina collis.
Haec alit vires, quibus et minutos
Spernerem rivos, et avens adire
Te mihi plenum auxiliante fontem
80Niterer uno.


11. ad Bartholomaeum Agolantium Tarvisinum, | ut hos, quos secum Venetias fert, | libellos accuratissime imprimendos curet

Fers tecum studiose meos, Agolante, libellos,
Esse loco fratrum tibi quos haud haesito, quando
Es mihi tu nati, necnon me saepe parentis
Nomine dignaris, sunt at mihi mente libelli
5Hi geniti, patrio quos et complector amore.
Sedulus his igitur custos haerebis, opinor,
Ac nequa titubent illi, curabis abunde,
Ut nihil admittant delebile nilve relinquant
Quod cultus, quod longa dies, quod gratia praestet.
10Officio sed cum fueris me hoc ipse secutus,
Munera restituent olim tibi grata minores.
Nam cum pervenies quo te nunc semita ducit,
Laurigeri qua tendit iter sub culmina collis,
Hic fas Aonidum tibi erit secreta tueri
15Antra procul primum viridi circundata musco.
Dehinc lauri baccas inter spissosque corymbos
Haec eadem Phoebi coetu spectante subibis.
Quin admiranti tibi praecinet una Sororum
Carmina, quae quondam calamis cum luseris ipse,
20Quem mihi tu, tibi mox aetas praestabit honorem.

1 libellus iambicus superadditus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: