[139]
ego vero si quid eius modi dixi, neque cognitum
commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius
temporis mei quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim
accusarem et mihi initio proposuissem ut animos et populi
Romani et iudicum commoverem, cumque omnis offensiones
iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore
proferrem, istam rem quae tam populariter esset agitata
praeterire non potui. sed errat vehementer, si quis in
orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates
nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae1
causarum ac temporum2 sunt, non hominum ipsorum aut3
patronorum. nam si causae ipsae pro se loqui possent,
nemo adhiberet oratorem. nunc adhibemur ut ea dicamus,
non quae auctoritate nostra4 constituantur sed quae ex re
ipsa causaque ducantur5.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.