[169]
Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices,
ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis
meae dictum est, quicquid mali per hosce1 annos A. Cluentius
viderit, quicquid hoc tempore habeat2 sollicitudinis ac negoti,
id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno
necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Asellium
quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum
esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito
fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enim3
fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici
volunt aut quod eos4 metuunt aut quod oderunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.