[101]
ego sum is
consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam,
qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam
ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci
iusserit? ego cum vestris armis armatus sim, imperio, auctoritate
insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc
locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbitati
hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis
munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. si
antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non
vererer. quis enim umquam tam secunda contione legem
agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est
ac non disturbare atque pervertere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.