[197]
ex lacrimis horum, iudices, existimare1 potestis omnis
haec decuriones decrevisse lacrimantis. age vero, vicinorum
quantum studium, quam incredibilis benivolentia,
quanta cura est2! non illi in libellis laudationem decretam3
miserunt, sed homines honestissimos, quos nossemus omnes,
huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare voluerunt.
adsunt Ferentani4, homines nobilissimi, Marrucini item pari
dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos,
homines honestissimos5, laudatores videtis; Boviano totoque
ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum
homines amplissimi nobilissimique venerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.