Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Debita cui potior laus est, quae gloria maior
Rhetoris, an Vatis, quem praeferat Attica Pallas.
Nostra refrigerius quae sit sententia quaerit.
Ipse canam quicquid meus inspirabit Apollo.
5Nec quenquam damnare animus, neque laudibus aequis
Tollere inaequales, quae sint communia, quaeve
Propria signabo, sic elucescere verum
Fas erit, ut oram positis salice et saliunca
Illico disparitas simul et praestantia constat.
10Quem minus ista iuvant, edat meliora precamur.
Delphica namque mei non sunt oracula versus,
Nec quae sancta dabat Phoebi responsa sacerdos.
Materiam quae lata immo quae amplissima circum
Artifices ambo pariter versantur eandem,
15Velocesque agitant in eodem pulvere currus.
Quicquid enim sermo potis est comprendere, utrique
Subiectum Artifici sicut mare portat utrunque
Et qui puppe humili legit, et qui navibus altis.
Sed fugit a terris procul alta per aequora Vates,
20Non scopulos, non saxa timens, non aeris iras.
Temonemque suum ventosi caerula Ponti
Sulcantem vada, maiori levat et premit arte.
Occasum melius Vates cognovit, et ortus
Stellarum, Pelagique, nymphasque natantes
25Fontibus et fluviis et in alto gurgite Ponti.
Et cur deposito tacitum mare dormiat aestu,
Flebilis Alcione quando nova pignora curat,
Et quare alterno fluat unda reciproca motu,
Quod tellure latet, quod aquis, quod in aere vivit,
30Quot latis spaciatur agris, quo tempore venti,
Ac tempestates veniant, qui fertilis annus,
Quive futurus inops, habet Enthea pectora Vates
Interpres elementorum coeli atque Deorum.
Namque deos omnes divumque habitacula mundum,
35Mente gerit nitida, tenet observatque latentis
Indicium magneta poli, Neptunia regna
Ordinet legitimo secat, obvertitque volantem
Quorsum cunque libet proram, luditque per undas.
Florea serta ligant Charites ad Carbasa nymphae,
40Gramina iactantes passim per transtra forosque.
Triste nihil, nihil incultum, nudumve relinquunt,
Proteus, et Triton pater, Aeolus, humida Doris,
Neptunusque maris Princeps, et Naiades omne:
Alma parens Tethiis, et caetera numina Ponti,
45Ornatum mirantur, iter cursumque secundant.
Orator minus alta petit, sed littora circum
Labitur, et vento laxat sua vela minori:
Antenuaeque minus vaga cornua tollit in auras
Ipsius est sciolo quicquam suadere popello.
50Idque potest raro, redi mendacia vates
Cogit, et assensus quo vult inclinat, agitque
At quia durior est, minus est vulgata poesis,
Et minus in linguas hominum se misit et ora.
Nonne putas levius, terrae sine carmine cultum,
55Bellorumque duces magnum potuisse Maronem
Dicere? Nonne putas alti vaga sydera mundi,
Scripsisset levius Romano Manlius ore?
Musarum si non magno perculsus amore
Suscepisset onus mensurae, artemque severam?
60Est levius verbis causas orare solutis:
Atque vagos sine lege pedes, et libera demptis
Compedibus quocunque velis vestigia ferre.
Sunt tamen et quidam quibus est in carmen abundans
Rivus, et ex quorum dulci liquor aureus ore
65Semper eat, veluti plenis si florea mella
Sint expressa favis, vigique fluentia cursu.
Hi facile in modulos agiles, et lactea verba
Prorumpunt, ac sin gestent in pectore Phoebum
Et coniuratae veniant ad plectra sorores.
70Sine frequens usus, seu coeli abscondita virtus,
Et natura potens agat hoc, seu munere divum
Accidat incertum est. Verum haec tamen omnia si sint
Divinum efficiunt Vatem, qualem Orphea, qualem
Musaeum, Ascraeumque senem caecumque Linumque
75Commemorant: et Pelignum divumque Maronem.
Quem Thebana tulit felici Mantua partu:
Romanaeque Lyrae patrem, facilemque Tibullum,
Quique sonat cantu civilia bella superbo:
Et qui fraternas acres in praelia duxit,
80His tantae facundiae opes, his tantus Apollo:
Non quia sit facilis via, quae fugit ardua in alti
Parnasi iuga, qui gemino ferit aethera cornu.
Sed quoniam natura fugax, Deus usus et astra
Talibus ingeniis inspiravere poesim.
85Nec tantum ignari sumus in sermone soluto
Esse pedes, quibus incedens oratio claudat
Commota, et artifici moveat vestigia gressu:
Sed quando Syntagma istud natura suapte
Vi docuit, dici meruit sine lege, sine arte,
90Cum canit Heroum laudes, aut tristia Martis
Bella feri, vel cum teneros deplorat amores
Pectora divino vates succenditur igne.
Et totam afflatus Pymplaeo numine mentem,
Se maior, se nobilior, se fortior ipso
95Nectar et ambrosiam libat, plebisque tumultum,
Clamosumque fori murmur, plaususque theatri
Rhetoribus linquens, tacito subit astra volatu.
Ast Orator humi graditur, nec in extasin unquam
Raptus adit superos, mensisve accumbit Olympi.
100Garrulitate acri nunc hos nunc mordicus illos
Vexat hians toto pulmone, et guttura rauco
Ilia diffundit thalamo taciturna silenti.
Solae ubi Pierides tornat sua carmina Vates,
Quae populos, doctique legant reverenter, et omnis
105Posteritas colat, invidiaeque fulmina vincant.
Orator strepitus amat: alta silentia Vates.
Sunt tamen et sacris dentes et cornua et ungues
Arma quibus pugnare ausint et vincere Musis.
Archilochus docuit, rabido qui certat Iambo.
110Et qui execrandam numeris ita verberat Ibim.
Sed mais intendunt animum ad virtutis honorem,
Ad pacem ad divum cultum et decora alta virorum.
Sed ne qui baubet morem non esse Poetis
Vera loqui, fama haec fallax, et opinio mendax.
115Vera canunt vates dulci condita lepore,
Splendoremque addunt, immortalemque decorem
Rebus, et ore beant sacro quaecunque reponunt.
Quod dabit Orator nudum, simplexque: Poeta
Expoliet gravibus dictis et divite versu.
120Est igitur maior bonus Oratore Poeta,
Sublimique sedens solio, quod Apollinis arbor
Circuit et frondes hederae bicoloris obumbrant,
Supra Causidicos et Rhetoras eminet omnes.
Magna quidem fateor verbis, et fulmine linguae
125Orator potuit, populos commovit et urbes,
Seditiosa gravi compressit murmura voce,
Praecipitesque rudis turbae compescuit iras.
Non tamen id propter Cicero superabit Homerum,
Nec te dive Maro Demosthenis ora diserti,
130Non quantum quid agat quanta potentia rebus
Contempleris opus, sic quid qua sede locandum,
Si cui quid iuste possis praeferre, videndum,
Non magis est agilis saliens, Thyasosque frequentans,
Quam pigros cuicunque gravis sopor alligat artus.
135Nec, vigilans oculus languentia lumina somno
Exuperat visu, talis mentitur elenchus
Pelides Phrygias vicit, non Iuppiter arces.
Est igitur summo victor Iove maior Achilles.
Externo positas gentes Oriente subegit
140Magnus Alexander, quo non pervenit Iacchus
Non tamen est ideo superis et numine Bachi
Maior Alexander spoliato Oriente superbus.
Non maiora tamen damus Oratoribus acta.
Namque quid est, et quid sii vult Amphiona quondam
145Adiutrice lyra patriam instaurasse iacentem?
Moenia quid sibi vult Cythara Troiana sonanti
Crevisse, atque sono lapides ad Pergama tractos?
Ista docent homines vatum dulcedine tractos
Accinxisse operi, pronoque ad carmina gressu,
150Conveniens vulgus coepto indulsisse labori.
Orpheus adiutus nervus et coelibe cantu,
Per nemorum latebras, per inhospita saxa, per agros
Errantes hominum turbas collegit in unum,
Vivendique modum docuit, moresque ferinos
155Abstulit, atque truces animos mollire canendo
Coepit, et edomuit placidis fera pectora Musis:
Divinos etiam ritus, altaria et hymnos
Instituit, divumque novos invenit honores.
Ausus et ipse minas Pelagi superare furentis:
160Semideos inter frigente venit ad ursam.
Cecropius Vates claudo pede militat urgens
Artifici residens animos in praelia versu,
At placido crudum succendit Apolline Martem.
Dii veteres responsa dabant raro ore soluto:
165Saepe modis quoniam plus maiestatis et artis,
Et plus laudis habent, isto splendore loquelae
Attonitas hominum fallebant numina mentes.
Carminibus sacris quae non tentata fuere?
Intactum veteres quidnam liquere Poetae?
170Terra referens plantas habitatae piscibus undae.
Aura natata avibus, flammaeque animantium inanes,
Aethereae domus divum lucentia astra.
Divi ipsi terrae dominatores et Olympi,
Et causae rerum altrices, quas omnipotenti
175Natura ingenio docet omnes edere partus:
Atque Mathematicae celebratae versibus artes.
Adde hominum leges, et foedera flebilis Orci.
Adde pios pacis mores, belli adde labores.
Omnia carminibus debent, sacroque sororum
180Pieridum numero, viridi quae in margine fontis
Castalii dulces iterant ex ordine plausus.
Inter sollicita nihil est medicamina mentis:
Quod magis aegrotum pectus levet atque resolvat
In nihilum curas animi grave pondus inertes
185Quam lyrae et Aonii dulcis Symphonia plectri.
Carminibus Naso curarum mitigat aestus:
Et patriae amissos irato Caesare fines.
Carmine iacturam bis raptae coniugis Orpheus
Temperat: et curva flagrans testudine pectus
190Mulcet et antiquos sensim dediscit amores.
Ero animum revocant studia ad meliora puellae
Pierides, iuvenumque fluentia vota coercent.
Et qui perpetua genitor dat Iuppiter illis
Virginitate frui, versus odere salaces.
195Lascivam oderunt Venerem, iuvenesque petulcos.
Carmen amant verae sanctum et sine labe Camoenae,
Secretoque adito gaudent, et coelibe tecto.
Semper et indocilis turbae consortia vitant.
Degenerant falsae, spurcosque sequuntur amores,
200Mollia pungentes et scenica carmina Musae.
Unde Meretriculae dici meruere habitantes
In scenis, in fornicibus madidis tabernis.
Orator populi rebus se immiscet agendis
Divitiis inhians, audacem vendere linguam
205Doctus, in antithetis librat pugnantia verba.
Dum sermone rotat turgentia verba superbo
Saepe simultates tacitas, manifestaque gignit
Saepe odia, in proprium strictos caput excitat enses.
Saucius avulsa iacet in littore dextra.
210Alter apud Calabros fugiens bella aspera fluctus
Neptunique paris sacram susceptus in aedem
Se manibus necat ipse suis, et acerba veneno
Fata ciet properans, mortique obit obvius ipse.
Munera tranquillus fugiens civilia Vates
215Contentusque opibus modicis, sua carmina nulli
Vendit, et oblatos etiam non curat honores,
Inter honoratos patres, plebemque minorem
Gratior incedit, turbis mirantibus, atque
Millibus e multis uni assurgentibus illi.
220Nescio quid Vates divini numinis instar
Fronte gerens oculos in se convertit et ora.
Nectar ab illius labris, et Hymetia mella
Flumine perpetuo stillant, dicentis ab ore
Aurati pendent proceres, patrumque corona.
225Clioque, Euterpeque, Thaliaque, Melpomeneque,
Terpsicoreque, Eratoque, Polymniaque, Uranieque,
Calliope, haec musas forma supereminet omnes,
Quorsumcunque petat, Vatem comitantur, et hae sunt
Mnemosynae magnique Iovis doctissima proles.
230Hae nullum sine fruge diem, sine Apolline nullum
Tempus abire sinunt, istis retinentibus aetas
Lentius it, tardo veniens pede cana senectus
Membra minus frangit minus afficit annos,
Et minus ut Lachesis deducere flamina vitae
235Desiit, ossa premit tellus, parcitque sepultis
Vatibus amplectens venerandos leniter artus.
O mihi Castalides gratissima numina Nymphae
Quae puerum quondam me suscepistis alendum,
Ducite me (nam taedet agris his degere) quaeso
240Aonas in montes, date tecta silentia nobis
Vallibus in vestris, sylvas date, cedimus alta
Moenia Rhetoribus, moderandas cedimus urbes,
In loca me semota procul, sepostaque longe
Tollite nec viles inter canescere turbas
245Me sinite, errantem vestris lux ultima campis
Me precor inveniat, studiis mea dulcibus aetas
Laeta fluat, sacra Mesarum me ad funera ducant
Numina post obitus, neque enim mortale Camoenis
Numen inesse puto, me clari lucida mundi
250Atria foelicesque animas comitentur euntem.
Haec Baptista tuum super hoc certamine Vatem
Sit cecinisse satis, Sacrae mysteria legis
Dum docet, et parvis ingentia viribus audet.
Plura canam quando multum quaesita labentur
255Ocia, quando Deus, quando lagis astra favebunt.

1 DE PRAESIDENTIA ORATORIS ET POETAE | AD IOANNI BAPTISTAE REFRIGERIUM CARMEN

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: