BELLUM CATILINAE
CATILINAM luxuria primum, tum 1hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere. [2] 2Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus— 3 4 5 6 7 8 [p. 262] [3] o nefas—sociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hos omnis inmanissimi facinoris satellites habuit. [4] Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, ni 9amplius esset, [5] propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. [6] Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius. [7] Consul habito senatu in praesentem reum peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum 10palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur. [8] Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces, [9] tela disponit. Nec civili conspiratione contentus legatos 11Allobrogum, qui tum forte aderant, in 12 13 14 [p. 264] arma sollicitat. Isset 15ultra Alpes furor, nisi altera proditione Volturci praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus; [10] palam praetor in senatu convincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato animadvertendum pro scelere censebant. [11] Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit; infestis ab Etruria signis patriam petens obvio Antonii exercitu opprimitur. [12] Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit; quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est, pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset.