Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Hactenus effuse magni preconia festi,
Quo pius empyreo fulgentique agmine sursum
Inseritur celo celebris confessor et almus,
Panximus, et vite meritum, ac agrestia dudum
5Post certis firmata modis; nunc dicere fas est
Mira viri, solidis seclo radiantia signis
Naturamque super, quibus est patefacta duobus
Certa fides, hunc esse polo. Miracula nondum
Sufficiunt, quia sepe malis ostendere verum
10His datur; at nomen tantum propensius illis
Confertur, quibus ipsa deest natura, vel artis
Docta manus, vel forte modus; nam tempora firmant
Quidquid agunt, nostrum sed mirum perficit instans.
Vita etiam nec sola probat, quia cognita soli
15Soli hominis fit vita Deo, qua quodque peractum
Est opus intento, finis perfectior illi
Cognitus, unde poli sidus conscendimus amplum;
Nec cupimus reserare vagum, sed pandere certum
Deficimus; creditque fides persepe, quod artum
20Non probat ingenium, stabili subsistere gratum est,
Quodve Petri sacrata docet sententia sedis.
3 Femina lipposis affecta laboribus, et iam
Ceca oculis, visuque carens, cui nulla mederi
Ars potuit, confisa Petri de munere labem
25Tergi posse oculis, eremi sub limina ducta est.
Cumque crucem parvam, sancti de munere missam,
Luminibus vacuis posuisset, et anxia sese
Signasset crucis auxilio portante marito,
Confestim miserante Deo sua lumina visum
30Accipiunt; gaudetque videns, gaudentque videntes.
4 Cum furor immanis tantum vexaret anhelam
Alterius mentem, quod cordis sepe ligatus,
Atque catenarum stringentibus undique nodis
Ille foret, ne forte sibi, vel forte sodali
35Officeret, ductus Petri ad spectula demens,
Exhibito se pane cibat, quem sanctus eidem
Contulerat; rediitque quies, per singula compos
Efficitur, nulloque puer post tempore palpat,
Illius immanis cursus sentitve furoris.
5 40Ecce puella gravi, dum putrida fistula buccas
Inveterata facit, trepidat confixa dolore,
Neve pedem fluidum, vel cesum parvula perdat;
Namque pavens medicus cogit trepidare parentes,
Tantus amor natis, pietas, compassio tanta est.
45Quid? pater ipse gemit, quid? mater murmura pandit,
Femina quid? lacrimas retinet, sed turbida fundit.
Ventum erat ad Petrum, portata puellula coram.
Inde pius patitur afflictis, inde medetur;
Nam faciens tria signa crucis super ulcera sanam
50Reddidit, ut modico vestigia nulla subessent
Ulceris, haud dubium quin clara piacula vernent.
6 Altera quam febris consumens ethica lentum
Defectam recubare facit, nec surgere, quamvis
Illa velit, patitur nisi vita favore ministri
55Sub panno recubans hora, quem Murro iacenti
Miserat, exurgens, medico diffisa, parentem
Letificat, gaudetque pium, reveretur et almum.
7 Deformisque manu scrofula signatus ab illo
Sanus abit curatus eo, tumor ille superstans
60Delituit morula, gallique simillimus ovo.
8 Hec peragit deserta colens, eremoque moratus
Murro, sed assumptus supremi ad culmina fastus,
Destitit haud signis. Mulier contracta per artus
Nec se ferre valens, portata iuvamine patris,
65Unde viam facturus erat, signacula dextra
Excipiens devota patri, curatur in hora;
Feta fides, et fetus honos, fetissima merces
Illius incumbens meritis a numine divo.
9 Curaturque modo simili, perfusa colore
70Femina subcroceo, non fidens gressibus egra.
10 Postquam eciam solio papatus culminis herus
Se posuit, lesi restaurat lumine visum
Crux patris, linita oculis manibusque potentis.
11 Crux pretiosa viro mortis sub tempore signum
75Emicuit, sed parva, nitens, vertigine versa
Ostioli medio, non postibus indita, vano
Aere sed volitans, corpus quoad inde remotum est.
12 Post obitum secreta tenens celestia pauper,
Dives opum, sidusque potens, donisque refertum,
80Signa novat. Nam voce carens, linguaque tremiscens
Quoque artu tremulus, nec firmus gressibus, herens
Lecticulo, quia membra fluunt, nec pacta resistunt,
Ad loca reductus, miram quibus ille peregit
Vitam eremi, zonamque patris per singula cinctus
85Membra, iacens surrexit ovans, laudesque rependit
Sanus, et ex toto morbi discrimina nescit.
13 Sicque alius standi ac gradiendi commoda sensus
Perdiderat, celerisque manus tristius usum
Ecclesia recubans noctu, qua corpus humatum
90Almifici Murronis erat, de mane resurgens
Se sanum reperit, te templo, teque fatetur.
14 At brachiis gemine noctis phantasmate tracte
Perdiderant dextrumque latus, tumuloque iacentes
Illicet, et meritis sancti precibusque iuvantur.
15 95Hec Clemens decreta dare, his et bulla sonoris
Pendere litterulis. Christi clementia fandi
Qui volitum, det posse, sciens sic clangere verum,
Ut cupimus fidum. Nam visa fidelibus exnunc,
Nec suspecta oculis ructabimus, agnita dudum
100His, quibus hec coram fuerant digesta, quibusve
Hec impensa, suis nobisque per omnia caris.
16 Quodam quippe die, plenus dulcedine Murro
Ardentisque animi, properabat cedere terris,
Ut sata conspiceret, coleret, perfunderet imbre
105Mellifluo, vel forte locum perquireret artis
Fratribus, aut heremi sese concluderet antro;
Haud aliud quidquam se dignum crederet, inquam,
Motibus insolitus, nec pronus currere passim;
Et iuga, saxosis canentibus undique silvis,
110Pergreditur, bino secum comitante sodali,
Ecce nives celare viam, celumque tenebrat
Nix tenebrosa cadens, occurruntque invia fessis,
Dum collis se scindit apex. Procedere Murro
Non valet, et fisus Christique iuvamine fultus
115Transiliit, versusque stetit, sociosque paterne,
Ut transire velint, hortatur et ocius ambos
Sollicitat pavidos, stupidosque videre novellum
Mirandumque patris, necnon cunctantibus inquit
Igne calens fidei, baculo subvectus et orans:
120"Filius obnixe iam pareat illicet istic
Virtutis merito, proprium quo subdere mavult
Iussibus alterius volitum. Confidite, tutum
Est iter, et dubios firmabit subdita calles."
His fisi iuvenes precisa pericula transnant,
125Miranturque virum, nec saltus organa norunt.
Magna animi virtus et magna potentia liber
Efficeris, si servus eris, servus quoque liber
Erigitur, si libra cadens sic corruit imis,
Sic latus elatum ventosa per ardua tollat.
17 130Temporibus, quibus ille senex deductus eoo
Gregorius sublime decus conscendit, et ardens
Concilium venerandum egit, Rhodanoque Saona
Circumfusa urbe, hic, completis undique votis,
Ad cellam remeare parat, per rura reversus
135Tam Lucane urbis, quam que et Pistorica circum
Culta; viro iuvenis facie redimitus, et albo
Albus equo residens, crispis rutilantibus auro
Crinibus, et teretis munitus acumine dextra
Hastilis, quod sepe manu vibrabat et armo,
140Huic comitem se fecit iens, faturque: "Quamobrem
Per loca suspectis nec pervia gressibus, ultra
Tenditis in mortem vel magna pericula rerum?"
At Petrus et fratres, nam tres sociantur euntes,
Dixit: "Et adiuti Christo duce tendimus istac,
145Quam tutum speramus iter, sit formula nobis,
Tutamenque fidele suis." Tunc protinus ille
Obsequium spondens, letus discessit, euntes
Hortatus; dum Murro viam procedere temptat,
Tres, quibus incertum dubium sed mittere vitam,
150Coniunxere sibi. Pavidi comitantur et illos
Suspectos habuere viros. Proceditur, artam
Invenere viam, tunc visa sequentibus apta
Arta loci species, invadunt quisque sodalem;
Quos tres scamosis tetris thoracibus angues,
155Torvi oculos, linguasque vagi, quin ore reciso
Invadunt tremulos, illosque vorare laborant.
Tunc Murro pietate favet, fratresque vicissim
Orant, quisque suum necnon protexit amicum
Latronemve viis gradiuntur, et inde citatis
160Cursibus et sevi nacta pietate nocendi,
Dum se prebet iter concluso limite dirum,
Invadunt iterum pura dulcedine tutos;
Quos eciam divina pios custodia texit
Sic iterum. Tunc Murro suos precedere conans,
165Nam bullam servare studet, qua vota secutus
Sancta foret, validum sociis subducitur inquam
Consilium, ut caperent, pravis qui a credere mors est.
Ecce sequens iuvenis gestu facieque venustus,
Atque hilaris rediens, occurrit, et abdita pandens:
170"An timor invasit? numquid sociare recessu
Malueram? Nunc ergo viam tendamus, et ecce
Me comitem, tutabor iter, quod nulla timoris
Causa erit"; et plexus verborum dulcia fratres
Alloquitur, letusque means, complexus habenas
175Cornipedis, iaciensque in longum hastile per amplum
Aera, ceu doctus nullo conanime dextra
Suscipit, atque pedum stapiti calcaria firmat.
Pulcher equus, gestusque placens, formosaque vultus
Est facies, et dulce loqui, sinceraque morum
180Planities, positosque loco dimittit amicos:
"Iam tutis vos stare locis cognoscite, fratres"
Dixit, et aversus disparuit. Inde serenus:
"Protinus hunc summi regis laudate ministrum",
Murro ait. O quam mira Dei protectio servis!
185Angelus altipotens, celo demissus ab alto,
Venit et afflictos solatus tempore casus
Hic fuit occurrens non cognitus, utque supernus
Christus adest dubiis tendentibus ocius usque Emaus.
Et terre prostratus herus suspiria fundit,
190Fundit, et oppressis extunc sacra visa remulcent.
Ergo Deo fidus sis, sperans; ille coercet,
Ille tegit, firmatque suos, nec deserit actor.
18 Num norat ventura pater? sibi conscia puro est
Mens, arcana Dei reserant predicta Latino,
195Sive patris letum vicine mortis, ut ille
Se potius cinerem credat, quam cardine fultum;
Sive quod et iussus, ceu fratribus ardua cunctis
Scribere cardinibus fuerat, preponere sacrum
Sedi pontificem celerent; quodni properarent,
200Ira Dei graviter deseviet, iraque fervens.
Utque illi mors cito venit, sic gloria parvo
Post etiam; quin papa manens ventura prophetat
Successori almo, quem papam iamque futurum
Innuit ac aliis expressius idque revelat,
205Pontificis sic ore meat aliique fatentur.
O felix, tibi grande datur, tibi grande cupitum
Prestat Eliseo munus iam verus Elias,
Spiritus ut geminus tibi sit donumque prophandi
Atque ministrandi nobis miracula donum!
19 210At tua simplicitas, perfectio, puraque mentis
Religio, devota fides, spes firma salutis
Illo se reserant, quo dulcis, in omnia verax,
Cuncta evo commissa tuo peccamina pandis
Summo apici; que causa senem remanere coegit,
215Post cessum papale decus discedere promptum.
20 Si maiora velis forsan cognoscere, vitam
Inspice; si vitam, veterataque tempora lustra;
Tempora si prudens complecteris, accipe famam;
Si famam respersit odor, tu suscipe fratres,
220Si fratres et dogma legas, heremi quoque dogma
Si capias, perames, si iam dulcedine tractus
Alliceris, metire tuas per singula vires;
Si vires, exempla patris sectare, perennis
Tunc pudor et candor, laxeque modestia lingue,
225Paupertas, victusque artus, frenantia luxum,
Et modus et pietas humilis, fraternaque mentis
Integritas, imitanda tibi, venerandaque semper
Occurrent. Ne siste gradum, sed respice cautus,
Quod lectus sit summus apex post tempora, quodque
230Tam subito, tam pauca sciens, tam multa scientum
Auxilio, mundique regens se noverit orbem;
Abiciens culmen, quod fratribus abdita fassus,
Censeo quod profugus, profugi quod florida causa,
Quodque volens nolensque fugam longare vocatus,
235Huc rediit, sprevitque nefas, vitavit ineptam
Desidiam; moresque senex complexus eoos
Prosequitur, priscamque petens per tempora vitam,
Qua functus celo fruitur, cernitque regentem
Cuncta Deum, Christumque ducem; non ille rependit
240Iudicium, quod sepe datum est; purgavit et actor,
Quod solii fortasse fuit, limavit et idem,
Queque volens errata comi, dum spirat in alta.
Humani generis si quid non forte diserte
Papatu peragit, cedit dum spirat in alta.
21 Dumque aliis Petri meritis collata retexo,
Compellor texendo datum diffundere donum,
245Ne velut ingratus sileam, vel forte superbus
Ascribam, vel forte vagus, que munere cepi,
Cum meritis maiora suis attingere spes sit.
Ecce ego desuetus longo iam tempore musis,
Post quasi quindenum multis currentibus annum,
250Assumpsi narrare sacrum super ethera Petrum,
Mira iuvans nostris accessit grati a parvis
Versibus. En dudum versus persepe revolvens,
Quindenos fecisse die letabar, et auctos
Vicenos, rarove magis, nunc orbita nobis
255Quadraginta seni deduxit sepe citatos
Scribere, ceu poteram vel lentus scriberet alter,
Vicenos, pluresve pedes quandoque sub hora
Improvisus ego, decies quater orbe volutos
Fundere, ceu lentus signabat metra figuris.
260Materies nec culta prius, nec carmina dudum
Versa manu, dedimusque dies super omnia quinque
Vicenosque super. Non nobis gloria, nobis,
Sitque Deo Petroque. Viri qui magna capescunt,
Hec modicum fortasse forent, nos dona putamus.
265His leti celo positum laudemus, et inde
Celicole fasces, clerus, populusque sequentes
Dogma patris, mundique situs, Terreque Laboris
Unde ortus tantique viri primordia surgunt.
22 Nunc mihi iam redeo, videorque videre quid egit
270Summa Dei pietas, quid gratia, quidve superni
Consilii altiquetudo manens, duro prendere sanctum
Tanti fecit opus. Siquidem, qui nescius horum,
Quidve agerem, ceri, cecini pia consita Petri,
Ignarus, quis tantus apex diadema reportet
275Papa sacer, cui pompa sacris alluderet urbi,
Quisve etiam finis claresceret undique seclo
Murronis, nosterque status, quo tenderet usque,
Quo iuvenisque moretur, avens consumere ceptum,
Quove loci; nam vera loquar, suscepimus, inquam,
280Hoc opus et geminos Nicolao preside quarto
Bis tulimus, versuque suo versavimus orbe.
Et quia pomposis phaleris redimire triumphum
Summum animi intentum, tercentum scandere versus
Haud spes ulla fuit; tantis moderatio frenat.
285Inde more luctus Romane sedis, et illas
Scripsimus, ut lentum poscebat in ordine fatum;
Occurritque Petri miranda creatio, mira;
Mira sed eiusdem patris decessio nostris
Explanata modis; licuit nec carpere pausam,
290Carpere iam dudum nobis ad culmina vectis
Cardinis. Hinc noster Bonifacius ipse triumphans,
Urbe sacra reseratus apex, post tempora quidni?
Impatiens novitate sua discurrere metris.
Ipse status pausare dehinc finemque libello
295Ponere nec licuit, post tempus namque repostus
Sideribus sacer ille senex, cognomine Murro,
Extitit, exactis ter quinque labantibus annis.
Occurrit, quam celsa dies, quam grata volenti
Scribere, nec placidum fuerat dimittere terris,
300Quem celo insertum fecit super ethera scribi
Ecclesie manibus Deus ipse, potentior omni.
Inde Petri quondam Murronis carmina rursum,
Dum licuit, dum mesta suum suspectat amicum
Sponsa vacans afflicta dolis; solatia casus
305Panximus, et celo positum terrisque colendum
Almificum. Nunc ergo pium rogitare supernum
Possimus, et divam nobis inflectere mentem
Precipuam, ut meritis fulgentia regna quietis
Eius et omnipotens tribuat pater, idque coevus
310Filius, inspirans nobis det spiritus almus.
Laudis honos, laudisque decus, laudisque sonorum
Sit tribus impensum, sit Petro gloria laudis
Confessori almo, mire sua carmina danti,
Cum quo celicolis iuncti regnemus in evum.

1 de celebri sancti Petri de Murrone heremite, | qui sponte papatui cedens ad heremum rediit, | canonizatione liber tertius

2 proemium in miracula sancti Petri de Murrone heremite

3 de miraculis ante papatum, et primo de miraculo femine, | que visum recuperavit

4 de miraculo curati a mania vel furore

5 de miraculo puelle curate a fistula pedis

6 de miraculo mulieris curate ab ethica

7 de miraculo curati a scrofula

8 de miraculis factis in papatu, et primo de miraculo | mulieris contracte liberate

9 de miraculo femine ex infirmitate facte crocee curate

10 de miraculis factis post renunciationem in vita, | scilicet de eo, qui recuperavit visum

11 de miraculo crucis, que apparuit in eius morte, | de qua supra facta est mentio

12 de miraculis post, mortem, et primo de paralitico curato

13 de miraculo eius, qui nec stare nec ambulare poterat curato

14 de duabus mulieribus contractis miraculo curatis

15 incipiunt miracula, que non fuerunt posita in littera Clementis pape | canonizationis, et primo continuatio dicendorum ad dicta

16 miraculum pulchrum de salto rupis

17 de miraculo pulcherrimo angeli in specie militis apparentis

18 de spiritu prophetico, quem ante et post papatum habuit

19 quomodo omnia peccata sua fuit confessus | pape Bonifacio post renunciationem

20 brevis sed rhetorica et quasi totius vite et morum | sancti Petri de Murrone commendatio, ubi actor loquitur

21 miraculum seu mirabile donum in versificando concessum actori, | dum presens canonizationis opus describeret

22 finis operis, in qua actor narrat mirum et improvisum | totius operis processum et finem, et gratias Deo et sancto | agit petens sancti iuvari meritis

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: