Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Candide, quo casu patriis procul actus ab oris
Haec in rura venis? hic pascua nulla nec amnes
Nec liquidi fontes nec ovilia tuta nec umbrae,
Et tamen assiduos gregis haec pascuntur in usus.
3 5Faustule, me noster Corydon (qui plurima quondam
His armenta locis habuit magnamque peculi
Congeriem fecit) pecori me credere adegit
Esse salutares istis in montibus herbas;
At postquam segnes agros et inertia saxa
10Vidimus et siccis arentem fontibus undam,
Paenituit longaeque viae patriaeque relictae.
4 Postquam te incolumem saltus intrare Latinos
Contigit, antiqui potes haec mea tecta subire
Iure sodalitii. sunt hic mihi pauperis agri
15Iugera pauca meae vis sufficientia vitae;
Quidquid id est commune puta. tibi forsitan ulla
Prospera sors aderit; fortuna simillima vento est.
Cariceae succede casae, dum praeterit aestus,
Dum grex in gelida procumbens ruminat umbra.
20Pone pedum, discumbe parum, recreabere potu;
Potu opus est, potu iste gravis compescitur aestus.
Pocula prende; fluet melius post pocula sermo.
5 Pocula quis tanta demens aestate recuset?
6 Vina sitim minuunt animique doloribus obstant,
25Vina ut amicitias vires ita corporis augent.
7 Haec parit ora bonos (si patria vina) racemos.
8 Funde iterum; potare semel gustare, secundus
Colluit os potus, calefacta refrigerat ora
Tertius, arma siti bellumque indicere quartus
30Aggreditur, quintus pugnat, victoria sexti est,
Septimus (Oenophili senis haec doctrina) triumphat.
9 Res est consiliis secura fidelibus uti,
Utile doctrinis praebere senilibus aures.
Victa sitis, mens aegra manet curaeque supersunt,
10 35Ut sedata sitis, sic mens sedabitur aegra.
Funde merum, bibe; cardiaco medicina dolori haec,
Utitur ad curas isto medicamine Roma.
11 Omne opus atque labor vult intervalla; quiescat
Obba parum, contra muscas impone tabellam.
40Non madet imbre dies nec habet nox umida rorem
Crescere nec duris possunt in cotibus herbae.
Importuna fames, labor improbus, aeris ardor
Confecere gregem macie; vix debile corpus
Spiritus aeger agit, vacua cute porrigit ossa
45Clunis et exilis cava contrahit ilia venter.
Hic aries qui fronte lupos cornuque petebat
Nunc ove debilior pavidoque fugacior agno est.
Haec mihi (sed nimium me ardentia vota ferebant)
Omnia divino praedixerat omine cornix.
50Vix egressus eram limen, cum tristia portans
Auguria a dextra venit tegetisque sinistrae
Culmine consedit pressoque minaciter ore
Vociferans iter auspicio prohibebat aperto.
Heu pecus infelix, quod lacte et prole solebas
55Affluere, in nostris licuit dum pascere campis,
Gramina dum quaeris, suci plus perdis eundo
Quam referas pastu. simul hic tabescimus ambo,
Tu tenui victu, curis ego victus amaris.
12 O nostrae regionis opes, o florida prata,
60O campi virides, o pascua laeta feraxque
Et numquam sine fruge solum, currentia passim
Flumina per villas, rivi per rura, per hortos.
Hinc pecus, hinc agri pingues; sub sidere Cancri,
Cum tritura sonat passim, cum Iulius ardet,
65Arva virent, textae lento de vimine saepes
Poma ferunt, redolent ipsis in vepribus herbae.
13 O nemorum dulces umbrae mollesque susurri,
Quos tecum memini gelidis carpsisse sub umbris
Turturis ad gemitus, ad hirundinis ac philomenae
70Carmina, cum primis resonant arbusta cicadis.
Aura strepens foliis nemorum veniebat ab Euro
Et bacata super tendebat bracchia cornus.
Ipse solo recubans pecudes gestire videbam
Atque alacres teneris luctari cornibus agnos.
75Post somnos per gramen humi nunc ore supino
Aut flatu implebam calamos aut voce canebam,
Pectore nunc prono rutilantia fraga legebam.
14 Vivere tum felix poteras dicique beatus;
Sed bona (quod nondum fueras expertus acerbam)
80Vilis erat tibi teque ideo fortuna reliquit.
Quando iterum veniet (veniet si forsitan umquam)
Sicut capreolis sursum nitentibus haerent
Stipitibus vites stringuntque tenaciter ulmos,
Sic illam tu prende manu neu desere prensam.
85It, redit, effigiem mutat nec imagine constat
Par lamiis quas nocte ferunt errare per umbras.
Mobilis ut facies, ita mens; deludere gaudens
Quod dederat tollit; pensi nihil, omnia casu;
Qui nimium metuunt sapiuntve repellit et odit.
15 90Delicias patrii quotiens reminiscimur agri,
Ferre tot aerumnas animo non possumus aequo.
Sed quo mente feror? casu afflictatus acerbo
Unde magis crucier felicia tempora volvo.
Maius adest: florent vites humilesque genistae,
95Iam spicata seges, malus iam Punica multo
Flore rubet, redolent saepes albente sabuco
In patria, per rura Padi, per pascua Minci;
Hic vero necdum incipiunt pubescere montes.
Quod si vere solum torpet, quid frigora brumae
100Solstitiumque feret, gelidis cum terra pruinis
Albicat et rapido cum caelum incanduit aestu?
Sunt tamen hic armenta quibus cutis uvida, cervix
Non signata iugis, gemino frons ardua cornu
Luxuriansque toris pectus; nisi pabula carpant,
105Non erit hac tanta umectum pinguedine corpus.
16 Haec armenta quibus caput a tellure levatur
Altius et cui sunt longa internodia crurum
Cuncta vorant, herbas primum, mox ore supino
Arboreas frondes summaeque cacumina silvae;
110Hoc imbelle pecus quod humi nascentia tantum
Gramina decerpit vacuis ieiunat in arvis.
17 Quid verbis opus est? cunctis animantibus una est
Condicio: semper maiora minoribus obsunt.
Agna lupo, mites aquilis sunt praeda columbae,
115Innocuos delphin venatur in aequore pisces.
Unde fit hoc? (certe res prodigiosa videtur)
Haec loca, si procul hinc videas e rupibus altis,
Pingue solum et multo vestitum gramine dicas;
Quo magis appropias tanto magis omnia sordent.
18 120Hoc est Roma viris avibus quod noctua: trunco
Insidet et tamquam volucrum regina superbis
Nutibus a longe plebem vocat. inscia fraudis
Turba mit, grandes oculos mirantur et aures,
Turpe caput rostrique minacis acumen aduncum;
125Dumque super virgulta agili levitate feruntur
Nunc huc, nunc illuc, aliis vestigia filum
Illaqueat, retinent alias lita vimina visco,
Praedaque sunt omnes veribus torrenda salignis.
19 O bellum hoc; poterit dici nihil aptius umquam.
130Sed procul en coluber tortos in pulvere gressus
Flectit et exsertis sitiens ferit aera linguis.
20 Candide, quae moneo memori sub pectore serva.
Quando inter silvas graderis, defende galero
Lumina, namque rubi praetendunt spicula longis
135Dentibus et curvus discerpit pallia mucro.
Nec depone pedum multaque armare memento
Cote sinum, ne te subito novus opprimat hostis.
Et perone pedem tegito; spineta colubris
Plena hominum vitae morsu insidiantur amaro,
140Et nunc longa dies aestu facit acre venenum.
Mille lupi, totidem vulpes in vallibus istis
Lustra tenent et, quod dirum ac mirabile dictu est,
Ipse homines (huius tanta est violentia caeli)
Saepe lupi effigiem moresque assumere vidi
145Inque suum saevire gregem multaque madere
Caede sui pecoris; factum vicinia ridet
Nec scelus exhorret nec talibus obviat ausis.
Saepe etiam miris apparent monstra figuris
Quae tellus affecta malis influxibus edit;
150Saepe canes tantam in rabiem vertuntur,
Ut ipsos vincant caede lupos, et qui tutela fuerunt
Hostiles ineunt animos et ovilia mactant.
Fama est Aegyptum coluisse animalia quaedam
Et pro numinibus multas habuisse ferarum;
155Ista superstitio minor est quam nostra. ferarum
Hic aras habet omne genus, contraria certe
Naturae res atque Deo qui dicitur olim
Praeposuisse hominem cunctis animantibus unum.
Saepe etiam morbosa aestas et pestifer annus
160Ingruit et passim languens pecus omne per arva
Sternitur; exstinctae dum balat ad ubera matris,
Agnus obit, moritur duro sub pondere taurus.
Nec modus est morbo, non est medicina veneno,
Sed vicina domus vicino a limine mortem
165Haurit et assidue sumunt contagia vires.
Ista feras raro pestis rapit, utile semper
Fert pecus; exstinctas caulas epulantur atroci
Dente lupi nostraque ferae iactura opulescunt.
21 Heu, heu quam praeceps miserum me insania traxit;
170Credere fallaci gravis est dementia famae.
Romuleos colles, Tiberim Romanaque tecta
Audieram et studio mens est accensa videndi
Ducendique bonis in tot praestantibus aevum.
Accessi cum parte gregis, tentoria demens,
175Totum paene larem cum pastoralibus armis
Trans iuga summa tuli, mulctraria, cymbia, aena
Et cacabos et quo formatur caseus orbem
Fagineum; impensam atque operas amisimus omnes.
Quid faciam? quo me vertam? sperata negantur
180Pabula; tot casus, tot ubique pericula. cogor
In veteres remeare casas et coepta fateri
Consiliis egressa malis iterumque per aestus
Et montana pati longos per saxa labores.
Heu pecus infelix, o laevo sidere pastor
185Huc avecte. fuit multo praestantius istud
Ignorasse solum patrioque in limine tutos
Consumpsisse dies, gelidis senuisse sub antris
Atque Padi circum ripas Athesisve per agros
Aut ubi per virides campos et pascua nota
190Mincius it vel qua vitreo natat Abdua cursu
Consedisse, gregem pavisse salubribus herbis.
22 Te tua credulitas, et me mea fallit in horas.
Vidi ego supremae qui prosperitatis habebant
Culmina, dum laudata petunt, cedidisse nec umquam
195Emersisse malis; facit experientia cautos.
Hi prius explorant et non laudata sequuntur
Omnia; laude carent quae sunt meliora. fuerunt
(Non nego) quae famam retinent ac nomina servant
(Cuncta suis pollent vicibus) Luna, Hadrai, Troia,
200Salvia (quas nobis memorabat saepius Umber)
Nomine sunt solo, delevit cetera tempus.
Si minor est patriae forsan modo gloria nostrae,
Res tamen est melior. laudatae gloria Romae
Quanta sit in toto non est qui nesciat orbe;
205Fama quidem manet, utilitas antiqua recessit.
Illi prisca quibus maduerunt pascua fontes
Nunc umore carent, venis aqua defuit haustis,
Nulla pluit nubes, Tiberis non irrigat agros,
Tempus aquaeductus veteres contrivit et arcus
210Et castella ruunt; procul hinc, procul ite, capellae.
Hic ieiuna fames et languida regnat egestas.
Hic tamen (ut fama est et nos quoque vidimus ipsi)
Pastor adest quadam ducens ex alite nomen,
Lanigeri pecoris dives, ditissimus agri,
215Carmine qui priscos vates atque Orphea vincat,
Orphea qui traxit silvas et saxa canendo.
Hic alios omni tantum virtute Latinos
Exsuperat quantum Tiberim Padus, Abdua Macram,
Lenta salix iuncum, tribulos rosa, populus algam.
220Credimus hunc illi similem cui Tityris olim
Bis senos fumare dies altaria fecit.
Hic ovium custos ipse vigilantior Argo
Daphnide nec solum sed eo qui dicitur olim
Admeti pavisse greges per Thessala rura
225Doctior, omne pecus Solymi curare magistri
Dignus et antiquo dignus succedere patri
Qui fuit Assyrii pecoris post retia pastor.
Iste potest servare gregem, depellere morbos,
Umectare solum, dare pascua, solvere fontes,
230Conciliare Iovem, fures arcere luposque.
Si favet iste, mane. quod si negat iste favorem,
Candide, coge pecus melioraque pascua quaere.

1 de moribus curiae Romanae

2 Faustulus

3 Candidus

4 Faustulus

5 Candidus

6 Faustulus

7 Candidus

8 Faustulus

9 Candidus

10 Faustulus

11 Candidus

12 Faustulus

13 Candidus

14 Faustulus

15 Candidus

16 Faustulus

17 Candidus

18 Faustulus

19 Candidus

20 Faustulus

21 Candidus

22 Faustulus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: