[97]
at enim1 etiam Bulbus est condemnatus. adde 'maiestatis,'
ut intellegas hoc iudicium cum illo non esse coniunctum.
at est hoc illi crimen obiectum. fateor, sed etiam
legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Cosconi2
litteris et multorum testimoniis planum factum est, quod
crimen erat proprium illius quaestionis et quae res lege
maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei3 maxime. iam ista
divinatio est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura
multo sit verior. ego enim sic arbitror, Bulbum, quod
homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis contaminatus
in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum.
tu mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum
est eligis ut id esse secutos iudices dicas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.