Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
Forte sub umbrosa Crisis consederat ulmo,
Quo Meliboeus oves, hirtas quo saepe capellas
Duxerat Anthiphilus, Lydorum maximus, aestu
Dum Titan medio latum combureret orbem:
5Alter in Antheam graviter correptus amore,
Amplexum carae cupiens Amaryllidis alter,
Argutas vario complebant carmine silvas.
At prior incipiens durum Meliboeus amorem
Sic dolet:
3 Hoc miserum quid nunc, Amarylli, dolore
10Afficis et precibus placidas non arrigis aures?
Te, simul haec pastum veniunt dumeta capellae,
Te, simul ad stabulum redeunt lucentibus astris,
Te sequor: argutae testes, Amaryllida, silvae
Sunt mihi; tu tamen haud nostri misereris amoris
15Aut aeger quod dum montes et pascua lustro
Confectos macie mors iam mihi comprimit artus.
4 Si te per silvas longe fugit ipsa procacem,
Si vocem miseri non audit dura precantis,
Iure facit, quoniam castum tu spernis amorem.
20An tu cum propriae non parcas, dire, parenti
Debeat illa tuis umquam confidere verbis?
Quin hos tam turpes etiam, Meliboee, sequentem
Concubitus Dryades cum te videre puellae,
Opposuere manus oculis spectantibus ambas.
5 25Scilicet Hippolytus castos tibi cedat honores,
Ac Diana suas cupiat tibi credere Nymphas:
Non ego te violas et candida lilia plenis
Ad placidam vidi calathis deferre puellam,
Custodem ut propriis te praeferat illa iuvencis?
6 30Quid sunt inter vos lites? quid saeva movetis
Iurgia? quid verbis gravibus contenditis ambo?
Durius, ah! vobis hoc nam certamen abesse
Convenit: et mites immitia ponere verba.
Carminibus vero si nunc certare canendis
35Malitis, dominas si versu dicere vestras,
Dicite, sed positis omnino dicite verbis
Tristibus: agrestes placidi celebrate Camenas;
Post referet meritas victor me iudice palmas.
Quin age, tu, maior natu, Meliboee, priorque,
40Incipe nunc; minor Anthiphilus te deinde sequetur.
7 Pulchrior es nitido nobis, Amaryllis, olore,
Tu nive candidior, violis formosior ipsis;
Tu tantum roseas praestas candore puellas,
Purpureis quantum tollit se pinus in hortis.
45Te sum non geminis agnis haedisque potitus,
Sed gregibus magnis, quos tibi donavimus olim;
Tu me si iubeas dulcem deponere vitam,
Meme non dubitem cunctis offerre periclis.
Ah, quotiens gelidas Alpes et flumina Rheni
50Eridanique patris trasnavi protinus undas,
Pinguia ne desint Romanis pabula vaccis.
Quin etiam celeri longinquos classe Britannos
Dum subeo, caram cupiens ditare puellam,
Sunt prope submersae naves surgentibus Austris.
55Me quoque pastorem Latium Germania vidit,
Conantem dominae saltus augere feraces.
Fertilis et post haec lustravi pascua Nili,
Muneribus dum victa meis precibusque coacta
Amplexu cupido me nunc facit illa beatum.
8 60Ast ego si nigris Antheae captus ocellis
Atque gravi peream nimium succensus amore,
Non tamen ex illa quicquam nisi castus amavi.
Testes sunt gelidi fontes et flumina nobis,
Africus et Medicum gratus Terzolla Camenis,
65Sunt virides lauri, quarum me densior umbra
Integit, et vario pulcherrima prata colore.
Nam formae meritis et sacri Anthea pudoris
Alma Pales manet illa mihi semperque manebit.
Haec ubi me vitulis praefecit amata tuendis
70Custodem, dominae nusquam mandata fefelli.
Quod si forte suo tantum grex crevit ovili,
Ut quaerenda forent gregibus nova pascua Tuscis,
Non tamen aut aliis credenda armenta putavi,
Aut procul a patrio curavi emittere saltu;
75Sed volui semper solitis includere saeptis,
Neu lupus insidians pecori neu pabula terrae
Immutata queant pascentes laedere foetus.
Pascua sed cum non satis haec Tyrrhena fuissent,
Complures misi diversas cautus in oras,
80Undique qui gregibus deferrent pabula nostris,
Qui possent saltus quod non producit Etruscus
Huc ad nos tandem longinquis mittere ab agris.
Haec ego curavi magno faciunda labore,
Ut valeant dominae per me pinguescere foetus;
85Aspectu cuius nec nos subtraximus usquam,
Illius auderet ne quis violare pudorem,
Pro quo servando possim deponere vitam.
Nam neque sum facie tantum correptus honesta
Qua, formosa, rosas et candida lilia vincas,
90Quantum purpureo me perdis, casta, pudore,
Quem dum servabis, nostrum servabis amorem.
9 Este pares ergo cantandis versibus ambo!
Pace tua dicam; sed tu, Meliboee, videris
Turpius in dominam te nunc gessisse verendam
95Dum cupis optatam demum vitiare puellam.
Magna licet blando capiatur amore voluptas
Labitur illa quidem celeri velocior Euro;
Anthiphilus vero, quoniam te castior ipso
Antheae voluit priscum servare pudorem,
100Talia dona ferat (vitulum cui deinde nitentem
Protulit, haec dicens). merito te munera nostra
Insignem faciunt, o Tusci gloria saepti!
Dixit; in amplexum post haec Meliboeus amatae
Confugit, Anthiphilus dominae sua munera donat.

1 Crisis

2 ecloga VII in Cosmum Medicen

3 Meliboeus

4 Anthiphilus

5 Meliboeus

6 Crisis

7 Meliboeus

8 Anthiphilus

9 Crisis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: