[94]
nuper apud C. Orchivium1, conlegam meum, locus ab
iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuis2 non est constitutus,
non quo3 illi aut exlegem esse Sullam4 aut causam
pecuniae publicae contemptam atque5 abiectam putarent6,
sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari
posse7 non putaverunt8. quid conferam? Sullamne
cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero
tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis,
adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud
Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque
conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudens9, non modo
non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem
acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus
hoc tranquillum atque placatum10, illud omnibus invidiae
tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto
tamen illi iudices11 statuerunt iniqua condicione reum causam
dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis
potestatis accederet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 C. Orchivium ςa: Corchium P: C. Orchinium Mμ ab ςMb1ψ: a b2ςs
3 quo Mμa, Nonius p. 10. 25: quod P, Priscian. (K. ii. 280)
4 esse Sullam arbitrantur Priscian.
5 atque om. P
6 putarunt Nonius
7 posse Mς: p. ς: posse publice b: posse p. r. ψ1: posse publice non ψ2: publice a
8 putarunt a
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.