Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
neque tum eos illa opinio fefellit. nam Zeuxis ilico
quaesivit ab iis, quasnam virgines formosas haberent.
illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram
atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos
dignitate. etenim quodam tempore Crotoniatae multum
omnibus corporum viribus et dignitatibus antisteterunt
atque honestissimas ex gymnico certamine victorias
domum cum laude maxima rettulerunt. cum puerorum
igitur formas et corpora magno hic opere miraretur:
‘Horum,’ inquiunt illi, ‘sorores sunt apud nos virgines.
quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari.’
‘Praebete igitur mihi, quaeso,’ inquit, ‘ex istis virgini-
bus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum
vobis, ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.