Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1.

Inter mille neces durique incommoda Martis
Quis putet Aonias posse iuvare deas?
Hic quoque, Laure, iuvant perque arma ensesque sequuntur,
Militiae comites nec pudet esse meae,
5Quaeque manus ferrum, posito fert ense libellos:
Et placet et Musis est sine dulce nihil.
Sed tamen his studiis debetur lassa senectus:
Interea certe sudor uterque decet.
Tu modo, diverso gladios dum stringimus orbe,
10Hoc tibi sinceri pignus amoris habe.


2. ad Neaeram

Salve, nequitiae meae, Neaera,
Mi passercule, mi albe turturille,
Meum mel, mea suavitas, meum cor,
Meum suaviolum, mei lepores:
5Te ne vivere ego queam relicta?
Te ne ego sine regna, te sine aurum
Aut messes Arabum velim beatas?
O prius peream ipse, regna et aurum!


3. de Neaera

Inventa nuper, nervum cum tenderet acrem,
Obstupuit visa victus Amor domina.
Sensit laeta suas vires oculosque retorsit,
Dum fugiat: ventis ocior ille fugit.
5Sed dum forte fugit, plenae cecidere pharetrae,
Devicti spolium quas tulit illa dei,
Induiturque humerum pariterque hominesque deosque
Una ferit: victus errat inermis Amor.


4. ad falconem

Ingrate falco et crimen alitum omnium,
Quascunque mollis aura sublevat solo,
Coelumque pennis nubila et tranant suis
Ac regna solae coelitum et vident domos:
5Quis te repente tantus invasit furor,
Tam mite regis perpeti ut nolles iugum,
Qui te tam amabat virgo quam puppas solet,
Nondum mariti virgo quae sedit sinu,
Nec ad iugales deiicit lumen faces?
10An nesciebas regias longas manus?
Insulse, inepte, perfide, ignave, impie,
Cuius opera huc rex toto et huc vagus die,
Vix nocte multa lassulus redit domum.


5. ad Paulum Tarchanioten

Quid me, Paule, tuis vocibus enecas?
Non dis, non Veneri placet,
Quae curis lacrimas mitibus ingerit,
Nec fas est posito iugo
5Oblitum dominae vivere et ignium,
Quem tactum semel improbus
Miris versat Amor saevitia modis.
Tu, cui maior inest vigor
Et mens desidiae non patiens malae,
10Artes et patrium decus
Tutanda et titulos suscipe Achaicos:
Nos contra tenues sine
Assueto dominae servitio premi,
Contentos placito sinu
15Inter nequitias mutuaque oscula
Turpem canitiem pati.


6. mortui pro patria

Tu, quicunque virum vacuo tot milia in arvo
Cernis ab hirsutis dilaceranda feris,
Desine mirari: patrii est hoc moris, honestam
Pugnando mortem quaerere, non tumulum.


7. ad Antonium principem Salernitanum

Quaerite Maeoniden, Musae, redit alter Achilles;
Quaerite Peliden, Maeonides remeat.
Hic erit, et magnum referat qui solus Homerum
Et renovet Phthii fortia facta ducis:
5Vos modo felices annos et candida vitae
Tempora tam raris dotibus apta date.


8. epitaphium Theodori Gazae

Hic Gazes iacet et Gazae Sophia addita mater,
Alterutrum quoniam mors rapere haud potuit.


9. ad Franciscum Scalam

Scala, delitium tui Marulli
Et veri columen decusque amoris:
Quis te, quis deus huc venire iussit
Solatum ad veterem tuum sodalem,
5Qui solus Calabris misellus oris
Eiectus patria sodalibusque,
Uni qui mala patriae levabant,
Flendo tempora conterit maligna?
O diem nitidum! Quis huc, quis unquam
10Venturum mihi, Scala; te putaret?
Venisti tamen, o amice, nec te
Tam longae labor est viae moratus.
En, cape oscula tam diu cupita,
Amplexus cape tam diu negatos:
15Fruamur pariter die beato!
Qui scis crastina quid minetur hora?


10. ad Maximilianum Caesarem

Siquis opum largus, siquis virtutis alumnus,
Siquis sincerae cultor amicitiae,
Si quisquam dubia fati sublimior aura,
Siquis fortunam qui facit ipse sibi,
5Siquis Marte ferox, siquis post arma benignus,
Siquis qui, quod habet, hoc habet ille bonis,
Siquis possessor fidei, probitatis, honesti:
Ne vivam, si non tu mihi, Caesar, hic es.


11. Dido in anulo

Tu, qui me casusque meos in imagine parva
Aspicis et digito tristia fata refers:
Vera haec effigies, nex vera est, hospes, Elissae,
Sed non vera necis causa pudendus amor.
5Nec mihi Phryx nocuit (nec enim Phryga novimus ullum),
Cura sed antiqui casta tenaxque tori,
Quam ne coniugio Lybici violare tyranni
Cogerer, hac cecidi fortiter usa manu.
At vos, o vates, si sunt haec praemia laudi,
10Quae feret incesti foemina adulterii?


12. ad Antonium principem Salernitanum

Das gemmas aurumque, ego do tibi carmina tantum:
Sed bona si fuerint carmina, plus ego do.


13. ad Neaeram

Sic me, blanda, tui, Neaera, ocelli,
Sic candentia colla, sic patens frons,
Sic pares minio genae perurunt,
Ex quo visa mihi et simul cupita es,
5Ut, ni me lacrimae rigent perennes,
Totus in tenues eam favillas.
Sic rursum lacrimae rigant perennes,
Ex quo visa mihi et simul cupita es,
Ut, ni, blanda, tui, Neaera, ocelli,
10Ni candentia colla, ni patens frons,
Ni pares minio genae perurant,
Totus in riguos eam liquores.
O vitam miseram et cito caducam!


14. epitaphium Germanici Caesaris

Parce, hospes, tumulo: Caesar Germanicus hic sum:
Saepe etiam ignotis ipse dedi requiem.
Quod siquem tituli nihil huius gratia tangit,
At moveat patria fraude quod hic iaceo.
5Sed iaceo, quamvis non vitae, at plenus honorum,
Hoc uno ingratus, quod genui, patriae.
Testata est mores lacrimis plebesque patresque:
Haec sunt sinceri iudicia ingenii.


15. epitaphium Vituli et Asellae

Moerenda Vitulus atque Asella coniuges,
Qui morte praeventi mala, nec ille bos
Nec illa quivit emori asina. Hoc ex suis
Sibi bonis sumpsere, quod vides soli.


16. de poetis latinis

Amor Tibullo, Mars tibi, Maro, debet,
Terentio soccus levis,
Cothurnus olim nemini satis multum,
Horatio satyra et chelys,
5Natura magni versibus Lucretii
Lepore Musaeo illitis,
Epigramma cultum, teste Rhallo, adhuc nulli,
Docto Catullo syllabae:
Hos siquis inter caeteros locat vates,
10Onerat quam honorat verius.


17. in Mancinum

Effigiem quaeris, nec vis, Mancine, poetam:
Quid, nisi quod comedit nil statua, hic comedit?


18. ad Neaeram

Sic istos oculos tuos, Neaera,
Avertis, quotiens perire me vis,
Tanquam perdere non queas tuendo:
Sed tu ne peream times beatus.
5Ne time: ah miser, ah miser peribo!
Sed hoc tam miserum (ut putas) perire,
Tuo servitio magis beatum est.


19. de Nape

Quod Sappho Aoniis decima est soror addita Musis,
Inter Pieridas negligit esse Nape
Miraturque pati scelus hoc coelestia corda
Et sanctum impuro carmine nectar emi.
5Usque adeo ne intacta Nape? Nil spurcius immo est!
Sed certe vati filiola obiicitur.


20. epitaphium Francisci Sfortiae

Si genus audieris, spernes: mirabere gesta.
Illud fortunae est, hoc opus ingenii.


21. ad Neaeram

Has violas atque haec tibi candida lilia mitto:
Legi hodie violas, candida lilia heri:
Lilia, ut instantis monearis virgo senectae,
Tam cito quae lapsis marcida sunt foliis;
5Illae, ut vere suo doceant ver carpere vitae,
Invida quod miseris tam breve Parca dedit.
Quod si tarda venis, non ver breve, non violas, sed
(Proh facinus!) sentes cana rubosque metes.


22. de morte Iani fratris

Per Scythiam Bessosque feros, per tela, per hostes
Rhiphaeo venio tristis ab usque gelu,
Scilicet exequias tibi producturus inanes,
Fraternis unus ne careas lacrimis,
5Teque peregrina, frater, tellure iacentem
Et tua sparsurus fletibus ossa meis,
Quandoquidem post tot casus patriaeque domusque
(Tanquam hoc exempto nil nocuisset adhuc)
Te quoque sors invisa mihi, dulcissime frater,
10Abstulit, Elysium misit et ante diem,
Ne foret aut fletus qui solaretur acerbos
Iungeret aut lacrimis fratris et ipse suas.
Heu, miserande puer, quae te mihi fata tulerunt,
Cui miseram linquis, frater adempte, domum?
15Tu mea post patriam turbasti pectora solus,
Omnia sunt tecum vota sepulta mea,
Omnia tecum una tumulo conduntur in isto:
Frater abest, fratrem quaeso venire iube!
Cur sine me Elysia felix spatiare sub umbra
20Inter honoratos nobilis umbra patres?
Occurrunt Graiique atavi proavique Latini:
Frater abest, fratrem quaeso venire iube!
Hic tibi pallentes violas legit, alter amomum,
Narcissum hic, vernas porrigit ille rosas,
25Attolluntque solo carisque amplexibus haerent:
Frater abest, fratrem quaeso venire iube!
Interea, quoniam sic fata inimica tulerunt,
Nec mihi te licuit posse cadente mori,
Accipe, quos habeo lugubria munera, fletus,
30Aeternumque, meae, frater, ave, lacrimae!


23. ad Laurentium Petri Francisci

Quod solus, bone Laure, adamas ornasque poetas,
Nil mirum est: solus carmine digna facis.


24. epitaphium Deipyles

Deipyle iacet hic prima intercepta iuventa,
Et saecli et sexus gloria rara sui:
Quae, dum vita fuit, superos ipsumque Tonantem
Torserat, inferno nunc movet arma Iovi.


25. ad Accium Sincerum

Acci, non ego tela, non ego enses,
Non incendia pestilentiasve,
Non minas vereor ferociorum,
Non hymbres, mare, turbines, procellas,
5Non quaecunque aliis solent nocere,
Quae cuncta unius aestimamus assis:
Verum tristius his malum puella est,
Quae me, cum libuit, potest necare.


26. de Leucothoe

Odit Leucothoe, sed quo plus odit, ego illam
Plus pereo. Quid? Si non ita acerba foret,
Blanda minus poterat: hoc in me callida vidit,
Et fugit, invitam quo magis ipse velim.


27. epitaphium Michaelis Tarchaniotae avi materni

Parce, hospes, cineresque pios ne laede profanus:
Si nescis, castis haec loca sola patent.
Nec te privata moveat quod claudor in urna:
Haec quoque fortunae, non mea cura fuit.
5Longe, hospes, longe tamen erras, si mea credis
Nomina in exiguo tota reposta solo,
Quaeque tot ob patriam pugnando vulnera passus,
In cineres mecum versa abiisse leves.
Atque utinam ob patriam tantum, nec dicerer, hospes,
10Cum patria et natis oppetiisse tribus:
Quos ego suprema comites hortatus in hora,
Vincere dum nequeo, cum patria perii.


28. ad Neaeram

Rogas quae mea vita sit, Neaera:
Qualem scilicet ipsa das amanti, est:
Infelix, misera, inquies, molesta
Aut si triste magis potest quid esse.
5Haec est, quam mihi das, Neaera, vitam.
Qui (dicis) comites? Dolor, Querelae,
Lamentatio, Lacrimae perennes,
Langor, Anxietas, Amaritudo,
Aut si triste magis potest quid esse.
10Hos tu das comites, Neaera, vitae.


29. de Antonio principe Salernitano

Olim rogatus quid sibi relinqueret
Tam multa qui cuivis daret,
"Hoc" inquit "ipsum" Antonius, "siquid dedi:
Nam caetera haud puto mea."


30. de Xysto

Senserat Ausoniam vix dum bene foedere iungi,
Cum "Perii!" Xystus dixit, et interiit.


31. de Thrasybulo

Cum fugeret civem civis devictus ut hostem,
In patriam sceleris conscius ipse sui,
"State viri!" Thrasybulus ait. "Victoria vestra est,
Nec mihi sed vobis vicimus et patriae."
5Dixit, per mediosque ruens ensesque virosque,
Parcendum passim civibus ingeminat.


32. ad Antonium Petrutium

Qui fit, Petruti, ut siquis est mihi visus,
Siquem saluto, si cui manum porxi
Caputve movi, protinus mare et montes
Aut siquid usquam est impudentius iactent
5Et se patronos offerant vel invito?
Idem rogati, certa postulat cum res,
Mirantur unde tam audiant novum nomen,
Nec iam Marullum verba nec sua agnoscunt,
Homines crepitui quam simillimi ventris,
10Pontanus illos ut meus bene appellat.
Tu solus a me cultus unice quicquam
Nec polliceris, vana nec mihi iactas,
At, cum videtur postulare res, ultro
Imples parentis munus atque agis mecum,
15Non ut patronum, sed pium ut decet patrem:
Nimirum amasque solus et tibi constas.


33. epitaphium Albinae

Hic Albina iacet, sed non tamen hic iacet una
Albina (hoc Veneris non tulit ipse puer),
Sed tela atque arcus pharetraeque, Cupidinis arma,
Quique fuit mollis semper in ore decor.
5Spargite humum foliis, verno nec parcite flori:
Haec quoque, quae cinis est, flos modo vernus erat.


34. in superbientem

Cum felix regnoque potens videare paterno
Inque dies crescat gloria honorque magis,
Nec tua maiorum titulis concedat imago
Et facile ex animo sit tibi cuncta fore,
5Fastidire tamen victos miserosque caveto
Et tua Fortunae regna minora puta.


35. ad Alexandrum Cortesium

Commendo tibi, Cortesi, Soavum,
Ipsum non secus ac tuum Marullum:
Nanque est nobilis atque litteratus
Et, nisi manifesta pernegamus,
5Urbanus, facilis venustulusque.
Si me diligis (ut facis), Soavum
Ipsum dilige, ama, fove adiuvaque.
Dignus est (mihi credito) Soavus
Et sodalitio tuo et favore.


36. epitaphium Simonettae Vesputiae

Si lacrimis decoranda novis generosa puella est,
Haec una est lacrimis condecoranda novis;
Sin deflere nefas tam rarae funera vitae,
Haec eadem siccis una adeunda genis.


37. de suo amore

Iactor, dispereo, crucior, trahor huc miser atque huc,
Ipse ego iam quis sim nescio aut ubi sim:
Tot simul insidiis premor undique: proh dolor! in me
Saevitiae Cypris dat documenta suae.
5Saevitiae documenta suae dat, ego hanc tamen unam
Depereo, utque nocet, sic libet usque sequi.
Qua siquis miserum solam me liberet horam,
Hic mihi sit Phoebo doctior et melior.


38. de Amore et Mercurio

Forte Iovi dum iactat Amor sua tela, deorum
Nuntius ex humero surripuit pharetram.
Sensit Amor fraudes, et "Me ne, ignave, lacessis,
Cuius" ait "mentem surripui totiens?"


39. epitaphium Philippi Marulli avi paterni

Siste, hospes, atque haec verba, si placet, lege
(Neque enim rogamus nisi lubentem quempiam):
Ego Philippus hic Marullus contegor.
Posuit superstes filius Manilius
5Uxorque Thomae. Hoc satis. Caetera alii:
De se Marullo proloqui ulterius nefas.


40. in Posthumum

Scribis, agis, recitas semper nova, Posthume: quid ni?
Posthume, crede mihi, quicquid agis, novus es.


41. ad Martiam Bocontiam

Cum sit Acidaliae facies artesque Minervae
Et Latonigenae pectora casta deae,
Cur tibi Mars tribuit speciosum, Martia, nomen?
An contra quod me tam fera bella facis?
5Bella facis faciasque licet, tibi dedita servit
Mens tamen et duros serviet ad cineres.
Quod siquis misero post funera sensus amori est,
Tunc quoque amet vultus ossea forma tuos.


42. epitaphium Pholoes

Hic choreae cantusque iacent Veneresque iocique:
Unius neque enim est hic tumulus Pholoes.
Nam, simulac decimum, necdum bene, venit ad annum,
Protinus et raris annumerata fuit:
5Mille illam petiere proci, sed mille repulsis
Maluit in viduo casta iacere toro
Taedarumque expers sine coniuge degere vitam,
Libera perpetuo nec dare colla iugo.
Atque ita reste brevi veloque ornata sacerdos
10Virgineos intrat non diuturna focos.
Risit Amor Claralem habitum mentemque puellae,
Et leviter "Nostra est haec quoque miles!" ait.
Nec longum: ardet inops mentis vittasque perosa
Sedit sub Maenni conspicienda cavis.
15Et tamen antiquusque rigor et nescia amorum
Rusticitas animo pristina, ut ante, fuit:
Non illam rixae, non lenia murmura amantum
Iuverunt, medio non vaga lingua ioco,
Non partes egitve suas lassataque saepe
20Immoto miserum corpore cepit onus:
Donec, rugosa vultus mutante senecta,
Vilis amatori visa gravisque suo est.
Tum demum faciem et formae mala damna caducae
Conqueri et auxilium quaerere ab arte novum:
25Et modo compositum blanda latus arte movere,
Saepe iocis tardos sollicitare viros;
Nunc pariter digitisque loqui nutuque fideli
Verbaque de tacitis mutua ferre notis;
Interdum insano Veneris cogente furore,
30Cum iam flamma tegi non satis apta foret,
Dulcia concentu modulari carmina blando
Et placida captos ducere ab arte animos;
Aut matronalem verbis mollire rigorem
Et precibus castas sollicitare nurus
35Aut iam mutatos animis coniungere amantes
Duraque mellita flectere corda prece.
Quae dum dulcis anus curat, proh tristia fata!
Ante diem nigrum per Styga fecit iter;
Flens tamen, ut flentes se circumspexit amicos,
40Tot defecturo iam dedit ore sonos:
"Eripior, sed vos, dum lux brevis ista, cavete
Nequis iners vitae tempus abire sinat."
Dixit, et in tenues mens aegra evanuit auras:
Fleverunt Charites funera, flevit Amor.
45Vade, anus egregia: tibi ver, tibi cinnama surgant
Et crescat tumulo spica Cilissa tuo!


43. de Venere et Vulcano

Moesta Venus rapti casum plorabat Adonis
Factaque fulminei vulnera dente suis.
Sensit, et indignans "Quid fles, dea?" Mulciber inquit.
"Non habet in Martem ius violentus aper."


44. ad Accium Sincerum

Miraris, Acci, cur tacet Linus patrem:
Mater Nape non prodidit.


45. ad Avitam

Quid frustra totiens necas rogando
Nec firmum tibi, Avita, nec fidelem,
Contentum solito perire amore?
Non sum cui placeant simul trecentae,
5Non ego cupio hanc et hanc et illam:
Primus ardor et ultimus Neaera est.
Tu, siquid tibi, Avita, cordis usquam est,
Si me audis, eadem roga volentem
Optantemque, libet rogare quando:
10Nos uri sine mutuis favillis,
Nam miserrimum amare non amantem est.


46. ad Antonium principem Salernitanum

Quod regni, quod opum, largi quod nominis heres,
Fortunae, Antoni, non leve munus habes:
At quod perpetui cultor generosus honesti es,
Ingenuo debes, quicquid id, ingenio.


47. de Iacobo Quarto Appiano

Quartum rogabam leucophaeam mutuam:
Donavit ille coccina.
"Non" inquam "adeo beatus est vates tuus!"
"Nec tam" ipse respondit "miser."
5At cur rogavi, quam daret, non crederet,
"Quod nec dii" ait "credant mihi."
O digna, Quarte, vox tuis virtutibus,
Notanda cunctis saeculis,
Qui vim deorum principes sequi mones,
10Quorum vicem inter nos gerunt!


48. consolatio ad Andream Matthaeum Aquavivium | de morte Iulii patris

Nuntia fama patris ad nos pervenit adempti,
Protinus et lacrimas visa novare meas:
Nec tua tam, fateor, quam me mala publica tangunt
Et subit Hesperii flenda ruina soli.
5Occidit Ausonidum vir nulli laude secundus,
Sive velis belli seu magis arte togae;
Ille dies primum metuendos reddidit hostes,
Et cecidit Latiae gloria militiae.
Vidi ego confusas peditumque equitumque catervas
10Rorantes oculos vix bene tollere humo,
Et modo militiam, modo deplorare Latinum
Nomen et erepti iura fidemque ducis,
Et voluisse mori, nec te, fortissime Iuli,
Amisso vilem continuisse animam.
15Quid tibi nunc tot pulsi hostes, tot moenia prosunt
Diruta, quid titulis fulcta superba domus,
Quid Ligurum devictae acies, quid Gallica signa
Partaque pugnaci gloria rara manu?
Non minus, infestos medius deprensus in hostes,
20Dum tibi turpe putas cedere mille viris,
Occidis, heu, titulis saevi accessurus Achumi:
Me miserum, quantum nex dedit una mali!
At pia pro patria, pro dis arisque tuendis,
Indueras Latium, dux, caput arma tibi
25Ultoresque deos iurata in bella trahebas,
Si modo sunt curae iusque piumque deis:
Sed neque fas neque iura deos mortalia tangunt,
Et rapit arbitrio sors fera cuncta suo.
Nam quid prisca fides iuvit pietasque Pelasgos?
30Nempe iacent nullo damna levante deo.
Aspice Byzanti quondam gratissima divis
Moenia, Romanae nobile gentis opus:
Haec quoque iam pridem hostili data praeda furori est,
Solaque de tanta gloria gente manet.
35Vivit honos, vivunt benefacta virumque labores,
Et fugit hostiles fama decusque rogos.
Sic tua longinquum late diffusa per aevum
Nomina per gentes fama loquetur anus,
Certatimque canent docti tua gesta poetae
40Factaque erunt populis dictaque nota tua:
Hic verus virtutis honos, haec digna laborum
Praemia magnanimis iure petenda viris.
Parcite praeclarum funus violare querendo:
Hostibus eveniant funera lenta meis;
45Hostibus eveniat molli tabescere lecto,
Amplexus inter foemineosque mori!
Arma viros caedesque decent; quid tempora vitae
Natalesque viri connumerare iuvat?
Sat vixit, siquem vitae non poenitet actae:
50Laudibus et fama longa petenda dies.
Nil magis est certum summa mortalibus hora:
Serius aut citius una terenda via est.
Quid fraudare iuvat momento temporis aevum?
Sera licet, nunquam est sera futura dies.
55Optima pars vitae supremo ex funere pendet:
Felix cuicunque est fas bene posse mori.
Quod siquis casusque hominum seriemque laborum
Cogitet et vitae tot mala damna brevis,
Iam primos mecum ille ortus, non ultima flenda
60Tempora mortali sentiet esse viro.
Debita naturae mors est: quid pectora planctu
Concutis? invidiam parce movere deis.
Parce, precor, Matthaee, modumque impone dolori:
Ingenium luctus dedecet iste tuum.
65At non sic Tynichusque senex Spartanaque natum
Flevit: eris molli mollior ipse nuru?
Si tibi consultum non is, at consule fratri,
Consule amicitiis coniugioque tuo;
Aspice qui populi, quis te circumspicit ordo,
70Imposita est humeris sarcina quanta tuis.
Sume animos, nec te vaesano trade dolori,
Et populis tandem da sua iura tuis;
Da populis sua iura tuis terrisque beatus
Vive diu: meruit quae pater astra tenet.


49. ad Neaeram

Non tot Attica mella, littus algas,
Montes robora, ver habet colores,
Non tot tristis hyems riget pruinis,
Autumnus gravidis tumet racemis,
5Non tot spicula Medicis pharetris,
Non tot signa micant tacente nocte,
Non tot aequora piscibus natantur,
Non aer tot aves habet serenus,
Non tot Oceano moventur undae,
10Non tantus numerus Lybissae arenae:
Quot suspiria, quot, Neaera, pro te
Vaesanos patior die dolores.


50. de Euphrosynea

Quicquid agit, Veneres agit Euphrosynea; sed hae me,
Dispeream, si non disperimunt Veneres.
Nam quotiens video, totiens et pectus et ipsum
Cor silet et totus deficio ac pereo.


51. ad Gemmam

Qui dedit Aiaci, Thesidae, Protesilao,
Ille dedit nomen, lucida Gemma, tibi.
Nam neque fulgidior neque te formosior ulla est,
Quaeque hominum possit corda movere magis.
5Iure igitur Gemma es; quod si tibi displicet illud,
Dum dea, vel Pallas vel magis esto Venus.


52. epitaphium Euphrosynes Tarchaniotae matris

"Quaenam hoc in tumulo tegitur matrona?" "Venustas."
Ille Pudicitiam dixerat: haec eadem est.
"Quod genus?" "Inachidi". "Generis fortuna?" "Beata,
Sed cecidit patria deficiente sua."
5"Quis torus?" "Unus, et hic felix sine lite Marulli."
"An mater?" "Seno pignore fecit avum."
"Quae vita?" "In tenebris." "Quae causa indigna doloris?"
"Occasus patriae servitiumque grave."
"Ecquem cum patria luxit?" "Fratresque patremque,
10Sed quas felices diceret esse animas."
Felices nimirum animae, sed enim haec quoque felix,
Foemina tam rari pectoris in patriam.


53. de Neaera

Viderat intactam nuper Venus alma Neaeram,
Et puero "Cessant quid tua spicula?" ait.
Cui deus humentes lacrimis deiectus ocellos,
"Spicula" ait, "mater, quae tenet illa, refers".


54. ad sodales

Laure, Compater, Altili, Elisi, Aeli,
Parde, Phosphore, Rhalle, Zenobi, Acci,
Pontane, unanimi mei sodales:
Quam bene est mihi cum mea Thalia,
5Quam mecum bene rursus est Thaliae!
Ambo dulciculi, venustuli ambo,
Ambo lusibus erudituli isdem,
Isdem moribus educatuli ambo,
Fortunae pariter malignae uterque,
10Quam neuter tamen aestimat caballi,
Ut qui me videt, hanc putet videre.


55. ad Manilium Rhallum

Foenerat, et levis Endymion tibi, Rhalle, videtur:
Crede mihi, nimis est hic homo, Rhalle, gravis.


56. de Mnestheo

Matrem rogatus faceret an patrem pluris
Iphicrate satus nobili,
"Matrem" inquit: "haec enim Atticum edidit, Graecus
Quem voluerat Thracem pater."


57. epitaphium L. Crassi Neapolitani

Lustrabas, dum vita fuit, vagus advena terras,
Scilicet antiquae, Crasse, memor patriae:
Nunc functus vitaque hominumque laboribus aegris,
Protinus in veram rursus abis patriam.


58. ad Neaeram

Iuravi fore me tuum perenne,
Per me, per caput hoc, per hos ocellos,
Qui te disperiere contuendo,
Per quod plurima cor tulit dolenda.
5"Haec" inquis "mea sunt, tua ista sunto!"
At certe lacrimae meae, Neaera,
Quas iuro fore me tuum perenne.


59. de Amore

"Quis puer hic?" "Veneris." "Plenae quae causa pharetrae est?"
"Non bene provisus certa quod arma movet."
"Cur sine veste deus?" "Simplex puer odit opertum."
"Unde puer?" "Pueros quod facit ipse senes."
5"Quis pennas humeris dedit?" "Inconstantia." "Quare
Nulla deo frons est?" "Signa inimica fugit."
"Quae sors eripuit lucem?" "Immoderata libido."
"Cur macies?" "Vigilis cura dolorque facit."
"Quis caecum praeit?" "Ebrietas, Sopor, Otia, Luxus."
10"Qui comites?" "Rixae, Bella, Odia, Obprobrium."
"Qui coelo dignati?" "Homines." "Quae causa coegit?"
"Mitior auctore est credita culpa deo."
Heu, curvum genus et veri corda inscia: quo ius
Fasque, scelus miseri si scelere abluimus?


60. de Neaera

Mutatum, visa Phorcinide, credite Phineum:
Res antiqua, tamen teste probata suo est.
Nec iam vana putet veterum miracula quisquam,
Ipse ego cum visa dirigeam domina;
5Mens tamen et veteris remanent incendia mentis:
Sic etiam Niobe flet lapis in Sipylo.


61. ad Neaeram

Puella mure delicatior Scytha
Foliive serici comis
Vel educata rure Pestano rosa
Vel anseris pluma levi,
5Eademque duris dura cautibus magis,
Quas tundit hibernum mare,
Cum nubilosis Africus pennis gravis,
Saevit Ligustico sinu:
Remitte cor, siquis pudor, mihi meum,
10Quod mille cepisti dolis
(Dum nunc ocello dulce subrides nigro,
Nunc fronte spem certa facis),
Quod nunc habes in vinculis quasi Syrum
Aut comparatum Sarmatam;
15Verum remitte, dura, non ultra tuum:
Iam enim rogat melior sibi,
Quae nos ocellis diligit suis magis,
Neque hoc neque illud imputat.
An tu putabas scilicet firmum tibi
20Tot barbare affectum modis?
Quanquam beati centies et amplius,
Siquos tenaci compede
Quae prima vix dum puberes iunxit fides,
Eadem extulit pios senes!


62. ad Quintilianum

Quod nimium castus liber est nimiumque pudicus,
Displicet; ingenium, Quintiliane, probas.
Gratulor ingenio quantum sinis, heus age, sed dic:
Cur tibi non adeo carmina casta placent?
5Casta placent Phoebo, castissima turba sororum est,
Casta pios vates Pieriosque decent:
Nos quoque casta movent, quamvis distamus ab illis,
Et vetat ingenuus verba inhonesta pudor.
Tu licet huc Marsumque feras doctumque Catullum
10Et quoscunque alios Martia Roma legit,
Non tamen efficies, ut Phrynae scribere malim,
Quam tibi vel turbae, Laodamia, tuae
(Et tamen haec possunt Phrynae quoque grata videri,
Illa nisi Phrynae displicitura palam est).
15Sit procul a nobis obscoena licentia scripti:
Ludimus innocuae carmina mentis opus.
Utque nec arma virum nec magni orientia coeli
Signa nec immensum mundi aperimus opus
(Quid pluat, unde homines, quae vis maria inficit alta,
20An Deus, an Manes, an Flegethontis aquae),
Sic iuvat in tenui legem servare pudori
Et quae non facimus dicere facta pudet.
Sit satis auratos crines laudare Neaerae,
Sit satis in duram multa queri dominam
25Et facere iratum saevo convitia Amori,
Nec nisi de Scythica credere rupe satum:
Caetera Thespiadum prohibet chorus. Haec ego: Phoebus
Annuit et sanctis ora rigavit aquis.


63. ad Manilium Rhallum

Non vides verno variata flore
Tecta, non postes viola revinctos?
Stat coronatis viridis iuventus
Mixta puellis.
5Concinunt Maias pueri Kalendas,
Concinunt senes bene feriati:
Omnis exultat locus, omnis aetas
Laeta renidet.
Ipse, reiectis humero capillis,
10Candet in palla crocea Cupido,
Acer et plena iaculis pharetra,
Acer et arcu.
Et modo huc circumvolitans et illuc,
Nectit optatas iuvenum choreas,
15Artibus notis alimenta primo
Dum parat igni;
Nunc puellaris medius catervae
Illius flavum caput illiusque
Comit et vultus oculisque laetum
20Addit honorem.
Mitte vaesanos, bone Rhalle, questus;
Iam sat indultum patriae ruinae est:
Nunc vocat lusus positisque curis
Blanda voluptas.
25Quid dies omnis miseri querendo
Perdimus dati breve tempus aevi?
Sat mala laeti quoque sorte, coelum hoc
Hausimus olim.
Profer huc cadum, puer Hylle, trimum,
30Cedat et moeror procul et dolores:
Tota nimirum Genio mihique
Fulserit haec lux!

1 Michaelis Tarchaniotae Marulli | Constantinopolitani epigrammaton | ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium | liber primus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: