[53]
cum ego pluribus
verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias factas1
esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de2 re
fuisse ut medicamentum, non venenum Diogenes adferret;
hoc cuivis usu3 venire posse4: quaerebat cur in eius modi
locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia
venisset. denique hoc loco causa testibus honestissimis
hominibus premebatur. M. Baebius de suo consilio Diogenem
emptum, se praesente Scamandrum cum veneno
pecuniaque deprehensum esse dicebat. P. Quintilius Varus5,
homo summa religione et summa auctoritate praeditus, de
insidiis quae fierent habito et de sollicitatione Diogenis recenti
re secum Cleophantum6 locutum7 esse dicebat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.