Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1 2
Nos quoque, silvestres ausi celebrare Camenas,
Temptamus nemorum varios percurrere saltus;
Cum Medicum vellem divinas dicere laudes,
Pan vetuit gracili modulantem carmina avena,
5Dixit et: Has, pastor cum sis tu, pasce capellas.
Nunc tibi cum plures etiam rear esse futuros
Qui docti cupiant Medicum nova dicere facta,
Laurenti, verbisque tuum qui grandibus optent
Inter et heroas priscos attollere nomen,
10Inter et heroas priscos attollere nomen,
Prosequar hoc tenui modulabile carmen avena,
Nec virgulta quidem prohibet me ludere vates
Delius, hoc dederit cum iam mihi saepe roganti
Te tamen hac humiles ut conditione myricae
15Usque canant, Medices: nam Musis gratius ullum
Quam de te scriptum possit quis dicere carmen?
Perge, Thalia, precor. Micon hanc et parvus Amyntas
Speluncam pueri viderunt undique clausam
Qua Pan Etruscus quondam, dum vita manebat,
20Reddere vaticinans populis responsa solebat.
Mirati primum quae sit nova causa requirunt;
Post, ubi iam verso patefactis cardine portis
Interiora vident nigro squalere colore,
Ambo dolent tacitis perculsi pectora curis.
25Ast ubi Silvani solium videre relictum
Et tanti vacuam sessoris imagine sellam,
Heu, miseris antrum replerunt questibus omne;
Praecipue Micon ipse quidem, cum grandior esset,
Lugubri tristes affecit carmine silvas:
3 30Quid fieri non posse putem, si, Parca, beatos
Tollere sic audes vel tristi funere divos?
Reddere quis possit dubiis oracula rebus?
Quis queat a gregibus pestem defendere Tuscis?
Pascua quis doceat me nunc meliora bubulcum?
35Aut ubi conveniat teneros depascier agnos?
Te, Pan, extinctum Dryades flevere puellae,
Teque leves Satyri, cum frigida membra parentis
Spectarent misero pressantem pectore natam.
Heu, quem non dixit crudelem nata deorum
40Cum te divino productum semine patrem
Cerneret indignae tandem concedere morti?
Te quoque pastores Fesuli, te, Faune, peremptum,
Te quoque, te Lydi graviter, tua cura, iuvenci
Luxerunt, maestique greges haedique relicti;
45Quin apis, ingenti penitus lassata dolore,
Floribus e variis quae sumere mella solebat,
Linquit opus, dulci nec replet nectare cellas.
Si fuit a solito cuperet quae forte labore
Convectare favos sollers cerasque tenaces,
50Tristis amara quidem, non dulcia mella recondit.
Quid tibi tam fidos referam gemuisse leones
Mortem, dive, tuam, cum ferrea pectora, tigres,
In silvis credam mediis fudisse querelas?
Quin etiam mater catulis errasse relictis
55Victa dolore gravi fertur; non ubera natis
Praebuit ulla suis, nec dulces attulit escas.
Ergo purpureis hoc spargite floribus antrum,
Pastores, vestroque patri date lilia, Nymphae
Petrides, atque etiam supremum dicite carmen:
60Pan ego sum, qui, dum silvas saltusque tenebam,
Carmen Apollineo respondi verius antro.
4 Candidus aethereum iam nunc ascendit Olympum
Nonne vides caelum velut hoc laetatur honore?
Utque novum sumpsisse deum gestire videtur?
65Hinc decus arboribus veniet frondesque virebunt
Quae nunc arescunt. pratis color inde redibit
Laetior, et virides nascentur collibus herbae.
Flava Ceres alto spectabit vertice fruges,
Quas olim maerore gravi confecta reliquit.
70Liber et ipse suas producet vitibus uvas,
Namque novum sidus Dryades vidisse fatentur,
Sidus, quo steriles effundent pabula terrae,
Et quo maturum melius dabit uva colorem:
Hoc Tusci venerare Leo custodia saepti!
75Huic vos, cum sacrum Cereri ponetis honorem,
Rustica cum Nomio dicetis carmina Phoebo,
Reddite, pastores Fesuli, sollemnia vota.
5 Dicere non possum, quamvis ego Tityrus essem,
Quae modo praeduri nobis solatia casus
80Usque tuum dederit tam delectabile carmen,
Quam solet in molli fessum iuvisse per aestus
Gramine me frigus venti leve flantis opacum.
Hic quoque cum tristes tristi de pectore curas
Dempseris, adversum cur non accedimus antrum?
85Ipse vides quali conspersum flore nitescat.
Hic lauri virides frondent; hic maxima pinus
Eminet; hic oriens petra formosus ab alta
Fons nitet; hic densae praestant umbracula frondes.
6 An quicquam Tusco nobis sit Daphnide maius?
90Et deus ipse, canit necnon responsa petenti,
Et sacri fertur Silvani e semine natus.
Concordes ergo subierunt Daphnidis antrum.
Quos ille ut vidit:
7 Fesuli spes optima saepti,
Has, pueri - dixit - moneo, deponite curas:
95Quae Silvanus enim quondam bonus ipse canebat,
Alterna vobis eadem sum sorte daturus.
At vos his monitis Tusco cupiatis ovili
Inservire pares. sed tu, cui noster Apollo
Iam dedit ut cithara saevos placare leones,
100Et duras quercus possis mulcere canendo,
Sume pedum, Micon, hoc a me quo rite labori
Subvenias patrio: nosti nam doctus in altos
Ducere nimirum saltus armenta gregesque.
Ille capit patris monitus ac iussa facessit.
105Ex illo laetos videas gestire iuvencos,
Ex illo videas necnon et pascua laeta.

1 Micon

2 ecloga X in Laurentium et Iulianum Medices

3 Micon

4 Amyntas

5 Micon

6 Amyntas

7 Daphnis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: