Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Iam classem venisse Ducis tota oppida rumor
Perculit. Heroes laetantur in arma parati
(Conscia laeta dabant pro salvis signa receptis;
Concutitur regnum, regaliaque atria nutant).
5Sed furit ante omnes hominum feralis imago
Atque caput scelerum, venturi casus iniqui
Ignarus fatique sui, ceu bellua praedae
Iam proprior, coeptam rabiem dum spumat anhelam.
Conveniunt Proceres, disponunt ordine castra,
10Occurruntque Duci, miro amplectuntur honore,
Atque instar Thyrio circumdant regis amictu.
Ille vices reddit: "Spes o, salvete, laborum
Atque meum robur, mea tota potentia soli.
Iussus in Italiam veni, vestroque precatu
15Arma simul classemque tuli; nisi bella supersunt,
Consilium, Proceres, animum quoque pandite vestrum.
Quis novus hic vobis (secreta recludere fas est)
Haesit amor belli carum petiisse parentem
In regnum? Coepti quae etiam fiducia belli?"
20Rettulit his heros (pudet illum heroa vocasse
Prodigium terrae, monstrumque immane ferarum)
"Venisti tandem, (suprema o gaudia nobis
Expectata diu!) tua regna revisere tandem
Venisti, Proceresque tuos: cur aemula tantum
25Te mora detinuit, nostrae spes una salutis,
Et gentis lux clara tuae? Nunc cetera pergo.
Non odium, non ira rapit, Dux inclite, mentes
Tot Procerum: sed ducit amor, pietasque, salusque,
Egregiumque tuum genus alto in pectore fixum
30Semper, et illa prior cari genitoris imago.
Tradimus ereptum, modo si sudare parumper
Ipse velis, regnum: nam magna labore parantur
Difficili. Ad solitas protendere brachia vires
Iam, licet, et duros pariter superare labores.
35Quo premimur, nimis est grave et importabile pondus,
Nec quoscunque decent tantae gestamina molis
Ferre humeros, nimioque labant sub pondere vires
Invalidae regis, cui nos fortuna subegit:
Hoc equidem regnante diu, graviora timemus;
40Rara fides, pietasque minor; dat purpura fastum,
Detinet offensas; est parcere nescius ulli:
Immemor officii, vanis rumoribus aures
Pandit, et ad luxum rapit hunc proclivior aetas;
Nil cuiquam facilem praeter data munera, flectit.
45Utilibus mores cedunt, legalia donis
Plura tulit qui plura dedit; iam languida virtus
Moeret, et illius meritum rapit una cupido.
Nulla sibi Procerum, nulla est quoque gratia vulgi,
Diligit obscuros, gravi est illustrior ordo,
50Munera dat sceleri, spernit probitate nitentes:
Ludicra maiestas teritur, sitis improba profert
Venum cuncta dari, minimi venduntur honores.
At quia magna vocant, paulum sermone morabor.
Fortunatus eris nimium, si sciveris uti
55Oblatis: fugiunt hebetem felicia quemque.
Quis tibi, quisve patri fuit unquam saevior hostis,
Aut genitore suo, sive ipsa prole relicta
Hoc regno? Pepulit namque ille per arma parentem,
Hic rapuit diadema tibi: sceleratius esse
60Quod potuit facinus, multis memorabile saeclis?
An tantum patiere nefas, tantumve pudorem?
Immemor extremi nunquid non criminis ultor
Ipse eris, et raptos non ulcisceris honores?
Sunt validae vires, est gens asperrima belli,
65Sunt socii, sunt arma tibi, munimina mille.
Namque ego, si qua fides capiti, Dux inclite, cano,
Et si rite vocor princeps herosque Tarenti,
Dum mihi vita comes fuerit, dum spiritus artus
Hos reget, hoc regno nulla ratione relinquam
70Praelia miscentem, quamvis haurire cruorem
Ipse meum cogar, traiectus vulnere Mortis.
Et si quae loculis mihi conservantur avitis
Fundere oportet opes, vel si quid grandius esset,
Quasque etiam potui iam tot cumulasse per annos.
75Tu modo sume animos: invadere saevior hostem
Ira citet, gladiosque tibi viresque ministret
Raptus honos. Potuit fieri quae iniuria maior?
Nil deerat, ambobus nisi gratam demere vitam,
Fatalemque diem praecludere funere tristi.
80Pelle hostem, raptumque para regale tribunal:
Robora congeminent odium, sociique laborum
Tot Proceres. Communis amor, devota fidesque:
Namque omnes tua signa dabunt, tua signa sequentur
Intrepidi, nullusque labor conferre iuvamen".
85Desierat. Dextraque data, per numina iurant,
Se pariter comites in mille pericula rerum
Subiecta ire, ratum teneat, cervice mucroni.
"Accipio promissa, libens, animumque, fidemque,
Dux ait; obtestor per numina quaeque deorum,
90Per dextram, vestramque fidem, per foedera iuris;
Ut decet heroas, servate fideliter omne
Pollicitum: si fata sinant nam magna rependam
Largius, et nullum memori vos eximet aevum.
Quod superest tandem, rogo sitis in arma parati,
95Omnis meque ducem manus in fera bella sequatur;
Et clypeos clypeis contundite, et ensibus enses;
Certet verus honos, victrix quoque gloria pugnet;
Non regale decus superet, nec avara libido.
Hostem magnanimum petimus, belloque potentem,
100(Et cui, si sit opus, non desint qui arma ministrent)
Ac pugiles in Marte viros. Metuenda potestas
Omnis enim sua regna colens: cane fortior extat
Imbellis cavea lepus, antro dama leone.
Magnanimos igitur tanto sub turbine rerum
105Non mea verba probent; laudum sed summa cupido,
Vestra quoque in magni semper mihi cognita virtus.
Plura gerendorum series me densior urget
Ne loquar: heroas tantum meminisse potentes
Quippe decet, vobisque graves superesse labores,
110Si faciat coepto succumbere inertia bello".
Heu nimium fidas cur pandis inanibus aures?
Cur Procerum commenta Ducis tam callida serpunt
In cautum pectus? Sic mentem credulus error
Possidet egregiam? Ludunt sic murmura sensus
115Illita blanditiis; intus sed plena venenis?
Namque datam violare fidem terrore sub ipso
Quoslibet agnosces; nec me sententia fallit.
Terga dabunt, profugum scopuloso in litore linquent.
Sic ratus ordo deum, sic te sperata potestas
120Heu nimium fallet: quis enim feliciter ausit
Adversis properare deis quo fata retundent
Impia? Nemo potest seriem praevertere divum.
Bella movent, ne bella luant: magis omnibus heros
Semiferus, quo tanta manet fiducia coeptis.
125Arma tibi properas, tibi crudos instruis enses,
Heu nimium fidus, nil tutum quaerere certam
Fucati sermonis opem: mortalia fallunt.
Experiere quidem, crudeli caede tuorum,
Dextera fulminei quid magna potentia Regis,
130Quid valeat virtus, qualem se gesserit hostem,
Quam fortis bellator erit, quanto ardua sensu
Conficiat. Melius probitas calcata nitescit.
Mira subest gravitas, mira est prudentia sensus,
Et par ingenio robur; graviora decerent
135Pectora, Romanis iam sufficentia rebus;
Culmine regali vires, animumque recepit,
Indomitas nullaque etiam virtute domandas.
Nobilitas fulget cum maiestate verenda,
Emicat insignis pudor, et pietate decorus
140Iunctus quippe rigor certat: sed denique vinci
Non dolet, at palmam putat huic succumbere pugnae.
Cum gravitate lepos sedet, et cum flore iuventae
Canities matura nitet; fastuque remoto
Non Regis se more gerit, sed more parentis,
145Seu civis, tumidamque tulit clementia mentem.
Non impune scelus, defert sua praemia virtus,
Non repetitus honos, meritisque benignior astat
Cum mercede favor, studium laetatur, et artes
Exeruere caput, donis ornata recedunt
150Singula virtutum merita et maiore camino,
Muneribus stimulata suis incensaque, fervent.
Munificus, facilis, praetium rationis habenas
Flectere non poterit; nec iniqua rogamina sensus
Corruptura leves, aut insidiosior aura.
155Praesentes habet ille deos, quibus ardua quaeque
Magnanimus valeat durosque subire labores.
Alter habet Romae supremi culmen honoris,
Praeradiatque nimis triplici fulgente corona.
Quo rectore pio, et quo protectore secundo,
160Armorum fremitus poterit superare furentes,
Bellorumque minas, et quaeque pericula rerum:
Olim cui cecinit gracilis mea musa sub umbra
Pastorum carmen, quum Mincius amnis haberet,
Atque iterum cantare paro maiora gerentem.
165Alter apud Liguros titulo decorante ducali
Imperat, Insubres mira gravitate gubernans.
Ergo ubi collectos Proceresque in arma paratos
Cum Duce, regales creber fert rumor ad aures,
"In me tanta manus Procerumque potentia saevit?
170Unde furor tantus, vel tanta audacia surgit?
Unde doli fraudesque ruunt, pro Iuppiter? inquit.
Haecne fides iurata mihi? Reverentia talis?
Siccine me produnt? Sic in me bella parantur
Insontem? Quemnam parvo vel crimine laesi?
175Quod teneo solium, caro genitore relictum
Quippe fuit, voluitque ratum mihi summa potestas
Pontificis, sanctique senis; non viribus ullis,
Aut violenter adii. Si me pia sidera servent,
Sumite tantorum scelerum, Dii sumite poenas:
180Laesa fides, laesaeque arae, vestri quoque honores.
Namque ego per sceptrum iuro, regale decusque,
Per cari cineresque patris, Manesque sepultos,
Si modo non obstent fatorum licia dura,
Viribus occurram validis, hostiliter hostem
185Aggrediar, ferroque petam, ferroque retundam
Saevitiem, rabiemque trucem, rabidumque furorem,
Indignumque scelus. Tantum potuere minari
Delitiae molles? Tantum caput omne malorum,
Dedecus aeternum, tabesque annosa Tarenti,
190Ac Superis metuenda lues, et inane cadaver,
Hausit, ut in caedem tam saevum armaverit hostem
Ille mihi? Potui ne sibi tot damna tulisse?
Sed si Caelestes forsan mortalia curant,
Et sontem, manet atra dies, et poena nefandi,
195In mea iura dabunt quicquid populator avarus
Possidet, et dicar pariter regnator et ultor,
Eripiet flammis et me mea dextra paratis".
Fatus erat. Tum castra iubet. Sentire tumultus
Incipit obiectum bellis miserabile regnum,
200Obruitur terrore gravi, tristesque ruinas
Iam videt, et gladios in se radiare cruentos
Expectat: lamenta parat, dum bella parantur.
Iam vexilla patent, iamque hostis plurimus errat,
Utraque iam late, iam passim castra vagantur;
205Et levitate truci rapiuntur in oppida tantum,
In praeda quantum rabidos rapit ira leones,
Dum stimulat ieiuna fames, vel saeva nocendi
Conditio. Quidnam rabida violentius ira?
Dedere se properat miseri pars maxima regni;
210Ne tormenta pati cogant, arcesque superbae
Signa levant astu Procerum, sine Marte, sine armis.
Pare rapitur ferro: nulla pietate redemptos
Captivos necat ira viros. Rapiuntur avaris
Ac subitis manibus longo congesta labore,
215Perfossae quaeruntur opes, tortore ministro.
Et gravidae properare fugam sub pondere matres
Coguntur, celeremque gradum timor incitat, atque
Esso satis ducunt, vix tecto corpore, vitae
Consuluisse suae: leve fit sub pondere pondus.
220Non locus enixae: maculata cubilia partu
Diripiunt. Prostrata solo, moestissima luget
Et nato plus illa timet. Cunabula nudant
Nescia peccati, prorsusque ignara nefandi;
Ingravat infantis sortem vagitus iniquam.
225Invalidique senes sibi tristia fata precantur,
Atque alii imbelles, patriae mala tanta videntes.
Incestatur honos, post rapta monilia collo,
Foemineus, nulla est clementia, nulla pudori
Semita deferitur, tenues scinduntur amictus,
230Et talami privatus honos fit publica merces:
Sidera foemineis resonant ululatibus altis,
Atque genas palmis nudataque pectora tundunt.
Is matrem vocat, ille patrem, gemit illa maritum;
Nil nisi triste sonat; strepitus, fragor, atque querelae
235Crebrescunt nimium; sacras concursus ad aras
Incipit esse frequens, velut ad pietatis asylum.
Nulla tamen pietas, hominumque deumque ruina
Una subest animo: tantum pretiosa petuntur,
Inque deos armata furens manus acrior ardet.
240Religio teritur: procul est reverentia sacris.
Cui parcit violenta manus, cuique atra cupido?
Omnia succumbunt caeco divina furori.
Aurea gemmatis praedantur vascula bullis,
Signa deum vittasque sacras, paterasque nitentes,
245Ardentesque globos; libamina quaeque teruntur.
Sola quidem pietas, omni pietate carere:
Templa ruunt, conquassa iacent altaria, libis
Expoliata suis; horrenda sepulcra fatiscunt;
Tabida corrumpunt revoluta cadavera summum
250Aera tabe sua (miseris post saeva relictis
Exitiale malum, pars et postrema laborum).
Fumant alta domus, tetroque absumitur igni
Quicquid habent reliqui; solatia nulla relinquunt;
Sacrilegis tandem manibus correpta rapacum
255Cuncta gemunt, aurique sitis non hausta recedit.
Heu heu quam subito pereunt mortalia casu!
Tot manibus congesta virum furor arripit unus.
Heu caecum mortale genus! Sic aestuat ardor,
Atque auri truculenta fames, lucrique libido?
260Calcantur sic sacra deum? Sic pectora suntne
Effera? Sic absunt humano corpore sensus?
Sera licet, tamen ipsa venit pro poena nefandis:
Lex aeterna quidem Superum nil linquit inultum,
Nil sinit occultum lux illa altissima mundi,
265Cuncta patent, punitque scelus pervindice dextra
Cladibus interea candens obsistere tantis
Infremit, atque in se collectus Martius heros,
"Haec, ait, haecne sinam? Nunquam mea dextera segnis,
Nunquam bella mihi, nec Hyantia vulnera fusi
270Incussere metum tepidi paulo ante cruoris:
Viribus oppositis fas est infringere vires".
Tum prope castra locat, saevo seque obiicit hosti,
Et longa statione suos iubet esse paratos.
Vel sibi vincendum, vel certae occumbere morti,
275Seque aliter coeptae nunquam discedere pugnae,
Expectetque nihil, nisi quod fortuna serenos
Offerat ancipiti vultus, et blandior extet.
Spes adimitque metum, spem dant orata deorum
Numina, sunt eadem fiducia tota salutis.
280Interea quatitur terroribus undique regnum
Assiduis, premiturque nimis, laceratur utrinque:
Praedia vastantur, iam desperata colonis
Fertilitas. Utinam iacerentur semina sulcis,
Credita vel saltem legerent sine foenoris usu!
285Vepribus arva rigent, gravidos mentita racemos
Vitis strata iacet, sine vomere pendet aratrum.
Pelluntur laribus clausi vix paupere tecto;
Terra inculta cibos eadem dat gramine somnum.
Corpora nuda patent, miseros nec trita lacerna
290Una relicta tegit; manibus populatur avaris
Quicquid habent inopes (utinam sine vulnere saevo!).
Flent pueri, circumque patrem, circum ubera matris
Se glomerant. "Caros, genitor, da vivere natos,
Da, genitrix: postrema fames nos opprimit atrox".
295Non aliter, quam, dum nido densantur inani,
Dum redit, ad volucrem geniti, quos longa peredit
Exuries, iniant frustra sed gucture aperto,
Flent pueri, flendique modum dant tristia fata.
Heu dolor, heu pietas! Immiti saevior hoste
300Non parcit violenta fames, cui letifer ensis
Indulget; cadit ante pedes resupina parentum
Progenies, ubi quaesta diu suffragia victus
Non habet, atque pari pereunt heu sorte parentes!
Neve sinit lugere suam mors aemula prolem
305Heu properata nimis! Casusque habet unus eosdem,
Et rapit atra dies eadem, mergitque tenebris,
Atque immaturo sociat se funus acerbum.
Armorum tandem discursibus omnia squalent,
Cuncta tremunt, homines pereunt, armenta, gregesque:
310Hos perimit truculenta fames immitior ense.
Partem tela necant, pars est terebrata sagittis,
Pars luget, malletque mori, supplexque precatur.
"Usque adeo, o Superi, patimur, premimurque periclis?
Heu sinitis cur tanta pati miserabile regnum?
315Cur adeo saevit rabies, torquentque nocentes
Innocuos? Nunquid dubio mortalia casu
Errabunda meant? Vel si quis rector Olympi,
Terrarumque simul, certas moderatur habenas,
Aut date tot scelerum metam; vel terra dehiscat
320Semineces, adimat tantos mors atra labores,
Eripiat casus miseros tot cladibus unus.
(Mille ruunt mortes, discrimina mille viarum).
Rura fragore tonant, resonat clamoribus aether;
Pellimur e laribus, nos ire per avia cogit
325Heu violenta manus, patriisque excludit ab oris
Persudata diu, sed rapta repento supellex!
Reddite nos tenebris, sive has convertite flammas
In scelus aeternum, summam regnique ruinam
Atque facem, monstrumque rapax deforme Tarenti:
330Ille caput scelerum, nostrum sitit ille cruorem.
Quae nobis igitur tulit arma domesticus hostis,
In caput illius iugulumque retundite tandem;
Omnia vastantem divumque hominumque, tyrannum
Ut decet immitem, crudeli extinguite fato,
335Extremisque trucem Stygiis submergite poenis".
Flectuntur precibus Superi, miserumque querelas
Aspiciunt, rebusque parant succurrere tantis;
Imperium qui solus habet tum Iuppiter, ira
Succensus nimia, Martem vocat, atque ita fatur.
340"Instrue magnanimum regem, coeptisque faveto
Arte tua (nam tanta tibi concessa potestas),
Bellorumque minas, hostiliaque arma retorque
In genus invisum, finemque impone querelis".
Dixerat. Ille cito tenues delapsus ad auras,
345Castra subit, regemque monet quam gesserat hasta.
"Eia age, sume animos; sic te sopor occupat altus?
Pone metum; meminisse decet genitoris alumnum
Fulminei, nactus qui regnum me duce quondam
Quippe fuit. Nec deero tibi modo iussa capessas;
350Me duce victor eris, tantum irrue fortis in hostes,
Rumpe moras, monitusque deum ne despice sacros".
Vix ea fatus erat, cum rex sommo excitus alto,
"Quisquis es, innumeras, inquit, deus accipe grates.
En monitis festinus eo parere receptis;
355At tu si Superum colis alta palatia regni,
Ut decet astricolas, adeundis quaeso periclis
Dexter ades. Tua iussa sequar, tua iussa secundes
Promissisque fave: rerum nam te auspice summam
Fortior aggrediar. Nec me timor ullus adortum
360Absteret hoc bellum, quamvis per vulnera sectus
Sub victore cadam, cogat me et sidus iniquum
Efflare hanc animam: bellandi est tanta libido".
Protinus his dictis, celeri iubet arma paratu
Castraque disponi; dehinc orsus talia fatur.
365"O mihi tantorum comites spes magna laborum,
Fert animus tandem finem his imponere rebus,
Hosti bella paro, mihi duro est ense petendus;
Sic deus admonuit, caelo demissus ab alto.
Quae mora successus nunc impedit aemula nostros?
370Usque adeo patimur torqueri ambagibus istis?
Praevaleant vires, pariant sibi praelia regnum.
Est ferro quaerendus honos, ferroque probandus
Hostis erit; claudat labor iste novissimus omnes
Atque unus sudor, faciatque revisere tandem
375Victores patriam, placidae et det membra quieti.
Magnanimos igitur rata iam victoria praestet
Ante oculos promissa deo; meminisse laborum
Proderit emeritos, positis felicibus armis.
Est brevis iste labor; sed gloria summa triumphi
380Vos manet, et nullo fama extinguibilis aevo,
Et mea victores vos praemia magna sequentur.
Ut decet este viri, regem defendite vestrum,
Et solii firmate decus, firmate tiaram:
Totus honos hic vester erit, fructusque laborum
385Maior, et insigni decorabit fronde corona.
Ast aliquis si terga dabit, sciat ense cadendum
Ipse meo: pudor est bellis dare terga secundis".
Talia protulerat. Fortis cadit hostia taurus
Expositis aris, nullum iam passus aratrum.
390Ast ubi sunt lituis data signa citantia bellum,
Atque acres animantur equi, fervetque inventus,
Bellorumque minae stridunt, et sidera clamor
Concutit, adversis se compellentia signis
Arma strepunt. Animosus equo sullatus atroci
395Eminet ipse suis, Gradivi fulminis instar,
Heros magnanimus: iubet ordine castra locari,
Ante alios ardet, se praecipitaret in hostem
Ceu leo, sed regis maiestas alta coercet,
Atque oblata sibi Superum spes munere palmae.
400Ergo ubi tempus adest, validis se viribus hosti
Obiicit et densum totus bacchatur in agmen:
Non aliter, quam dum pro rapta prole leaena
In furias rapitur, seu tigris fossa sagittis.
"Arma subite viri, iam iam victoria parta est,
405Marteque iam fas est palmam sperare secundo,"
Rex ait, et dictis, praeit ipse audacior omni.
Se rapiunt comites, penetrantque hostilia castra
Intrepidi, nullamque fugae timidisque relictam
Esse viam gaudent: stimulat tam saeva libido
410Vincendi. Metus omnis abest, dat robora magnus
Regis amor. Iamque arma sonant, clypeique coruscant,
Proelia miscentur; iam casside cassis obitur,
Eminus hasta ferit, se cominus implicat ensis.
Pars hostis resupina cadit mucronis ab ictu,
415Pars iaculis rapitur, pars consulit una saluti;
Nec dare terga fugae pudor est, subit horror in omnes
Unus, et extremae labor ille novissimus horae
Sponte subire necem cogit Furialibus iris.
Haec ubi (namque aberat castris tunc forte tyrannus,
420Quod magis hunc saevae servabant sidera sorti
Indignum heroas inter succumbere fortes)
Audiit immitis, ceu vulnere fossus atroci
Vertitur in rabiem, caecoque furore ministro
Fulminat in Superos "Quis nunc, pater impie divum
425Incipis esse mihi? Sicne es mutatus ab illo
Qui quondam facilis fueras iam rebus adortis?
An leges Dea caeca dedit? Nunquam imperat orbi?
Num tibi surripuit sceptrum? Num subdita Fato
Dextra Iovis? Potiusne tuo moderamine casus
430Emergunt omnes et volvitur alea mundi?
Quam mallem adversus iam coeptis ante fuisses,
Et mihi postremo talem certamine palmam
Servasses! O quae libassem munera sacris
Ipse tuis! Semperque mihi celebranda rediret
435Felix illa dies, qua, te auspice, ab hoste tulissem
Ipse triumphalem laurum! Modo saevior hoste
Cum fueris, tibi et hostis ero, mortalia si quid
Posse datum in Superos. Utinam mihi forma Typhoei,
Centimanusque vigor, magnaeque parentis alunni
440Antaei vires, roburve immane Gigantum
Omne foret! Primis in te nova bella cierem
Asperiora quidem: tibi nec clementior essem
Quam mihi iam fueris. Sed postquam talia posse
Mortalis natura negat, disparque potestas,
445Odero quod potero nullique dabuntur honores
Ex me quippe tibi: fiam sic criminis ultor".
Dixerat. Et gelido terebrasset viscera ferro,
Fudissetque animam dextramet vindice tristem;
At circumpositi casum vetuere clientes.
450Impia namque ultrix scelerum comes una Sororum
Illius stimulabat equos ad funera nigros
Tetra magis, tantis licet illa minora nefandis:
At sibi se postquam posito ipse furore redemit,
Consiliique capax paulum caligine dempta
455Iam factus, quid agat tantarum in turbine rerum
Consulit ipse sibi. Nunc hac, nunc pellitur illac
Aeger in adversis; quo se regat ordine nutat
Infelix animus, nimioque pavore sepultus.
Dant belli socii spem, dat collata potestas
460Tartareis tenebris quibus est pars magna favoris,
Dant et opes nimiae. Pudor arguit, incitat aegrum
Ambitiosus honos, coeptaeque iniuria pugnae;
At male securus timor in contraria torquet,
Audacemque premit. Regem trepidare potentem
465Fortia facta probant; lacerantur pectora curis
Nusquam fida satis, subque ipso timore vacillant.
Ut solet in bivio dubius pendere viator,
Incertus qua flectat iter, multumque moratus
Adversum tandem carpit, perque avia praeceps
470Consilio perit ipse suo, quosque ante timebat
Incidit in casus, gressumque reflectere posse
Fata obstant; sic ille, diu sub pectore versans
Ambiguo tot dura suam quatientia mentem,
In peiora ruit. Pacem simulare fidemque
475Tutius esse putat, forsan si avertere possit
Instantes gladios, sibi servatamque ruinam:
Atque gregare suos, paulumque resumere vires,
Coepta secuturus rerum graviore tumultu.
Nec differt. Commenta struit, fraudumque venena
480Atque dolos celat falsae sub imagine pacis:
Hanc rogat, hanc stimulat, veniam cum pace precatur,
Hancque optare data viridi praesignat oliva.
Quam violare tamen, fatis melioribus usus,
Proditor instituit, varius, scelerumque repertor,
485Contemptor Superum, semper molitor iniqui,
Sanguinis innocui fusor, praedator, avarus,
Atrox, sacrilegus. Quo non sceleratior alter,
Bellua vel trucior nulla tellure pererrat:
Est cui nil hominum crudeli caede madere,
490Ac sine consimilem causa fudisse cruorem.
Non sat id est odiis insontes perdere cives
Aut notos, saeva ni exstinguat caede propinquos.
Nil Polyphemus erat caeco conclusus in antro,
Nil Phalaris, diraeque trucis Busiridis arae
495Aut Diomedeae, monstro collata Tarenti.
Plurima quid referam? Minor est mea pagina tantis
Pro scelerum cumulis: licet ergo assumere vires
Hic tibi Diva parum, neque enim nisi vera canemus.
Huic uni cessere quidem crudelia monstro,
500Quae mare, quae tellus, et quae Styx atra coercet;
Quaeve aer liquidus tenet, aut pars altera mundi
Monstrifera, ignoto si huius latet ulla sub axe.
Solus habet quicquid scelerum nunc possidet omnis
Turba nefandorum, vel possessura per aevum.
505Omne erit, et tandem scelera omnia possidet unus:
Mille artes, cui mille doli, totidemque nocendi
Finguntur causae, cruciatus, vincla, tenebrae,
Mille etiam mortes, si impellat avara cupido,
Atque vorago lucri. Tanti sitis improba nummos
510Ducit, et humanum passim fudisse cruorem
Nequiter usque adeo minimi putat ille necandus,
Aut saxo illisus; iugulo vel more bidentum
Ubere materno raptus, seu lucis in ipso
Limine qui fuerat, tantorum causa malorum.
515Cesserunt postquam immiti sua vota tyranno,
Exultat simulasse fidem, regisque minaces
Effugisse manus: reparatis viribus in quem
Constructos aperire dolos, si fata secundent,
Destinat, et coepti spectare novissima belli
520Est animos, semperque fuit, semperque manebit.
At regi patuere doli: patuisse negabat
Ille tamen vultu, secreto et pectore condit
Expectat quo vana fides, quo paxque rogata,
Quo tendant astus, quidnam fraudesque dolique
525Effutire parent: simulat tamen omnia laetus.
Ha nimium demens, nimium quoque perdite! Sicne
Credis imaginibus? Sic et fallacibus umbris
Spem certam ponis? Laqueos sic construis in te?
Perniciemque tuam cur maturare laboras?
530Infelix, cur te Furiis exactus iniquis
Praecipitas, et adhuc longos tibi praeripis annos?
Fortunae satius fuerat cessisse, deisque,
Regalesque apices venerari, et subdere iusto
Colla iugo, potiusque tuae superaddere vitae,
535Teque tibi et servare tuis. Sed fata vocabant
Tristia, sed diris voluisti occurrere fatis:
Dat poenas simulata fides, et saepe nocendi
Auctori nocuere suo crudelius artes.
Fulminat interea reliquos rex hostis in hostes
540Indomitus, multumque putat fecisse malorum
Conciliasse caput, quanquam spes nulla caducis
Promissis sibi certa manet: tamen addita virtus
Magna fuit, sumpsitque animos. Nil obstitit illi,
Profligata manus postquam fuit acrior hostis,
545Prostrataeque iacent fracto de corpore vires;
Magnanimo accedit vultu Fortuna sereno
Tota simul. Quid agant tanto terrore subacti
Invisi Proceres? Hisclaea rupe receptus
Dux profugus tandem, nimium putat ipse saluti
550Consuluisse suae, tanto discrimine rerum.
Iamque errant timidi, praecepsque audacia cessit
Ex animis, ceciditque furor, cecidere minaeque:
Nil tutum trepidis. Superest spes una relictis
Se ad Regis prostrare pedes, veniamque precari
555Indignos venia, coramque accedere: sed quem
Unquam regalis miserum clementia sprevit
Aut humilem? Dextra sedet haec, sedet illa sinistra,
Quae virtus populos miro libramine servat.
Se dedunt igitur, nec posse resistere fatis,
560Nec debere rati; posita cervice sed ultro
Subiiciunt sua colla iugo, venerantur herumque
Ante gravem nimium, moraque est suspecta pericli.
Signa levant suppressa diu, Regisque feruntur
In caelum laudes: et tam sua maxima virtus
565Ora Italum replet (neque enim felicior alter
Aut etiam nostro fuit unquam animosior aevo),
Graiorum quam magna ducum laeta ora replebant
Nomina Pelidae, Macedum vel gloria summi
Fatalisque viri, quo fulmine territus orbis
570Perdomitusque fuit. Neque fas obsistere divum
Imperio, aut seriem quemquam obliquare parumper.
Iam potitur regno, iam viribus obtinet illud
Magnanimus, per mille ruens discrimina mortis
Perque feros hostes, genitus ceu Marte superbo.
575Felix et nostri Alphonside gloria saecli,
Cui risere poli, cui se Fortuna sereno
Contulit aspectu; nec te placidissima tandem
Deseruit, dura tempus erat, dumque ultima belli
Felici claudenda forent et sidere laeto!
580En tibi parta quies, en denique prospera, regno
Successere tuo; nam quam graviore ruina
Praecipitem sors ante dedit, tam tollet in altum
Haud ignara viris, immoto pectore qui se
Annisi contra non immersere profundo.
585O felix iterum sacro numerande deorum
Concilio, tali si quemque munere dignum
Efficiant vel gesta ducem, sive inclita virtus!
Te duce, bellorum fremitus, te principe terror
Omnia abest, pax tuta redit, discordia regno
590Iam cessit, stragesque hominum cessere rapinae,
Iam ruit implicitis calcata superbia velis;
Et secum geniti genitaeque ruere sorores,
Ambitio, Fastusque procax, Audacia demens,
Iurgia, Contemptus, negligensque Rebellio, iussis
595Dura nimis violensque manus, non aequa potestas,
Et laudes meritumque terens Detractio mordax,
Inventrix scelerum, cui nulla modestia tuta est.
Nullus honos, nullusve manet respectus honesti,
Non loca nec tempus frenis maledicta coercent,
600Nove modum servare libet: sed frena furori
Quis dabit, aut odiis? Rapiuntur in avia namque
Amborum sine lege duces, sine lege quadrigae,
Et caecis agitantur equis solo impete lora.
Ultima quae regni (dederant nam in crimina vires
605Sors non aequa tibi, subeundae et semina pugnae)
Infecit iam tabe sua sitis arida lucri,
Te regnante quidem Stygiis dominabitur undis;
Et tandem quodcunque nefas emersit Averno
Carcere, Tartareas iterum trudetur ad umbras.
610Et celeri profugata gradu festina redibit,
Conventu sociata suo, sanctissima legum
Interpres, tutela bonis, inimica nefandis,
Quaeve regit populos iusto moderamine virtus.
Denique maturo renovabis pectore regnum
615In melius, quales referunt fecisse Solonem
Res Pandionias, pariter quo Roma novata est,
Aut Lacedaemonias clari monumenta Licurgi.
Tu modo vive, precor, quantum mortalia possunt
Et quantum pia facta dabunt, cupientque tuorum
620Vota; nec e medio te longior auferat aetas,
Quam tua te virtus optato funere tandem
Felicem super astra vocet, caeloque locandum,
O decus et terris Superum mortalis imago.
Ecce iterum novus ecce dolor crudele tyranni
625Pectus it, et primis multum cruciatibus addit
Successus melior, fortunaque prospera regis:
Vix credit simulata fides, non credere mallet
Quae sibi, quaeve suis veniunt contraria votis.
Ast ubi quae centum volitat super aera pennis,
630Quaeve ruit totidem pedibus per rura, per urbes,
Ocior et Parthi iaculo penetratior omni,
Et quantum nec dextra Iovis sic fulmina vibrat,
Neve celer Rhodanus rapitur tam praepete cursu,
Neve minax torrens, volucer nec pervolat Auster,
635Cincta caput rutilum lauri viridante corona,
Ausa senis penetrare domum, nec amicta tyranni
Nuntiat eventus regis vaga fama secundos,
Illiusque refert coram praeconia laudum;
"Haec, ait, haec meritis est hora novissima Fati
640Prae stabilita meis. Caput heu crudelia poscunt
Quaeque meum! Si fata vocant, occurrere fatis
Me licet, atqua alias poena una excludere poenas;
Spes mihi mentita est, fraudesque dolique retecti.
Heu modo quid superest, nisi quod si praeda ferocis
645Exoptata diu fiam? Dii tollite casus
Instantes mihi! Sed tantas quis temperet iras?
Ultima poena quidem, leviorque ruina parata
Mors erit; o utinam subito quaecumque daretur!
Ast exsangue meum (neque me mea somnia fallunt)
650Supplicii genus omne manet (pro Mammona) corpus.
Heu heu quo vertar, vel quae suffragia poscam?
Numina laesa deum; sed te pater alme deorum,
Ante alios laesi. Mihi nec reverentia sacris
Ulla fuit: narrate arae, narrate focique.
655Eumenides igitur, sed tu comes una sororum,
Cura mei ante omnes (sic nam iussere profanae),
Consulite his undis et tempestatibus acto;
Hostiles gladios tantum prohibete manusque.
Vester ero, vesterque fui, cum corpore vitam
660Commendo vobis, frustra ne signa secutus
Vestra ferar: meritis ergo date praemia tantis.
Nam si magnanimum vocat et tot laudibus effert
Quot sibimet laetum tulit insons turba Catonem,
Exosi ducis imperium ne ferret et hostis,
665Cur mihi non liceat (neque me natura minorem
Aut fortuna dedit: mihi sunt animique manusque
Laesaque maiestas, regnum tot cladibus omne
Vastari totiens rorari et sanguine campos)
Hanc animam intrepidis manibus diffundere tristem?
670Libertas est magna mori, gravibusque periclis
Eripere, et duro se subtraxisse tyranno."
Dixerat, et post haec postrema est voce locutus:
"Vos me suscipite aeternae et submergite flammae;
Fas nulli melius quam me mihi demere vitam."
675Tum furiis actus, strinxit sua guttura limbo
Liventemque animam foedo de corpore iecit.
Est locus immitis qui quam aethere distat ab alto,
Tant magis in praeceps fertur, mersusque profundo
Ima tenet, tenditque magis declivis in umbras;
680Nox aeterna viget caeca caligine densa,
Perpetui sine luce ignes, sine munere flammae,
Urere quae tantum cruciatusque addere possunt.
Iuxta oritur Phlegethon Stygiis pater ignifer undis;
Illic Cocytos lacrimas involvit amaras,
685Et pariter coeunt luctus, moerorque, furorque.
Huc sontes veniunt exuti corpora manes,
Et meritis aequata suis hic damna rependunt
Qui summam vitiis fecere, atque impetus omnis
Exhausisse fuit, scelerumque ruisse profundo.
690Impia regna colit rex durus et imperat illic
Sceptra tenens, cuique est nullius gratia formae:
Horrendum visu monstrum, cui ferrea sedes
Igne flagrat piceo, manibus fabricata Cyclopum.
Ante illum Impietas crudo stat turgida vultu,
695Aspectu iuxta soror Inclementia torvo.
Spectandi soliis qui cuncta piacula damnant
Considunt fratres, ne adeant sine iudice poenas
Crimina; discussis sed sontibus ad sua mittunt
Quemque loca, et quantum culpa graviore premuntur,
700Tantum vincla pati truciora et verbera cogunt
Ultores aequi, meritis et damna repensant.
Poenarum exactrix nunquam quae ignoscere novit,
Immemor officii, non immemor Ultio culpae,
Plectendis intenta reis, crudisque flagellis
705Circumfulta, truces mandatas exigit iras:
Dura metalla liquant, et nectunt aere catenas,
Et stimulos acuunt, calidis ac semper aenis
Immergunt animas Steropes pariterque Pyracmon.
Pars luit inferius poenas, pars altera summum
710Contendit, turgetque magis sub murmure fervor.
His collapsa vadis meritum sumptura tyranni
Umbra ruit; vix arcta loci cepere tumentem
Ponderibus tantis. Quem dum rimatus Averni
Rex fuit: "hoc monstrum quodnam, sive unde"? profatur;
715"Horridius nunquam mortalia saecula nobis
Transmisere prius. Nunquid mea regna profanus
Explorare adiit? Quare illum sistite coram,
Et poenas referat dignas pro talibus ausis".
Mox rapitur. Coeptas nec in illum distulit iras.
720"Qualis? Et unde genus? Vel quo te nomine censes?
Quidve tibi poscis? Quae Tartara regna subire
Causa fuit? Qua lege venis? Si damna petantur,
Damna parata tibi; poscunt si crimina poenam,
Non impunis eris: nam lex est ista baratri,
725Ut meritum post fata luant pro crimine sontes.
Ut video, Superum te signa fuisse tyrannum
Certa notant: hominum nam fuso dextra cruore
Ebria, et excusso pariter mucrone vacillat.
Laeva rapax, aurique tenax, et pectus anhelum,
730Et lacrimae quibus ipse mades, miserumque querelae
Praedonem rapidum nulla pietate fatentur,
Consortemque lupis. Et quae te vestis obumbrat
Tot maculis, varioque probat distincta colore,
Fraudibus innumeris plenum et fallacibus umbris;
735Et deforme caput, tetro cum corpore toto,
Instruit omne nefas et te genus omne malorum
Ad summum subiisse gradum. Sed lumina sede
Eruta pene sua, vel quid tibi guttura livent?"
Mugiit haec postquam (sic nam certe ipse videri
740Rex Erebi potuit: nec tam manifesta negare
Fas erat), his tremulo quaesitis rettulit ore:
"Ille ego, Tartareae, fateor, rex magne paludis,
Qui postquam firmos aetas adolevit in annos,
Atque animi crevere mihi, peperere dolosque,
745Insanumque audax subiit praesumptio pectus,
In scelus omne rui; laudes meritumque petebam
Criminibus, nullasque ipsis praefigere metas.
Proditor, infidus, nullo satiabilis auro,
Sanguinis humani fusor, semperque cruentus,
750Vastator regni, praeceps populator agrorum,
Venditor officii, legum prostator iniquus,
Despector Superum, nullius cultor honesti,
Fas ego ducebam, nullo discrimine rerum,
Iure pari humanis pervertere sacra deorum.
755Non aetas sexusve meum mulcere furorem,
Nec potuit fortuna gravis, lacrimaeve, precesve:
Durus eram. Quaenam virtus in pectore duro
Regnabit? Tandem scelera omnia solus habebam.
Quod si fama meum mersit sub Tartara nomen
760(Mersere debuerat: faciunt nam crimina notum),
Dum meus infelix mortalia membra regebat
Spiritus, et licuit factis extendere famam,
Principio indigno caecum me nomine vulgus
Atque vocabat herum, qui monstrum immane Tarenti
765Terrarumque scelus fueram, populique tyrannus.
Facta probant, tacitoque notat praesentia vultu;
Ast ubi me merita in crudelia fata vocabant,
Exegi et scelerum summam, totumque profudi
Praecipitem vitiis, strinxi mea guttura limbo,
770Proiecique animam, furiis agitatus iniquis,
Meque meae fecere manus in crimine sontem."
Vix ea finierat depromere murmure rauco,
Dum iubet "hoc, Furiae, coram depellite monstrum,
Atque luem mundi, nostrae et purgamina sedis,
775Et meritis praefixa suis sub iudice damna
Perferat" horrisono rictu dux horrifer Orci.
Nec tardant; rapiuntque trucem. "Sub iudice fratre
Non opus est, Rhadamanthus ait, commissa fateri:
Aeternis igitur sceleratum immergite flammis,
780Ac varias meritis dignas infligite poenas."
Ut canibus, quos atra fames et sedulus urget
Hortator, quaesita diu tandemque reperta
Obiicitur tremebunda manens fera praeda cruentis,
Illi latratu terrent, at dentibus isti
785Dilacerant, rapiuntque iecur, ac viscera nudant,
Certatimque ruunt, nec tanto praeda furori
Est satis, at rabies redit insatiata, furitque
Illa magis, sic monstra petunt immania monstrum.
Pars pice ferventi, pars fundit avara metallo
790Guttura, pars aperit fibras, pars pectus anhelum;
Obscenae pulmonis aves rimantur hiatus,
Et rostro lacerant, et scindunt unguibus uncis,
Contactu maculant, et putri stercore foedant;
Discerpunt humeros alii, flammisque ministrant.
795Hae verubus partes, illae torrentur aenis:
In graviora tamen discerptos colligit artus,
Integrat et rursus, fabrilique arte reformat
Tartareus Cyclops, coctum qua incude metallum
Malleat, et magno sudore in fulmina torquet.
800Quaeque loco stant membra suo, nec nexibus ullis
Deficiunt, Steropes cum rictu haec intonat atro:
"Pandite iam ventis, et pendeat aere monstrum
Indignum penitus caecas habitare cavernas.
Iuppiter hunc caelo, mortalia saecula terris
805Ob sordes pepulere suas, nec Tartara labem
Hanc sufferre queunt. Infra sibi provocet amnis
Unda sitim conspecta procul, fugiatque bibentem:
Arescat, cuius nunquam complevit avaram
Proluviem quamvis magnarum copia rerum.
810Immineat supra rupis permaxima moles,
Quae terrore suo semper, dubioque periclo
Terrorem populis, magnam regnique ruinam
Torqueat. Et iustas ferat has pro crimine poenas,
Aequora dum refluunt, radiant dum sidera caelo".
815Fessa carina mea est, iam poscit litora puppis,
Vela iacent, atque aura silex. Satis hactenus egi.
Ergo da placido paulum requiescere portu,
Ferdinande precor: nam primum gurgite in isto
Iussit amor, pepulitque tuo sub sidere remos
820Currere nutantes. At tu mihi, maxime Caesar,
Si merui (meruisse dabis; nec inania posco),
Imprime Phoebeam circum mea tempora laurum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: