[78]
atque illo ipso tempore in aedis T. Anni, hominis
honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus
ab Oppianico venit. iam cetera nota sunt omnibus, ut
cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum
esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem1 viri boni
qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta
et in forum prolata et pecunia omnis Staieno2 extorta
atque erepta sit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.