BELLUM PERUSINUM
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod 1Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum 2gladio cincta virilis militiae uxor agitabat. [2] Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma 3 4 5 6 7 8 [p. 304] [3] cierat. 9Hic vero iam non 10privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit 11conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.