[175]
cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus
in Falernum se ad L. Quinctium1 contulisset, ibi
primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque
aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio2 quodam
colono, homine valenti3, qui simul esse solebat familiarius
uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna
pati posset4, et ius illud matrimoni castum atque legitimum
damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam,
fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax,
multa dicitur domino renuntiare5 solitus esse. interea Oppianicus
cum iam convalesceret neque improbitatem coloni
in Falerno6 diutius ferre posset et huc ad urbem profectus
esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti —
cecidisse de7 equo dicitur et homo infirma valetudine latus
offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri
venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices,
eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid
habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.