[15]
Cum
esset, ut dicere institueram, constituta auctio Romae, suadebant
amici cognatique Caesenniae, id quod ipsi quoque
mulieri veniebat in mentem, quoniam potestas esset emendi
fundum illum Fulcinianum, qui fundo eius antiquo continens
esset, nullam esse rationem amittere eius modi occasionem,
cum ei praesertim pecunia ex partitione deberetur;
nusquam posse eam melius conlocari. itaque hoc mulier
facere constituit; mandat ut fundum sibi emat,—cui tandem?
—cui putatis? an non in mentem vobis venit omnibus illius
hoc munus esse ad omnia mulieris negotia parati, sine quo
nihil satis caute, nihil satis callide posset agi?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.