[105]
tum
etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos
aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari
magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret
sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si
interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam
veneni eius quod quaesitum habito diceretur,
negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse
se dicerent; nemo enim absolvit. eodem modo
quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent;
tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam
unam nemo tum istorum suam dici vellet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.