[141]
itaque in1 respondendo
primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex
re et ex2 causa habita videretur, deinde ut intellegere posset
Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum
etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset,
tris ipse3 excitavit recitatores cum singulis libellis quos M.
Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum
initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror:
'forte evenit ut ruri in Privernati4 essemus5 ego et Brutus6
filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'in Albano eramus
ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte
cum adsedissemus7 ego et Brutus filius,8' Tiburtem fundum
requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili
nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari9
voluisse dicebat10. quod si potuisset honeste scribere se in
balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se
tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et
ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut
illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse
tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica
habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia.
ego autem illa recitata esse11 non moleste fero.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.