Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
[83]
cum
autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas
et divisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa;
additur etiam descriptio, quam χαρακτῆρα Graeci vocant.
Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus
potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat
an etiam in beluas aegritudo. Divisio et eodem pacto
[p. 4024]
partitio sic1: triane genera bonorum sint. Descriptio,
qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem
generis, in quibus et natura et2 vita describitur.
[84]
cum
autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur
aut comparate simpliciter: Expetendane sit gloria; com-
parate: Praeponendane sit divitiis gloria. Simplicium tria
genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo,
de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum
de eodem et alio, alterum de maiore et minore. De ex-
petendo et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae,
si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne
sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. De honesto
et turpi: Honestumne sit pro patria mori?
[85]
ex altero
autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem
et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem
et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur
eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus.
[86]
actionis reliquae sunt,
quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum
animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum.
Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi.
Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem
publicam, ad laudem, ad gloriam; quo ex genere sunt
querellae incitationes miserationesque flebiles; rursusque
oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens,
tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem
abstergens. Haec cum in propositi3 quaestionibus genera
sint, eadem in causas transferuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.