[111]
neque iniuria. facite1 enim ut non solum
mores et adrogantiam eius2 sed etiam voltum atque amictum
atque etiam3 illam usque ad talos demissam purpuram recordemini.
is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex
iudicio discessisse victum, rem ab4 subselliis ad5 rostra detulit.
et iam6 querimur saepe hominibus novis non satis
magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam
fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita7
vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur,
usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta
est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.