Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 Litore dum tacitus fluvii spatiarer ameni
Per mare Tirenum, Gallis de partibus Egon
Maximus innumeris sacro venerandus amictu
Navibus optata Tyberis subit hostia velis.
5Defesse comitantur oves; comitantur et hirci.
Prosiluit de puppe libens, pecudesque secuntur.
Obviam quem magna alloquitur Quirillis, et ambo
Alternant responsa simul Quirillis et Egon.
2 Expectatus ades per multa pericula vectus.
10Heu timui ne patris amor patrieque tueque
Blanditie Licydis tibi vel contrarius Eurus
Hoc longum tardasset iter vel fluctus et imber
Ne tua vineta colles et sacra videres
Antra moraturus, sedes ubi vera. nec ulla
15Dignior. hic prima nostris fuit impia campis
Falsa superstitio cedes pecudumque boumque
Maxima. tune hec ergo, gregis caput, antra videre
Et colere et debes his iure quiescere silvis?
Hic ovibus sunt septa tuis; hic arbuta capris
20Congrua sepi vagis; hic pistica, nardus, amomum
Et viole redolent medio tibi sole cubanti
Si mea non videas incultaque liqueris arva.
Nonne vagos post. sponse, greges viduata vagari
Cogar et ut fiam cara de coniuge pellex?
3 25Te video, mea sponsa, libens, mea summa voluptas.
Me nec iter longum tenuit nec concitus Euro
Pontus ad Ausonie quin litora nostra venirem,
Oris et in nostris amplexibus obscula figam.
4 Expectatus ades. sed cur freta fervere cerno
30Navibus innumeris? cur fert tua bellica mollis
Non solito de more manus? cur cassida victe
Cur tunice lorica tue, cur parma manipli
Accepere locum? horrebunt per prata iuvenci.
Mirabuntur oves. pecus omne per arva timore
35Concuties. ignotus eris pastoribus. agros
Turbabis. sacris cedet reverentia silvis.
5 O vita michi cara magis, michi luce serena
Gratior, en dulcis tua vox et, squalida quamquam
Sit facies, delecta tamen, veterisque decoris,
40Cara, tui meminisse iuvat. non pascua vulpes
Deturpare vides nostrisque in vitibus astu
Moliri, sevire lupos pecuaria circum?
Sibila non anguis minitantia cernis hyantis
Que pueros glutire solens, sua guctura numquam
45Visceribus satiare potest, linguamque bifurcam
Vibrat et ex solito conatur fallere rumpens
Pactam fraude fidem, sotiosque recepit et omnes
In nostras traxere nephas sua federa silvas?
Nonne etiam tegetes, quas pastor Hyberus et arces
50Quasque Turonensis Perusinis rupibus altis
Struxerat armenti gregis et tutamina nostri
Impetus immitis a culmine funditus alto
Diruit, eternum nostris heu iure magistris
Dedecus in presens numquam reparabile tempus.
55Ales et ipse Iovis quem circuit imbrea grando
Cerne quot in variis mutata coloribus agros
Territet ipsa meos varioque per aera giro
Turbet aves, nidisque vetet prodire columbas?
Quid peius, quod stagna, lacus quod turbat et equor?
60Nonne canes rabidis alia de parte lacessunt
Dentibus et rauco vitulas per prata latratu?
Quin prohibent pecudes tenerosque salubribus edos
Fluminibus mersare meos et tergere rivis
Longevam scabiem. medio bis frigore tondunt
65Vellera, terque die pecudum premit ubera pastor.
Contenctus non laete tamen sed adusque cruorem
Elicit, et mulsas et in arrida vellere tonsas
Pascua transmictit nullo custode relictas.
Sed michi nil mentem concussit amarius usquam
70Iurgia quam nostris que maxima Floreus arvis
Intulit. hanc tineam ripis iam fluminis Arni,
Ut reor, enixa es nostras ut roderet aures.
Rugitu leo turbat oves, Ligurisque veneno
Inficit anguis agros spirisque recircuit omne
75Fraude pecus. pecori sic pascua, septa nemusque
Nulla meo secura patent, et siqua supersunt
Nobis aut nostris gregibus non libera linquunt.
Nec satis instruitur michi peior frausque dolusque.
Nam postquam occidui Rodani de litore cessi,
80Grexque meum comitatur iter cum forpice tonsis
Velleribus, que signa gregis, terraque marique
Instruxere dolos nobis dirasque pararunt
Insidias. igitur sacrum michi leva maniplum
Gestet, dextra pedum, caput hoc in tempore victas,
85Tuta vel in casula mea mollia pectora reddam,
Seu pecus adducam parva hec ad litora cimba?
Iam veteres abolesse vides hoc tempore mores.
In peius fortuna ruit; sunt cuncta retrorsum
Versa. lepus sequitur catulos auritus odoros;
90Accipitrem merulus expectat in arbore sidens
Sepibus inclusum. corvo Phylomena canenti
Cedit et astur aquis et vivit in ethere piscis.
Ut fert ergo locus tempusque et proxima rerum
Conditio, sic ipse geram cum tempore morem,
95Et licet in propria veniam per rura colonis
A paucis notus, paucisque per antra receptus
Ytala, non turbo silvas aliena nec arva
Sed mea perpetuo conamine nitar adepta
Septa meis, quisquis miretur, reddere capris,
100Collibus et faciam redeat reverentia sacris.
Nec fugiet dignas tuus hic pro crimine penas.
6 Alme pater, cui summa datur custodia ruris,
Cui nemoris campique omnis, cui cura peculi
Credita cura sacri, cui grex pascendus in herbis,
105Parce, precor, miserere gregis per devia sparsi
Parce, precor, pacemque pater quam maximus ille
Noster heus iuga lecta petens hec unde potestas
Summa tibi per valles has et rura reliquit
Da, pater, et sequere vestigia sacra magistri.
110Nonne herus in medio cruciantibus ipse pepercit
Supplicio, iussitque suo patiendo benigne
Indulgere gregi quotiens erraverit? ergo,
Ergo parce, precor, moveat tua pectora coniunx.
Me maternus amor, soboles comunis utrique
115Commovet hic Floreus, uteri pars maxima nostri.
7 Te maternus amor, ratio me cogit, ut iste
Lugeat ante alios et praemia iure nephandi
Digna ferat sceleris aliis exempla daturus.
Cladis enim fuit iste caput, silvisque ruina
120Hinc est orta meis. hinc pascua prata nemusque
Turbantur pecudesque mee sparguntur abacte.
Ne rogites, firma est animo sententia nostro.
8 Si memini bene, summe patrum, sententia quondam
Iam data mutata est tulerat quam pastor in agros
125Niniveos. pravum sapiens mutare quot horis
Scit sibi consilium, stolidus sed inheret eodem.
9 Parcere suplicibus noster, punire superbos
Iussit herus; numquam rediit puduitque nephandi.
Iudicium mutare velim, mutante reatus
130Propositum, mea sponsa, reo; sed inheret eodem.
10 Non heret; rediit si quid commisit, et almos
Postulat ante pedes veniam, suplexque precatur.
11 Coniugibus proprius mos est obstare maritis.
"Si quid adhuc commisit," ais? sed desine tandem.
12 135Pace loquar concede tua. de pignore tanto,
Sancte patrum, sileam? pietas vetat ansia matris.
Et iam forte minor culpa est quam reris in isto.
13 Culpa minor? loquere: in quem culpa reflectitur ergo?
14 Iam secura loquar. nisi fallor quinque peracta
140Iam sum lustra, ex quo Rodani per litora pinguem
Te pascente gregem Ausoniis non protinus ullum
Tunc pecus in silvis tunc pascua nulla tenebas
Ytalie. cuncta rapidis invasa tyrannis.
Mictitur Expericos pastor recturus Yberus
145Tunc nullo comitante greges. dic: unde favorem
Auxiliumque prius traxit? num Floreus ipse
Dentiferos fidosque canes in bella paravit?
Pabula num gregibus, nitidam sitientibus undam
Et pelles agnosque tuis? quis et alter in arctis
150Par sibi rebus erat? nec fessus, donec Hyberus
Et colles, armenta, pecus silvasque coegit
Imperium sentire tuum sceptrumque vereri.
Post regere Ausonios alii venere bubulcos,
Quos rapidis Gallus fluvius transmisit ab undis.
155Principio tractare greges per rura benigne
Incipiunt; mane ex stabulis ad florida ducunt
Prata pecus, radiis non dum candentibus agris
Solis, et armentis tribuunt sua pascua cunctis,
Et postquam medio silvis sol astitit axe
160Arboreis pecudes umbris aut vallis opace
Inducunt. paste summunt in rupe quietem.
Vespere grex iterum variis depastus in herbis
In rivis claraque sitim deponit in unda.
Sic soliti sua septa greges et visere caulas
165Nec nisi luce semel ad spumida mulctra venire
Tunc campos colere et rastris invertere glebas.
Sic colles pecudesque tuas in pace regebant.
Set nimium fortuna tuis fuit invida silvis.
Pastorum nam pulsat amor iam corda tuorum
170Illicitus, pectusque furit solumque rapinis
Gaudent et pecoris nulla his est cura vel agri.
Vellere nudantur pecudes et tergora capris
Diripiunt, avidis vacuantur et ubera palmis.
Hic agnos, lac et ille rapit, rapit ille iuvencam,
175Et nullo custode boves pecudesque capreque
Per silvas nude Borea spirante pererrant.
Nix licet alta tegat montes, aut rura pruina
Et valles rigeant, glacies et flumina stringat,
Non pecus in stabulis solitisque remictitur antris.
180Glande putas pascantur oves fenoque iumenta
Aut tepidis potentur aquis? nix potus et Euros;
Pascit luce pecus, et noctu ruminat auras.
Elisici non arva tui nec prata nec agros,
Semina nec segetes vites neque rite colebant
185Vinifluas. fiunt steriles vineta labrusce
Et spinis paliurus agris fruticesque vepresque
Crescunt et lolium superat sata semina campis.
Si quis forte suo pecori fenilia servat
Vel siliquas, rapiunt tristes pascantur ut ursi
190Et tauri turpesque sues et fetidus hyrcus;
Et vitulam vel siquis habet teneramque capellam
In stabulis, taurus petulans hyrcusque petulcus
In Venerem fervent. pavidas cum pondera ferre
Non valeant mediis prostratas cernere caulis
195Possis, hosque fera fervere cupidine cernas.
Talibus Helisici nullos habuere rapinis
Pastores per rura tui numerosque modosque.
Inde fames scabiesque gregi miserisque bubulcis;
Hinc turbare animas, hinc grex non nosse magistrum
200Incipiunt nec et ipse gregem, perque hostia fures
Non intrant; aliunde petunt ad ovilia gressum.
Interea iam dira fames per pascua crescit
Ytalie, Latiosque greges penuria passim
Occupat. externis pastoribus orrea multis
205Frugibus exuberant; paleis et stramine plena
Septa serant. miseri pereunt per rura per agros
Agricole. miserum montes perque arida prata
Exurit omne pecus. Latii ieiuna fremebant
Saltibus armenta. verus num pastor ovillas
210Sic solitus nutrire suas? num noscere vocem
Pastoris tu reris oves? ubi cuncta rebellant,
Regis causa prior, et dira tyrannis adurget,
Nec solum premit ista fames tua prata nemusque
Oppidaque et lucos, sed qua rigat Arnus apricos
215Campos et qua puniceos creat Elsa lapillos,
Piscia qua castro, patrie qua Nevola nomen
Bellaci prebens nitidis interfluit undis,
Qua vel aquis campos pingues rigat Umbro quietis;
Pisciculos qua valle fluens Sevis alveus amnis
220Gurgitat ex pinis, et qua de rupibus altis
Nascitur Emilios veniens Santernus ad agros,
Axe rigans Ambra qua pascua currit Eoo
Canicula candente carens currentibus undis
Omnia que Floreus placida ditione gubernat
225Pasceret ut pecudes, vitulas, domitosque iuvencos.
Floreus hic omni conamine nixus et auro
Et precibus petiit frumenta et stramina solers
Partibus e cunctis. nulla intentata reliquit
Litora. mercantem vidit te Corsica, Floreu,
230Et fruges et farra genusque leguminis omne.
Hic Sicula regione fuit; sua classis Yberum
Et Sardos et siqua ferax est insula vidit.
Quin Maomecticolas penetravit adusque repostos
Dardanides, Libieque ad barbara litora venit,
235Nec vacuus repetivit iter. sibi quisque facultas
Ut fuerat frumenta dabat. sic Floreus escis
Pascit oves, curis aliis post terga relictis,
Sed sibi tanta gregis per pascua copia magni est
Elisicos ut adire tuos cogatur. adivit
240Et petiit pretio fidis alimenta parato
Dent ovibus. prebere negant; arcentur ab escis
Et solitis armenta cibis mactanda macello.
Sed postquam pecori prohibet sua gramina pastor
Et genitis alimenta pater, concedo, (retrorsum
245Res, ordo, natura meant) glacieque cicadas
Obstrepere et querulas volitare per ethera ranas.
Repit avis scrobibus; scandit per menia piscis.
Iam seges in campis plenis flavescit aristis
Orreaque optata, iam tunc pro fruge parantur.
250Arcthoi glomerantur apri, Senonesque leones
Et tauri sevique tuis de montibus altis
Descendunt ursi; legio ruit Anglica septis
Turba lupina tuis, segetumque boumque minantur
Exitium solum per dulcia pascua Florei.
255Callidus adversa cernens de rupe furentem
Floreus hanc turbam validis obstare nec aptus
Viribus arte sua fruitur. namque obicit horum
Faucibus auriferam medicato farre polentam
Que donec rabidos tricat viscagine dentes
260Excubiis vallavit agros, sua septa recinsit
Sepibus, et spinis calles obturat acutis.
Glandibus et cautus optatis frugibus implet
Orrea. quid faciat? non limina montis adusque
Venerat? an iubeas durum quod colla morentur
265Libera forte iugum? sua non per pascua vocem
Extollat? secumne licet rugire leoni?
15 Importuna nimis mulier, sic credula multa
Commemoras liceat. sit liber, torvus, et altam
Vocem extollat agris. sed cur mea pascua turbat
270Curque meas detondet oves? curque ubera pressat?
16 Cur sua prata tui pastores, maxime patrum,
Fraudibus et ferro et villas invadere temptant?
17 An solus dirimet propriam se iudice causam?
18 Preses et actor aget propriam se iudice causam?
19 275Et michi si passus fuerat sua iurgia dicat.
20 Et nisi purgabas incassum iurgia dicat.
21 Purgassem regereque aliis mea rura dedissem.
22 Pressus hic expectet donec mortalia tangant?
23 Iam sua defendat. mea sed cur antra capescit?
280Cur pecudes nostras et ab urbe raptitat agnos?
24 Antra vel in silvis minimam non raptat ovillam.
Ubera demulcet, fateor, sed cogit egestas.
25 Impulit iste lupos intrent ut ovilia sevos
Et rapiant pecudes ursos, montana rebellent.
26 285Ex humeris si quisque iugum, capitique superbum
Excutit imperium, vitiis ascribe regentis.
Si quid agit tutela sui quod corporis urget
Forte licet pressus feriat, quandoque necesse est,
Pectora previso sua predefendat ab ictu.
27 290Ergo licet natus feriat cum virgula patris
Corrigit? haud virga, sed ... fuste superbus
Hic plectendus erit iam carcere dignus acerbo.
28 Iam nimium tu plectis eum durisque catenis
Cedis et in manibus ergastula pessima nectis.
29 295Et nectam iam plura quidem nec prelia desunt.
30 Vindictene magis stimulans ad prelia possit
Quam retrahens pietatis amor? vindicta nocere
Sepe solet, pietas nusquam, sed proficit usque.
Omnia cense, pater. cum damus commoda multis,
300Gaudia cum lacrimis, cum tristibus, inclite, confer
Belli alacres casus, sevo cum mente quietem.
Contemplare vices rerum, quodque omnia casus
Precipitat, quod spes hominum falluntur inanes,
Gloria quod mundi nichil est nisi fumus et aura
305Preteriens minimo vel stupea fIamma calore.
Filius est, pater, iste tuus, fidumque per evum
Ante alios fontis habuisti in gramine sacri.
Si sibi sique suis campis post cetera quidquam
Acrius, en quid longevis dabis hostibus, oro,
310Pestiferis atro maculantibus arva veneno?
Isne tuis silvis meretricia templa Minerve
Erexit? terram negat iste creasse lacusque
Hyrida, naturasque duas habuisse, vel ipsum
Non quod erat confessus herum, nec vulnera passum
315Sed duram finxisse necem; eternumque fuisse
Floreus iste negat? an et ipse secutus Apellem
Num carnem liquisse suam cum sole fatetur,
In speciem mulieris herum venisse benignum?
Iste Sabellitum vestigia falsa secutus
320Num tres personas solum deducit in unam?
Arbitrioque refert hominum divina subesse
Eterni precepta dei? genitumque minorem
Patre vel ex istis venientem censuit uni
Quam genitus fuerit? primisque parentibus olim
325Qui prior ex summo fuerit censivit origo?
Non huic ista fides, dominum sed purus in unum
Credit et eternum trinumque hominemque deumque
Qui silvas montesque regit, qui gramina rivis
Irrigat, et triplici qui semina germinat arvis
330Maiestate tuis, stipula quem gramina sacra
Pastores per rura canunt, quem fusca napea
Sed formosa tamen per florida prata coronat.
Multa refers, multis silvas ambagibus imples.
Credulitas quid vana iuvat? nisi pabula capris
335Et siliquae suibus opera prebentur et actis,
Non sua depaste redeunt ad ovilia urbis.
Ni redeat pecorique meo sua vellera nudo
Restituat, pecudes pascat viridantibus herbis
Ipse meas ut lacte fluant spumantia plenis
340Uberibus mihi mulctra suis, et retia tollat,
Non dabimus veniam, nec nexa ligamina solvam.
Usque licet rogites veniat quo limite Hyris
Divisurus agros lectumque ad pascua ducat
Alta pecus, sterile ad vepreta repellat et hyrcos.
31 345Quod scis posse iube, non retia solvere posset -
Tot retinent spineta plagas, tot fila corimbi -
Pinguia nec tantum gregibus dare pabula tantis.
32 Non aliter placare potest; inimicus habetur.
33 Atque hostem placare quidem quam perdere multum
350Utilius; quanto satius, pater optime, natum.
Non eadem natura feris. calcaris acuti
Cuspis equum; iuga lenta domant ad aratra iuvencos.
Nobilitas renuit sibi verbera dura leonis;
Inque alium translata timet, mitemque magistrum
355Ipse pati didicit, et nil reverentius ipso est.
At si forte videt in se nimis acriter ipsum
Vertere verberibus, ira ceu iussus, in armos
Erigitur, laceratque manum quam linxerat uncis
Unguibus. est igitur blando leo fuste regendus.
360Precipitat currum taurosque acremque bubulcum
Asperitas nimia. rerum modus omnia placat.
34 Hec alias, vacuata vides iam transtra per equor
Et fessas pecudes per litora plena vagari.
Curemus revocare gregem. sat potus in undis.
365Pascua, precedens, et ovilia tuta parato.
35 Hec preit, hic sequitur, Capitolia rura petentes.

1 Auctor

2 Quirillis

3 Egon

4 Quirillis

5 Egon

6 Quirillis

7 Egon

8 Quirillis

9 Egon

10 Quirillis

11 Egon

12 Quirillis

13 Egon

14 Quirillis

15 Egon

16 Quirillis

17 Egon

18 Quirillis

19 Egon

20 Quirillis

21 Egon

22 Quirillis

23 Egon

24 Quirillis

25 Egon

26 Quirillis

27 Egon

28 Quirillis

29 Egon

30 Quirillis

31 Quirillis

32 Egon

33 Quirillis

34 Egon

35 Auctor

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: