1. Carolo Lectistennio ex.mo duci et intimo Caesaraeae | Maiestatis consiliario, in eius cum innumera multitudine ad | fidem catholicam conversionem Iani Dominici Spilimbergii
Alter Saulus eras, nunc es Duso inclyte Paulus:Idem nec paulus Terris, nec paulus Olympo,
Eque parum caro longe carissimus Heros.
Gaudia quae coelo, tecum tot millibus illi
5Conversis! Resonas Lectistennius inde:
Caesaris atque Dei dignus penetralibus altis.
Tota tui exemplo fiat gens aurea mundo.
2. eiusdem
Olim despectas o qui nunc suspicis aras,Magne Heros, Christi mystica Sacra colens:
Hic magno, in coelis nimio laudaris honore.
Te recinit cycnus, te lyra et ipsa sonat.
5Quinetiam ecce tibi canis inter sydera parvus
Latratu blando vult tua gesta loqui.
Macte fide hac vera, quae te iam sustulit astris.
Quae mage Romana catholica esse potest?
3. ad clarissimum d. Ioannem Andream Foscarenum | ac praeclarum d. Mandricardum Fracastorium | canonicos Veronenses Cancianinus
Quod sacri fontis fuerint mihi flumina, primum:Mox, fuerim natus sub Veneto imperio,
Quod nunc Veronae sub tali Antistite vivam,
Heroum et coetu o lumina magna duo:
5Vos Foscarene et Fracastori optimi amici,
Vos inquam atque estis lumina magna duo:
Diis habeo grates. Vos me has duxisti ad oras,
Pluraque in absessum dona stetere meum.
Nec sileo hic doctum Vidam, cui laeta senectus
10Sit semper viridis, fortis et ipse magis.
Vos colo: in excelsam hanc Urbem quae carmina mitto,
Accipite. Olim et vos nostra camoena canet.